Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 8

De virtutibus moralibus
1

DEVIRTVTIBVS MORALIBVS. DISTINCTIO OCTAVA. ATque hoc loco de uirtutum moralium genere disputatur. In quo pro batur prudentiam ducem caeterarum esse uirtutum, quae praxis sit, & in rationis gyro uersetur, ea enim non modo ad sui, sed etiam ad uniuer si generis humani curam statuitur. Itaque ei subiecta sunt, memoria ratio, intelligentia, docilitas, solertia, prouidentia, cautio, & quae a graecis περ βλε Pίω nominatur. Est enim Memoria praeteritarum. Intelligentia uero incidentium non cessariarumque rerum fons. Docilitas autem sic definitur, ut sit uelox ad omnia sci entiarum genera aptitudo. at Solertia est inuentrix mediocritatumque decempedaProuidentia uero constitutrix est tempestiuarum. idonearumque rerum ad ultimum sed Periblepsia est excubatrix spectatrixque negociorum, quae circunstant Cautio uero rerum obstantium depulsio. Prudentiae autem est contraria imprudentia quam Graeci ἀαρασίαμ uocant, ex qua cum praeceps festinatio, tum inconsulta seuitas oritur, quarum altera eonsilio, altera iudicio repugnat eique etiam Inconstantia tan quam nequam mancipium subijcitur quo ab integra institutione recedit, nec tabificis prturbationibus ullo modo obsistit quae quidem uitia maxime ex flagranti salacique uenere na scuntur nam cum sit cupiditatum lena, animam sensilium flagitiorum uoluptate rapit. Sed multa uitiorum genera a prudentia dissident, quae eam tamen, ut homines simiae imitari uidentur ex quo genere calliditas, dolus, & fraus numerantur. Calliditas enim est duplex. Vna quae ad eum limitem statuitur, in quo nullo modo aliquod boni genus inest, sed spectatu bonum, ut nummus adulterinus apparet. Altera quae in bonorum aut malorum generibus adipiscendis non recta ingreditur sed flexu ut uulpecula dedinat. At uero dolus tanquam in comedia seruus, calliditatis est minister sed inter dolum & fraudem hoc interest, que dolus re uerboque, fraus autem maxime re calliditatem exequitur ob eamque causam eiusmodi quaestioni iustitia tanquam uitiorum libripendix annectitur, quae hominum actiones ad perpendiculum & amussim dirigit. Cum autem sit duplex iustitia, una quae distributrix, altera quae commutatrix nominatur, cumulate hoc loco a nostris de contrariorum uitiorum genere disseritur, innexoque uirtutum ambitu ostenditur, mendacium primo a ueritate dissidere definiunt enim Veritatem aequalitatem, cui nimium & parum opponatur, quorum alterum auctore Aristotele ad ostentationem, alterum ad ironiam pertinere uolunt. Sed a multis mendacium tripartito describitur, quorum unum pernicio sum, alterum facetum, tertium officiosum dicatur. Perniciosum enim est pixis & quaedam ueneni latebra, qua alteri nocetur facetum est, quo hominum mentes ad suauitatem exhilarantur officiosum uero est, quo homines iuuantur, aut nocitura tolluntur. quae quidem generam leuius aut grauius, trutina culpae contractae ponderantur. At lronia tum maxime crimem putatur, cum palam sibi aut neuos quosdam addit qui desint, aut quom dam praestantiora demit, quae supersint eodemque modo Ostentatio malum capitale nominatur, si dolose aut cum alterius iactura fiat, Liberalitatem autem sic definimus, ut ea sit ad bene de multis promerendum opitulatrix uirtus, quae crumenam in largiendo laxet, contra quam maxime auaritia exardescat. Ea enim est opum inexhausta auiditas, quae tanquam mare nulla accessione redundat ex cuius tenebricoso antro exiliunt uelut serpentes, proditio, fraus, dolus, inquies, uis, peieratio, & dura quaedam ad opem ferendam silex. At contra prodigalitas extra ripas largiendi defluit quod eo leuius malum uideri debet, quo pluribus largiendo suffragatur. aut quo propinquius liberalitati adhaerescit similisque est Fortitudinis descriptio, quae cum adamas omnium uirtutum sit, ac tam expultrix formidinis quam moderatrix audaciae dicatur, nullo modo a bonorum genere metu, aut periculorum magnitudine auocatur eique maxime est coniuncta magnanimitas, quatenus scilicet in rerum magnarum difficultate uersetur. Itaque extra ea arrogantia. Ambitio & Gloria inanis, quam graeci cenodoxiam uocant, superfluentes redundant. Arrogantia enim est insolens supra naturam suam elatio. Ambitio est inmoderatior honoris cupiditas Cenodoxia uero est mundi cymbalum cum ostentatione praestantiae, qua homines tanquam pauones cauda laetantur, ex ea enim contumacia, ostentatio, pertinacia, dis cordia, & arrogantia oriri putantur. Sed magnanimitati item contraria Animi¬ tenuitas, quanm graeci απροίναίαμ uocant opponitur quando quidem magnum S paruum inter se suapte natura dissideant, haec est naturae suae inscitia, quae robui uirtutis delumbat, ac a rerum magnitudine recedit, quarum est aptissime capax Magnificentiam autem uolumus ex eadem fortitudine nasci, quae sit magnorum operum confectrix, cum decentia sumptuum collocandorum. Nec longius quidem patientia ab eadem fortitudine abest, quae est rationis contra tristitiam tutatrix. Nihiloque secius erit de Perseuerantia, quae a Graecis διατέλαα dicitur, & Constantia dicendum, quae quanquam in limitis genere congruantr, hac tamen inter se specie differunt, ut Diatelia sit contra eam difficultatem stabilitas quae ex operae diuturnitate oriatur, Constantia uero contra eam difficultatem fir mitas putetur, quae ex externa interpellatione nascatur. Itaque maxime a Diatelia mollitudo abhorret, quae ob eam causam a bonorum genere recedit propterea que languidius in perferendo liquescit, facileque (ut ait Aristoteles) ab imbecillo fle ctente torquetur. At pertinatia maxime exploditur, que ex rationis praescripto egre diatur, & uelut callum obduxerit, nunquam ex insita sententia deducatur. Sed in hoo genere una e multis Temperantia tanquam uirtutum laternaria laudatur, ea enim est uirtus hominem ex integra ratione ad bonorum genera impellens, turbidas saporum tactionumque affectiones sanans, aegritudinemque sedans, quae ex uolu ptatum uacuitate oriatur, cum ea uehementer Torpor, quem graeci Anestesiam uocant, & Intemperantia digladiatur. Torporenim ita istius modi uoluptatum genera refugit, ut illa etiam omittat, quae sunt ad naturae necessitatem data quod quidem crimen uideri debet nam cum sint uoluptates rebus necessarijs a natura satae, tantum est hijs impertiendum, quantum sit ad humanam naturam satis, quanquam interdum earum uacuitatem necessariam dicamus, quemadmodum interdum ad integritatem ualitudinis, necessariam parsimoniam putamus. Intem perantia uero auersa est a ratione ad superuacaneas cupiditates turbida commo tio, quae eo longius ab hominum praestantiam distat, quo minus abest a natura fe rarum. Sed ex temperantia oriuntur tanquam ex matre liberi, Verecundia. Hone stas. Parsimonia, leiunium. Sobrietas, Castitas, Virginitas. Continentia. Claemen tia, Mansuetudo, Modestia, & quae a graecis ωούδαίωοζ dicitur, aut si quae eius generis sunt. Verecundia enim hoc modo describitur, ut sit culpae spectatrix, & te nerrimus oculorum pudor, quae a criminum genere, infamiae metu arceatur. Ho nestas uero non modo germana uirtutis, sed etiam tanquam quaedam temperantiae conditio describitur. At parsimoniam, uictus moderatricem definimus. Ieiunium autem cupiditatum carnificem, quo mens ad superarum rerum contemplationem effe tatur, faciatque pro scelerum genere satis. Ex quo senatusconsulto anniuersariae esuriales feriae edicuntur, quibus cupiditatum ardor referuescat, & integra natura seruetur. Sobrietas autem potationum mensio nominatur, ne ratio languefacta elidatur, uini enim capnotes cerebri naturam quatit. Ideoque maxime mulierculas & pueros abstemios esse debere dicimus, quorum aliae propter rationis imbecillitatem, alij propter aetatis feruorem prodiuius ad blandissima uoluptatum genera labantur. Castitas autem est libidinosarum cupiditatum domitrix, cuius assectatrix est Virginitas, quae a graecis παρθεμία nominatur: Est enim haec illibatus flos, & puritas ueneriae tabis expers, cum perpetua animi inductione carendi quo in caelibatu sit ad contemplandum aptior Continentia uero est prauarum cupiditatum repulsio. Sed claementia a mansuetudine sic differt, ut daementia sit extenuatrix poenarum, mansuetudo uero irarum mitigatrix Modestia autem est mediocritatum metatrix ex qua Humilitas oritur, quae cum sit sui gnara, animo fraenum adhibet, ne insolentius supra naturam suam tollatur Sed cum omnes (ut ait Aristoteles) natura mirifice scire aueant, intelligendum est malagma quoddam esse adhibendum, quo operosa sedulitas & cognitionis appetitio leniatur, quarum alteram graeci ut diximus spudaeosin, alteram pragmosynam nominant. Verum quot uirtutum genera numerantur, totidem uitiorum paria opponuntur, si quidem parsimoniae bellum est naturale cum Gula, quae non modo gustus obsonatrix, sed etiam opsophaga intempestiua uocatur, haec enim tanquam sus foeta stolidam alacritatem, scurrilitatem, coenositatem, loquacitatem, mentisque caliginem gignit. atque etiam sobrietati est hostis & inimica Ebrietas quae scelerum fex, ut in lancem alteram propendet, alias capitale, alias ignoscibile malum uideri potest sed maxime Luxuria praelium cum Castitate init, quae uaria armorum genera ad dimicandum affert de quo genere a nostris fuse lateque disputatur. Quare iram cum mansuetudine, & crudelitatem cum claementia pugnare dicimus. Iram enim uolumus ulciscendi esse libidinem, quae iurgia, mentis tumultum, stomachationem & peiera tionem gignat. Crudelitatem uero in animaduertendo atrocitatem definimus. quae hoc modo a saeuitia & inmanitate dissideat, ut crudelitas non modo eius qui plectitur culpam metiatur, sed etiam fines animaduertendi transeat saeuitia uero nul lam culpam expendat, sed hominum cruciatu & uexatione pascatur, quae diritas ferina uocetur. At pugnacissime superbiam cum humilitate praeliari affirmamus, quae suopte uoluntario uento tenta, cum supra naturae suae modum efferatur, immoderatior est excellentiae cupiditas, ac caput scelerum omnium & mare. TERTII SENTENTIARVM LIBRI FINIS

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 8