Quaestio 1
Quaestio 1
QVaeruntur hic sex. Primo de diuinae essentiae entitate. Secundo de eius veritate. Tertio de eius aeternitate. Quarto de eius immutabilitate. Quinto de eius simplicitate. Sexto de simplicitate creaturae.
Circa primum quaeruntur duo. Primo, an esse sit Deo proprium. Secundo, vtrum esse eius sit esse commune omnium creaturarum.
Articulus 1
An esse sit Deo proprium
D primum sic proceditur. 1. Illud est alicui proprium, quod sibi soli conuenit: sed esse non soli Deo conuenit: ergo.
2. Quod maxime commune est, habet minime rationem proprij: sed esse maxime commune est, est enim transcendens quodlibet genus entis: ergo &c.
3. Nulli potest Deus aliquid communicare, cui non communicat esse: ergo cum multis multa communicet, communicat eis esse: ergo non retinet esse vt proprium.
Contra. 1. Nulla res sibi appropriat, quod sibi proprium non est: sed Deus hoc nomen, qui est, sibi appropriat dicens haec dices filijs Israel, qui est mnit me ad vos. EXxod. 3. Ergo sibi proprium est,
2. Hilar. Esse non est accidens Deo, sed subsistens veritas, & manens causa, & naturalis generis proprietas. Respondeo. Proprium aliquid alicuius dupliciter potest dici, vel quod non habet cum alio, vel quod non habet ab alio. Primo modo risibile. dicitur proprium hominis: secundo modo peccatum suum. Primo modo esse non est Deo proprium: sed secundo modo. Si obiiciatur solus pater non est ab alio. Resp. Quamuis soli Patri proprium sit non esse ab alio masculine & originaliter, tamen non esse ab alio neutraliter, & causaliter, commune est toti Trinitati¬
Ad ea quae opponuntur patet per hanc distina ctionem. Vel dicendum, quod esse, siue qui est, potest dupliciter accipi: vel simpliciter & absolute, sic non est Deo proprium: vel cum praecisione, id est, nulio addito, sic est proprium Deo, quia in solo Deo esse non contrahitur seu determinatur per aliquid additum, quia totum quod in ipso est, est esse suum praecisissimum; in alijs vero rebus aliter est.
Articulus 2
An esse Dei sit esse commane omnium creturarum
D secundum sic proceditur. 1. Dvonis. 4.1 cap. cael. hier. Esse omnium est supersubstantialis Deitas.
2. Omnis creatura est per aliud, non per se: esse vero est non per aliud, sed per se, alioquin esset abire in infinitum: ergo esse non est creatura.
3. Quaecumque sunt, & nullo modo differunt idem sunt: esse rei, & esse Dei sunt, & nullo modo differunt, quia si differunt, aliquo differunt, & ita vtrumque compositum esset, quod salsum, est: ergo idem sunt.
Contra. 1. Dicit Philosophus lib. de causis Causa prima regit omnes res, praeter quod comisceatur: Sed nihil tam commiscetur cuilibet rei, quam esse suum: ergo esse cuiuslibet rei non est esse Diuinum.
2. Non est idem esse per essentiam, & esse perparti cipationem: quia in primo nulla differentia; in secundo multa; cum vnum quodque in participante sit secundum differentias participantium: cum ergo esse Dei sit per essentiam, esse creaturatum per participationem, non est idem esse Dei, & creaturarum esse
Respondeo. Esse Dei est esse omnium, non for maliter seu essentialiter, sed effectiue, seu causaliter, quia causa est eius non per modum causantis aequiuoci, quod nec nomine, nec ratione conuenit cum causato, vt sol causa est inferiorum. nec per modum causantis vniuoci, quod nomine, & diffinitione, seu ratione conuenit cum causato, vt homo generans cum homine genito; sed per modum causantis analogi, quod conue nit etiam cum causato nomine & proportione quadam secundum prius & posterius, sicut ens substantiae & accidenti, vel sanum medicinae & animali¬
Ad 2. Esse non est per aliud Resp. Non est. pei aliud formaliter, est tamen peraliud efficienter, scilicet per esse diuinum,
Ad 3. De differentia. Resp. Prima rerum principia, sicut prima materia, & prima forma in genere naturae, & sicut differentiae primae in genere rationis sicut corporeum & incorporeum in praedicamento substantiae, quamuis differant; scipsis tamen differunt: vnde non propter hoc sequitur, quod sint composita: quae vero sequuntur ex primis per differentias aliquas differunt. & ideo composita sunt: esse ergo creatum & esse increatum seipsis, cum sint prima, differunt: nec tamen composita sunt ex alijs: prima quippe rerum creatarum est esse, & non est ante ipsum creatum latius eo, vt dicitur libro de causis.