Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 6

De resurrectione et de ascensione Christi
1

DE RESVRRECTIONE. ETDE ASCENSIONE CHRISTI. DISTINCTIO SEXTA. Cde Christi quidem litatu fere satis est dictum. Sequitur deinceps, ut de resurrectione, & de emigratione in coelum dicatur. Itaque fundamenta iacimus, quibus necessariam fuisse resurrectionem confirmatur, nam primum dei permagni interesse dicimus, eos sublimes ferre qui se pro eo abiecerint, cum autem seruator Christus turpissimum cruciatus necisque genus. parendi causa subierit, necesse fuisse dicimus, ut ei a deo resurrectionis gloria decerneretur, tum ut esset eius diuinitatis fides testatior, tum ut spes hominum fidentius excitaretur similitudine reuiuiscentis dei. Sed interim nata est controuersia, num post resurrectionem merum cotpus extiterit. Multi enim quibus philolophia tanquam arborum densitas coeli conspectum adimit, merum corpus ab intuentium obtutu euanescere negant, nisi id fortasse extabescat at cum Christi corpus a discipulorum cernentium obtutu, euanuisse dicatur, praedare concludi putant, minime post resurrectio nem merum corpus extitisse. Quorum quidem uiae facile interscindi possunt, cum Christum immortali natura reuixisse confirmatur, conditio enim corporis gloria praediti, spiri tus naturae subicitur Vt autem omnino corpus sit spiritus naturae subiectum, necesse est ut omnis corporis actio, spiritus uoluntati sit tanquam imperatori subiecta. Qdautem quippiam cernatur actione fit, ut ait Aristoteles, aspectabilis in aspectum. quamobrem quilibet corpore gloria praedito informat:, simulac ei collibitum est & spectari & non spectari potest. Quod quidem non modo corporis natura, sed etiam diuinitatis ui in Christo fuisse uolumus. ex quo eum a cernentium aspectu eua nuisse dicimus, non quia extabuerit, aut sit in quippiam inaspectabile comuersus. sed quia sit uoluntate cerni desitus, quibus assumptis post resurrectionem merum corpus extitisse confirmatur. Sed interim etiam sciscitationes interponuntur, num corpus integrum exuscitatum dici debeat, rectissime enim id corpus eadem natu ra, sed non eadem gratia praeditum extitisse probatur. Ex quo quidem quicquid ad corporis humani naturam pertinet id totum in reuiuiscentis dei corpore fuisse dicendum est. nam cum sanguine, corde, iecore, humani corporis natura teneatur, minime ab soluta resurrectio dici poterat, si corpori quicquam horum abfuisset. Ab his deinceps de emigratione in coelum quaestio colligitur. Quidam enim qui Christum tanquam Socratem aut Platonem de facie mirari uoluissent, haud consentaneum arbitrati sunt, eum in coelestem locum euolasse. nam cum ab eo incolumitatis nostrae causa, naturam humanam ascitam dicant, salubrius hominibus futurum confirmant, si esset in terris inter ho mines uersatus. Quorum superba inscitia facile cognosci poterit, si dicatur locum sta tuto appositum esse debere, eumque post resurrectionem, immortalem nec labefactabi lem uitam exorsum. Atqui cum is quem incolimus locum, ortus & tabis locus dicatur, coeli autem locus nullo modo extabescat, magis consentaneum fuisse dicimus, eum emigrasse in coelum, quam in terrarum gurgustio subsedisse. In quo etiam multi quasi huic quaestioni plusculum salis adijciant, negant suapte uirtute Christum in coelum euolasse. nam cum affirment eius corpus terrena natura fuisse concretum, fieri nullo modo posse dicunt, ut id corpus suapte ui, aut natura, superiora capesseret. Quibus male sanis metaphysicis, quanquam concedatur id corpus minime suapte ui in coe lestem locum emigrasse, responderi tamen solet, suopte diuinitatis foelicisque animae nutu, in coelum uolucre pondus subuolasse. Nec enim contra naturam est corpori praedito gloria, superiora capessere, cum sit id omnino totum spiritus naturae subiectum. Atque etiam permagni referre dicitur, num supra omnes coelos euolarit quo quidem loco praecare ostenditur, quod quo quodpiam corpus diuinitatis absolutius est particeps, eo sit corporum ordine superius, qui loci ordo dicatur. Ex quo quidem sciri potestque corpora quae plus formae nanciscuntur (ut ait Aristoteles) natura superiora sunt. nam eodem Aristotele auctore, quidlibet forma diuinitatis est particeps. Atqui fateri necesse est, corpus ob gloriam plenius diuinitatis esse particeps, quam quodcumque corpus forma naturae, cum autem perspicuum sit, id inter omia corpora gloria praedita splendidius elucere, necessario concedendum est, id quoque supra omne genus corporum statutum uideri. eodemque modo dicimus, eam emigrationem incolumitatis nostrae causam fuisse, ob eaque nobis patefactum esse iter in

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 6