Text List

Praeambulum

Praeambulum

DEVERITATE, PROPRIETATE. incommutabilitate & simplicitate essentiae Dei, Distinct. VIII.

DIVISIO TEXTVS. TVnc de veritate) Egit de terminis DiuiNnae generationis, & de virtute generantis: hic agitur de natura communicata per actum generationis. Determinat ergo de tribus proprietatibus eius, vt pateat genitum esse verum Deum, & Deum incommutabilem, & aeternum. & eundem cum Patre Deum. Primo ergo agit de veritate naturae. Secundo de eius incommutabilitate [Dei etiam solius] Tertio de eius simplicitate [Eadem quoque sola,

In prima parte primo determinat, qualiter nomen essentiae sit & proprie Deo conueniat. Secundo in contrarium opponitt Hic diligenter Tertio soluit [Illud ergo

In secunda parte principali primo ostendit, quod Deus solus est immutabilis [Dei etiam Secundo quod omnis creatura est mutabilis [In omni enim mutabili natura

In tertia parte principali ostendit diuina simplicitatem. Primo respectu creaturarum quae sunt ab ipso [Eadem quoque] Secundo respectu atrributorum quae dicuntur de ipso [Hic diligenter ] Tertio respectu proprietatum quae sunt in ipso [Huius autem essentiae] Respectu creaturarum ostendit dupliciter. Primo respectu creaturae corporalis [Eandem quoque] Secundo respectu creaturae spiritualis [Creatura quoque.] Respectu attributorum tripliciter. Primo respectu quorumlibet communiter [Hic. diligenter] Secundo respectu accidentalium specialiter [Quod autem in in natura] Tertio respectu attribatorum substantialium singulariter [Vnde nec proprie. ] In tertia parte, respecta proprietatum, quae sunt in ipso, ostendendo eius simplicitatem, Primo ostendit quod in Deo nulla est diuersitas [Hoc autem; Secundo quod ninilominus est in Deo personarum. Trinitas [Et cum tantae simplicitatis.]

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum