Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 7

De virtutibus theologicis
1

DE VIRTVTIBVS THEOLOGICIS DISTINCTIO SEPTIMA. Ed nec alienum quidem tempus est, ut de fide quaeratur, cuius quidem rei est ratio duplex, una qua hominum generi credibile quippiam affertur, altera in qua earum rerum assensus postulatur, quae afferuntur. In quo tamen fatendum est, fidem a parente rerum deo manare, etenim ea quae fide continentur, sunt supra naturae complexum sita, nec in hominum contemplationem sine diuina patefactione cadunt. Nam nonnullis quaedam deus sine intermedio aedit, ut ea quae sunt undecemuiris discipulis aut uatibus patefacta, nomnullis quae dam per praecones edicit. Itaque ob eam causam articulatim est fidei distincta ratio nam quaedam ad diuinitatem, quaedam ad humanum amictum inductum pertinent, quae uno senatus symbolo continentur. Ex quo est intelligi necesse ad incolumitatem ho minum, fidem esse necessariam, quae credenti ab auctore rerum deo inseratur. Nam cum extima foelicitas in deo contuendo uersetur, nullo modo homines ad eum obtuntum peruenire possent, nisi uelut discentes a satore deo docerentur, cuius quidem doctrinae non continuo, sed progressione compotes naturae suo modo fiunt. Quare necesse est ut homines non modo fidenter ea percipiant, quae sunt supra naturam progredientem consti tuta, sed etiam ea quae ratione percipi possunt. idque ob eam causam necesse fuisse dici mus, quo celerius hominem mentibus diuina imprimeretu notio siquidem metaphysice¬ qua deum esse probatur, per scientiarum orbem extima perdiscitur ex quo causa esset, ut homines ad dei notionem non nisi aetate exacta peruenirent. idque ob id etiam datum esse uolumus, ut generatim in hominum mentes agnitio penetret, & influat. Nam cum multi, aut propter negocia uitae, aut propter difficultatem indagandi, uel propter he betiorem ingenij aciem, longe ab expleta absolutione absint, intelligi posset, eos omnino dei agnitione fraudatum iri, ni fide diuina informaretur notio. Eodem accedit que nihil est fide testatius etenim ratio multum a rerum diuinarum cognitione abest. idque praedare patet, que ab omni philolophorum genere in naturali rerum humanarum explicatione titubatum fuisse scimus, multaque ab his inter se pugnantia conscripta legi mus. Itaque quo splendidius dei notio elucesceret, necesse fuisse dicimus, ut fide in ho minum mentes rerum diuinarum agnitio illaberetur, quao oraculo nihil sit in omni natura ueracius quamobrem iure promulgatum est, ne cui liceat, a rata fidei mensione de sciscere. Duplex est autem hominum desciscentium genus. nam unum genus est eorum qui ne tantulum quidem credendum putant, quales ludei aut Parthi nominantur. Alterum uero genus est eorum, qui ex prouincijs uectigalibus plane bene Christum fa tentur deu, sed ea nullo modo seligunt, quae consignatis decretis uerissime traduntur, cum id maxime consectentur, ad quod suopte ingenio rapiantur. ideoque qui eiusmo di perduellionatus postulantur, non modo pontificio interdicto ex Christianorum coetu extruduntur, sed etiam nece ex terrarum orbe pelluntur, nam si hij qui nummos adulterant morte mulctantur, quid de illis statuendum censemus, qui fidem puertere conantur: At senatus tamen consulto, eiusmodi transfugarum generi diutur nior impunitas conceditur, quo spatium postliminij, sordiumque eluendarum detur. At cum nihil est pertinacissimo perduellioni loci, ne uelut rancidius malum caetera po morum genera contaminet, pontificio primum interdicto ex orthodoxeo foro eij citur, ad praetoria deinde tribunalia raptus bustuarijs exurendus datur. Sed inci dit hoc loco contentio, num spes theologica sit nominanda uirtus. Multi enim satis negocij habent, si spei acdiuam hypothesim esse dicant, atqui cum acdiuitas maxime magnanimitatis sit, quae in moralium uirtutum genere numeretur, nihil abes se putant, quin spes morum potius uirtus quam theologica nominanda sit. Plaerique etiam, quibus nihil est hac opinione potius, cum uirtutem theologicam in duorum uitiorum meditullio uersari opinentur, spemque inter desperationem & arrogantem confidentiam constituant, fatendum esse dicunt, spem nullo modo uirtutem theologicam uideri. In quo sane lituus & tuba Christianorum, d. Thomas est adhibendus auctor qui cum spei quatenus uirtus dicatur, principem hypothesim deum esse confirmet, satis esse notum probat, spem debere uirtutem theologicam putari. quamquam Durandus hanc sententiam tanquam statuam incohatam absoluere conatur in quo sane intelligi potest, caput excellentis artificis, & discipuli reliqua membra uideri. Atque illud etiam intelligendum est, spem in primis foelicitatem quae in deo cernen do uersatur, tamquam laternam intueri cum autem spei hypothesis, ut res quae esse pos sit obijcienda sit, quae fide continetur, necesse est, ut fides tanquam dux & antesignana antegrediatur. Itaque negamus foelices in aliquo spei genere uersari quando quidem foelicitas sit praesens, & spes futura complectatur. Sed his qui uiuunt & hijs qu in expiatore orco plectuntur haud quidem spes foelicitatis consequendae adimi tur. At uero reorum damnatorumque genus, cum foelicitatem ut res quae esse possit, nullo modo percipiat, haud sane in aliquo spei genere uersatur, propterea que aerumnarum eorum intersit scire spem nullam ex aerumnis exeundi residere. Eodemque modo de charitate disputatur