Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 4

De creatione corporum
1

DE CREATIONE CORPORVM. DISTINCTIO QVARTA. MOdo autem sequitur, ut de corporum ortu dicatur, quo loco primo uidendum est, que nec sunt a coelitibus tanquam a secundis dijs corpora effecta, nec ad mulctam sontium daemonum generata, ut Origeni est ui sum. In qua quidem sententia tantus uir, sal omne consumprsit nec ita sunt gradatim constructa, ut alterum ab altero eatenus gigneretur, quoad ad corpoream naturam perueniretur. Nec etiam illud probatur, quod Platoni placet, ut fomae scilicet corporum, ex formis a materia seiunctis defluxerint. Quemadmodum si constituatur canis per se existens, nulla materiae admixtione cretus, qui sit cau sa omnium gignendorum canum, & sus suum, & bos boum. idemque de omnigenum animantium natura intelligatur. Quae quidem doctorum hominum sententiae ab uno fonte manarunt. nam cum formarum causas exquirerent, dum apros, ac ursos persequi non poterant, muscas & culices uenabantur. Quo sane loco intelligendum est que omne coagmentatum, ex formis naturam arripit, cum autem omne simile ab aliquo sui simillimo gignatur, perspicuum esse debet, formarum corporearum non esse aliam indagandam causam ex formis a materia secretis. Sed sciendum potius corporeas formas non tanquam defluentes ex forma a materia seiuncta, sed tanquam materia deducta ex potentia in actum ab aliquo coagmentato agente oriri. Cum autem omne coagmentatum agens ut corpus, spus natura moueatur, praeclare sequitur corpo rum formas a spus natura manare, eamque non tanquam fusionem esse formarumsed tanquam motionem ad formas uideri debere, quae in auctorem deum, tanquam in principem causam conuersa feratur. Illudque etiam annectitur, in institutione rerum, ex potentia in actum, transgressionem non intelligi, cum a fabricatore mundi deo, nul so intermedio rerum sit facta molitio et propterea praeclarus uaticinator Moses in omni primigenum dierum exordio, deum inducit ortum rerum iubentem. ex quo intelligi potest uerbo imperantis dei, non calce & coctilibus lateribus, exaedificatum esse mundum. Inde inter nostros magna est nata luctatio, utrum materies incondita rerum, sit tempore informationem antegressa. In quo praeclarus coesestium arcanorum praeco diuus Augustinus non putat primigenam corporum mat. riem informatione priorem extitisse. Basilio autem, Ambrosio, & Cassiodoro placet, tempore materiam esse antegressam. Augustinus materiem inconditam esse uult, quacunque forma carentem. ex quo fieri nullo modo posset, ut materies incomdita, tempore esset formationem antegressa, alijs enim incondita materies uideri solet, non quae qualicunque forma careat, sed quae formam excludat, qua pulchritu do & formatio corporum ambitur. Salubriorum autem opinio est a molitore deo cuncta in actu ex nihilo esse generata. Quidam uero unam corporearum rerum materiem opinati sunt siquidem ante Aristotelem, incredulum philolophorum genus. omia corpora ex rerum primordijs oriri putauit nam cum qutuor illorum principiorum, una es set in eadem materia communitas, ut pdare in mutuo rerum ortu, & tabe patet, concedisibi uolebant, ut omnium corporum materies una diceretur. Cum autem quindam corporum genera haud extabescere posse uiderentur, eentque absurdum ut quppiam & tabescibile, & aeternum, ex eodem materiae fermento manaret. Plato uerens ne sibi pedicam & plagam texeret, id uoluntati aedificatoris dei, non materiae naturae tribuit quod quidem ab Aristotele, motuum naturalium ratione refellitur. Nos autem unitate ordinis, materiam inconditam unam arbitramur, quemadmodum ordine corporeae naturae, omne genus corporum, est unum genus. Atque cum institutionem & mo litionem rerum contemplamur, indice deo minutatim singula describimus, siquidem tempus ante per se inconditum fuisse uolumus, idque postea a deo spacij conuersione circumscriptum, ineunteque aeuo noctis & diei uicissitudinem effectam. In quo confirmatur tempus numerum esse motus siderei coeli, & principio aliquem fuisse motum, sed notum sine tempore intelligi non posse. Inde etiam rationes afferuntur, quibus probatur inconditarum tenebrarum remedio generatam esse lucem, eamque primigeno die eductam, cum dies sine luce esse non possit, quam quidem primitus inconditi solis fuisse confirmatur, quae initio haberet illuminandi uim, deinde nacta esset circumscriptam uim, circumscriptos effectus cientem eaque negatur esse corpus. nam si lux corpus dici posset, quando digressu solis adumbratur tellus, tum necesse esse affirmatur, ut lucis corpus extabescat, eiusque ma teries formam aliam arripiat, quorum neutrum fieri certa ratione probatur. Quibus expositis de coeli ortum in ipso distinctionis primigenumque dierum ordine per quiritur. Apud philolophos enim Empedodes coelum ex primordijs rerum con stare censet, idque indissolubile esse opinatur, proptereaque principiorum conciliatu, non dissidio eius, sit absoluta natura. Platonicorum quoque canora familia, coelum ex rerum principijs constitutum fuisse uoluit, non tanquam primordiorum foedere coagmentatum, sed tanquam per se simplex principium, eiusque corpus ex ignei primordij natura esse constructum. Aristoteles autem coelum etiam quatuor principiorum natura contineri arbitratur, sed extra primordia quintam excogitat na turam. Si enim Platoni adhaerescendum est, minime absurdum uideri debet, coelum secundo ordine recentius effectum. nam, ut illi placet, construere coelum, est ignis primordium educere. primordia enim educere, ad molientis, & generantis pensum pertinet sed distinguentis & ornantis est munus, aliquid ex primordijs antecedentibus construere. Ex nostris autem diuus Augustinus coelum quod sit primigeno die constructum spiritus incondita natura esse uoluit, coelum autem quod uno die recentius aeditum dicatur, corporeum fuisse censet. At religiosissimus testis Beda empyreum coelum primigeni diei principatu, antiquius, & sidereum secun do ordine constituit. Damasceno vero primo ordine eductum coelum sphaericum esse placet, quod a philosophis princeps mobile, & nonus orbis uocetur. Eodemque modo, quaeritur, utrum aquae supra sidera, excelsissima coeli parte collocentur. Origenes qui Platonis dorsuali nota agnoscitur, eas spiritus natura esse opinatur Basilius autem ab his coeli flagrantiam temperari putat. Vnde exorta est causa cur mathematici nullam ob aliam coniecturam, summum Saturni sidus gelidioris esse naturae arbitrantur, nisique aquarum propinquitate rigescere credunt. ijsdemque piacet eas aquas, non perennes manare, sed quasi solida quadam glacie condensari, & propterea a multis id coelum adamantinum, & crystallinum uocari dicunt. Diuus autem Thomas qui philolophiam cum theologia coniun xit, eas aquas corporeas esse statuit, eorum fundamenta conuellens, qui aquas anhelitu, & uapore solutas, supra sidereum coelum ferri uolunt, affirmans hofieri nullo modo posse, tum propter coeli crassissimam soliditatem, quae a uapore interrumpi & penetrari nequeat, tum propter mediam ignis naturam, quae sit con fectrix, & consumptrix uaporum, tum etiam, que sensuum testimonio confirmatur. uapores uix ad montium cacumina ferri. Nec item multo secus indagatur, utrum unigenum sit coelum, an plures, nonnullis sane est uisum unigenum esse coelum confirmare conantibus quicquid ex tota materiae suae natura constat, id unigenum esse probari coelum autem eiusmodi esse naturae, unigenum igitur esse coelum. Nostri uero, quanquam uariae sint eorum dissidentesque sententiae, in hoc tamen congruunt, que coeli descriptionem tripertita ratione persequuntur, nam primum coelum empyreum nominari uolunt, alterum aqueum & crystallinum uocant. tertium utriusque particeps, partim crystallinum, partim transsucidum esse dicunt, quod quidem sidereum sit, quodque in octo astra diuidatur, in sphaeram stellarum inhaerentium, & septem sidera