Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 44

1

Si praeferato per axem magnete inseratur inforamine clavus, ferreus, iuvatur summopere magnes ad magneticas attractiones. Cap. XLIV.

2

B A integrated in the layout woodcut physical objects concrete elements letters plasticity text light/shadow 900522-34375981-r4 Hic etiam non exaggeratissimum Invenio incre- mentum, ut crescat in cenruplicata proportione virtus magnetica ex isto, ut ita dixerim, remedio: maximum tamen sane incrementum virtutis invenio. Sit ergo magnes A. B. cu¬ ius axis sit A. B. si fiat foramen arte perrinaci rectum, ita ut auferatur quasi axis ipsius magnetis, & in facto foramine inseratur clavus ferreus, cuius extrema illigentur in A. & B. capitibus clavo affixis: dico ista transfixione clavi valde efficaciter virtutem magneticam roborari, ut iam sustentet longe maiorem ferri quantitatem, quam prius sustentaret. Rei experimentum feci ipse, & habeo apud me; & quo clavus fuerit ex perfectiori ferro, & melius temperato, quo capita fuerint elegantius perpolita, & magneti adaptata, eo maiores augebit vires. Ex quo experimento constat quam verum sit, quod proxime dicebam, maiorem vim magneti conferre ferrum, si convenienter adiungatur, quam si addatur magnes etiam convenientissimè. Et, ut verum fatear, ostendit primam à me superius allaram rationem omnino dif ficultatem non exhaurire. Erat enim ibi magnes in illo loco, in quo factum est foramen, & foramen illud repletum erat ex magnete ipso, quod nunc repletur ferro, & tamen ille magnes, qui prius ibi inerat, non conferebat tantam vim magneti, quantam confert nunc ferrum, quod in illius locum successit, ergo plus confert auxilij ferrum magneti, quam magnes; quia ibi prius erat magnes, ubi nunc est ferrum, & tamen nunc plus potest, quam prius. Adde, quod, ut clavus commode inseratur, opportet ut non impleat illud foramen ita exacte, ut implebat prius magnes, qui ablatus est, ut fieret foramen; ergo maior est magnetis quantitas, quae ablata est, quam ferri, quae substituitur, & tamen ferrum plus iuvat: Deinde quantitas illa, seu portio magnetis, quae ablata est, cum esset innata magneti, & pars integralis illius, con sequenter secundum omnes suas partes erat convenientissime posita in toto magnete A. B. & bene magnetice accommodata, & omnino conspirabat ad dirigendam virtutem cum toto magnete, & tamen si loco illius substituatur ferrum, plus iuvatur. aliam igitur necesse fuit quaerere causam illius incrementi.

3

Ratio huius effectus cur inserendo ferrum sic iuvetur magnes; illa est, quia simpliciter ex additione ferri ad magnetem, augetur, ut probavi, eius virtus, & eo magis augetur, quo ferrum, quod adiungitur, excitatur magis uniformiter, & magis aequaliter, & quo potest efficaciorem dirigere virtutem, ut conspiret cum magnete cui supperias affert. Sed quomodocunque magneti adiungatur aliter, non participabit ita aequaliter in omnibus suis partibus virtutem aeque intensam, atque sit in magnete, ex eo, quod sphaera activitatis procedat uniformiter difformiter, & consequenter secundum partes remotiores habebit qualitatem minus intensam: at vero si illo modo quasi penetret magnetem, secundum omnes partes applicatur magneti aequaliter, & consequenter aequalem virturem in se derivat. Deinde transmittit virtutem, si ad latus ponatur auxiliatricem per lineas magis obliquas ad axem, & consequenter minus efficaces: at vero, dum explet foramen efficaciori recta linea transmittit vim: iuvat ergo efficacius, quod quaerebatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 44