Text List

Prev

How to Cite

Next

Prooemium

1

PAVLI CORTESII PROTONOTARII APOSPO LICI IN QVARTVM SENTENTIARVM PROHOEMIVM AD IVLIVM SE CVNDVM PONT. MAN. Atefactum est superiore libro Pont. Max. quemadmodum esset recentatoris Christi perpessione litatum factumque pro humano genere satis, nunc autem sequitur, ut ea sacra perse quamur, quibus hominum generi applicetur expiantis uirtus. Nam cum insidenti tetroque malo uexarentur homines, consentaneum fuisse uideri poterat, ut ea sacrorum collyria adhiberentur, quibus uniuersae aegritudinis euellerentur fibrae. Ex quo sane intelligi potest, quantum eiusmodi sacra, omnium gentium sacris praestare uideantur. nam ut barbarorum omnium dira sacra omittam, quid in Graecorum aut Romanorum sacris reperiri poterat, quod hominem aegrotationi mederetur: quae enim medicamenta hij afferre poterant dij, qui uitiosarum rerum patrocinium susceperant: Quid est tam ab ho minum sanatione adhorrens, quam Pertundam aut Subigum, inducere deos; lam ut capitolinus ascendatur diuus, quodnam sacrificiorum in louis delubro poterat inueniri genus, quod haerentia hominum carcinomata sanaret: Quis iouem in uo luptatum luto uersatum fuisse dubitat, cum in aede capitolina, & pellices, & parasitos, & epulones louis affuisse intelligat: omittimus hoc loco, caetera fana, latibu la libidinum intimarum, ne uelut ex latrina, coeno obrutos eruamus deos, aut Gygantomachiam moliri uideamur. At uero cum theologiam in mythicen, politicen, & physicen dispertiti sint, quarum una commentitia, altera ciuilis, tertia naturalis diceretur, quid erat causae cur naturam diuinam ad hominum uitia traducerent: Nam si commentitiam nominabant, cur poetarum licentia in theatris, deorum uitia carminibus euelari sinebant & cantibus; si ciuilis dicebatur, cur in fanis nephariorum deorum generi sacra decernebantur: si autem naturalis putabatur, cur physiologiae enodatione aliquod religionis certum non constituebatur genus:; In quo illud etiam a. M. Varrone deorum nomenculatore sciscitor, si Edulicam deam numerat, cur Pala ticam etiam non inducat, neque enim ego uideo si Cunina ab eo est recepta dea, cur sit Sedentaria explosa, quae sedibus senum praeesse debere uidebatur, cum non minus opis praesidijque flagitent, qui ab occasum quam qui ab ortu propius absunt. Nec item intelligo cur Agenorea dea putanda sit, si Ociaria non putetur, cum ocium multo sit interdum negocio praestantius aut quomodo possit Abeona dea dici, Remea non dici, quae eo augustior uideri debet, quo reditio quam abitio iucundior esse solet, quod idem sane in tota deorum natura fingere liceret, cum quotidie eiusmodi fingendi licentia & fastis infarciri possent dij, & nihilo notiores induci, quibus thura & sacra decernerentur. At uero contra quid sacrorum nostrorum absolutione certius. quid descriptione diuinius: Nam cum triplex sit generis humani egritudo, quarum una appetitionum prauitas, altera aegrotationis crassa caligo, tertia flaccescens imbecillitas dicatur, totidem sunt sacrorum adhibita praesidia, quibus & adijceretur robur, & uetus animi tumor depelleretur, & gentilitij mali insita elueretur labes. Quo ma gis es tu Pont. Max. in hoc genere laudandus, qui cum princeps sacrorum sis, nihil ducas antiquius, quam sanctissime haec sacrorum genera tueri

PrevBack to TopNext

On this page

Prooemium