siquidem charitas eo splendidius ex omni uirtutum genere floret, quo proprior est deo. Nam cum ortum ex foelicitate nanciscatur, nul o modo nobis naturae ui parta inest, sed spiritus afflatu illabitur, itaque intelligen dum est ea ditius in uita locupletari posse. Sed cum omne contrarium alterius interuentu adimatur, sciri necesse esse, eam quoque capitalis tabis interuentu tolli. nam quem admodum lucem in aere deesse dicimus, si sosi caligo offundatur, sic eam in anima deesse uolumus, si dei afflatus sceleris tabe tanquam uelo quodam obtendatur. Sed cum charitas latissime pateat, maxime in generis humani societate cernitur. itaque ob eam causam nephariorum etiam hominum est seruanda communitas, propterea que foelicitatis sit eorum natura capax. At cum culpae contractae ratio expenditur, qua fiunt homines foelicitatis expertes, tum non modo hij cum quibus nulla est nobis propinquitatis colligatio, sed etiam parentes & liberi odiosi esse debent. Quare, pertinet ad omnes scire in hac hominum societate ordinem oportere statui, quandoqdem ordo, prius & posterius complectatur. Gradus igitur societatis hominum hoc modo describuntur, ut arctior sit societas propinquorum, a qua diuelli natura nequeamus cum princeps sit & natura solidior Si autem disceptatio aut collatio fiat, qubus plus sit charitatis impertiendum, dicendum erit, ob initium plus parenti quam libero esse tribuendum. At si uerius necessitudo expendatur, nemini dubium esse potest, id plus amoris flagitare quod arctius astringitur. ex quo ut ait Aristoteles causa est, ut plus amoris filio quam parenti debeatur siquidem pater liberum amat tamquam quippiam ex se manans, quod idem filio nullo modo contigit. Eodem accedit que parentis diuturnior est amor, nam liberi a parentibus in crepundijs primoque naturae ortu diliguntur contraque parentes a liberis sero & etatis progressione amantur, at amor quo uetustior eo absolutior esse solet. Itaque dubitari non potest, qun iure plus amoris sit a parente quam a matre reposcendum cum pater in praestantiori originis ratione uersetur, & mater patibilem naturam nanciscatur: Eodemque modo de omni pro pinquorum genere disseritur, quomodo sit quisque minus magisue colendus. Ac in eiusmodi quaestione, a nostris, de pace, de donatione, de obiurgatione, & quae sunt generis eiusdem disputatur siquidem paci inquiunt dissidium & bellum opponitur Dissidium enim est hominum cohaerentium charitate repugnante distractioBellum autem est hominum dissidentium armata decertatio. At bellorum aequi tas sic tripartito discerpitur, ut in principum auctoritate, in causa, & dimicantium uoluptate uersetur. Principum autem haud secus interest ferro hostes a finibus ar cere, ac nepharios & sontes punire domi. Causarum autem iniustarum multa sunt ge nera. nam quaedam appetentium, quaedam uaferrime eripientium, quaedam iniuste lacessentium nominantur. Voluntas uero dimicantium legitima putatur, cum ab his nec cupide nec acerbe bella geruntur, sed bellum ita suscipitur, ut pax sola quaeratur. ideoque iure sancitum est, ut initiati & flamines exleges dicantur, sitemere in acie & dimicatione uersentur, aut ea praelia ineant, quibus humanus cruor profum datur, est enim bellum ritualis cultus & precationum hostis. At uero donatio quae a graecis ἐλεμκοοηύμμ dicitur, benigna est suffragandi uoluntas, quae egentissimo cuique opitulatur. Hanc enim nostri in septem genera diuidunt nam eos qui fame con ficiantur alere, diuturna aestuantium sitim extinguere, tunicatum & semiamictum penula uestire, a praedonibus redimere & e seruitute captos, hospitalem esse in aduenas, aegritudine tabescentibus adesse, aut eorum qui uita excesserunt cadauera hu mare, in hoc benignitatis genere ponunt. Sed intelligendum est maxime, his opibus in largiendo uti non licere, quae uel rapinis uel furto siue foenore parantur, cum satis notum sit eiusmodi opes, his reddi debere, quibus adimuntur. Nec item ex eo genere conuenit in largiendo esse beneficum, quo pecuniae stolidis, aut pueris in talario, aut aleatorio ludo dolose detrahuntur cum illis actio repetundarum detur At uero neque hijs pecunijs quae ex munerali ambitu parantur, uti in suffragando licet cum & qui acceperint & qui dederint eiusdem iniustitiae criminis postulandi sint eademque praescriptio est pecuniarum quae in lupanaribus ex meretricia attrectatione quaeruntur, cum difficilis sit redditio ad nummum, & haud fas sit aras diuorumque delubra his meretricijs manubijs ornare. De obiurgatione autem benigna sic agimus, ut eam aegrotationis medicinam esse dicamus. nam & absynthium stomacho interdum datum, & mel quoque interdum uulneribus adiectum obest. Quod castigationis genus, cum ex charitate dimanet, latissime patere uolumus. nam homines, & maiores & minores gentium obiurgandi sunt idque etiam quandoque facinorosis nepharijsque hominibus licere dicimus, modo id claementiori obiurgatione fiat, nec uerendum sit, ut medendo bilis excitetur. Itaque in desinendi modo suaues castigationes tanquam bellaria ex saccaro apponantur, ut ori suauitas resideat. Nec multo quidem secus de spiritus muneribus quaeri hoc loco solet, qui bus homines domicilium gloriae, sine lapsu & molestia capessunt. sunt enim uirtutum praesidia insita afflatu, quibus multa diuinitus tanque manum contrectata noscuntur.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 7