errantia. Scotus autem Ptolomaeum, & Auicennam sequens, nouem coelos esse confirmat. Post etiam inde quaestio dimanat, num tertio sit ordine aqua a tellure secreta. In quo quidem diuus Augustinus inconditam corpoream naturam, aquae & telluris nomine intelligi uoluit, non quia incondita natura sit informationem antegressa, sed quia origine antecesse rit nec sane opinatur informationem aliam alia esse priorem, sed naturae tantum ordine antegressam quo quidem ordine necessario confitendum esse, informationem, spiritus natura antiquiorem fuisse & quemadmodum spiritus corpoream naturam antecedat, ita supera corpora inferioribus esse antiquiora. Quo loco con firmat, secundo ordine coelestium corporum informationem esse factam, & tertio aquarum corporeae naturae datam formam. Ex quo quidem plaerique arbitrantur fabricatorem mundi deum, cum in ipso creationis meditullio, a telluris gremio aquam arcuisset, tertio quoque ordine stirpium, omnigenumque arborum genera aedidisse, ut telluris incondita figura remoueretur, quae aquarum diuortio nuda ta, & euelata, squalleret. Praeterea in disputationem uocant, num primigeno operis die, an quarto generata sint astra. Multi enim in theologia populares inuenti sunt qui cum dicerent sidera uasa esse lucis, lucemque operis principatu aeditam affirmarent, probare conabantur, sidera quoque principe die, non quarto educta fuisse. Contra quos a locupletioribus, ualentioribusque disseritur, affirmantibus lucem die principe aeditam, spiritus, non corporeae fuisse naturae. Ex quo coelestis operis gnarus Dionysius, praecare ait lumen solis ante inconditum fuisse, & quarto on dine forma insignitum, censetque ortus principatu, lucem aeditam communis lucis na turae modo, sed quarto operis die, astra nacta esse uim circunscriptos effectus cien tem, ut uidere licet in tanta effectuum dissimilium uarietate, quae a sole & luna ma nare scimus. Et propterea inde quaesitum est, utrum animantia astra dicantur. Platono principe multi sidera animantia esse uoluerunt. Stoicis autem placet astris uim & mentem inesse diuinam. At Anaxagorae ab Atheniensibus est negocium exhibitum, quoniam solem, flagrantem lapidem, nec deum, nec animantem esse dixisset. Apud no stros vero Origenes a Platone non discedens, animantia sidera putauit, quem pe detentim & dubitanter subsequi uidetur Hieronymus diuus autem Augustinus tanquam arbiter in re ambigua, dum medium persequi non potest, neutri sententiae assentitur. At Apollo christianorum diuus Thomas, scientius genus hoc totum ra tione astringit, probat enim diuisione operum animae, nullam corporum coelestium animae consentaneam esse operam, praeter intelligentiam & motum. dicitque animam corporibus coelestibus, non ut formam annecti, sed uirtutis appulsum, ut mobili agitatorem applicari, quemnadmodum si lagena in prono, ui pedum impulsa moueatur. Atque hic etiam inquiritur, num quinto sit ordine piscium & uolucrum aedita natura. Nonnulli id genus actu absolutum censent. Augustinus vero potentia inchoatum putat. Hoc idem sexto ordine de animantium terrestrium ortu disputatur in quo ab Augustino eadem fere dicuntur. Sed incidit contentio, utrum sexto ordine, rerum sit absoluta molitio, multi enim confirmare conantur, que quicunque opus absoluit, aliquid omnino molitur, cum autem non sit literis mandatum, quicquam septimo die deum fuisse machinatum, condudere uolunt, absolutionem operis, septimo ordini nullo modo congruere. Diuus autem Thomas deum dicit septimo die aliquid fuisse molitum, no quo quicquam recentius genuerit, sed quo genita ad priuata munia obeunda induxerit, quod quidem secundae cuiusdam apsolutionis exordio consentaneum uideatur. Theologorum autem omnium opinio est, in gignundis rebus, septimo die cessationem esse datam, eodemque die effectorem & parentem deum, sic ad genita fatum. Macti auctu, ac foetura estote, & propagate genus.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 4