Quaestio 3
Quaestio 3
De potentia generandi in comparatione ad potentiam creandi
Articulus 1
An eadem sit potentia creandi et generandi.
AD primum sic proceditur. 1. Potentiae distinguuntur per actus: sed creare, & generare diuersi sunt actus: ergo non erit eadem potentia.
2. Quaecumque non sese inseparabiliter consequuntur, non sunt eadem: sed potentia creandi, & generandi non se inseparabiliter consequuntur, quia potentia creandi est in tribus, potentia generandi in solo Patre, & circumscripta potentia generandi a Deo, secundum illos quinon credunt Trinitatem, nihilominus manet potentia creandi in Deo: ergo non sunt eadem potentia.
2. Plus differunt sapientia & potentia, quam potentia & potentia: sed in Deo sapientia est idem cum potentia: ergo multo fortius potentia cum potentia.
Iuxta hoc quaeritur. An dicatur vniuoce nomen, potentia, de vtraque & videtur quod non. 1. Quia creare & generare in nullo vniuocantur: er. 18 go nec potentia generandi & creandi,
2. Actus essentiales & personales non sunt, eiusdem rationis, quia illi absoluti, isti relatiui: ergo nec potentiae ad illos
2. Nomen, cuius significatum est vnum & idem, non est aequiuocum: sed potentia creandi & gener andi est vna est eadem, vt probatum est: ergo &c.
Iuxta hoc quaeritur. Posito quod dicatur se cundum prius, & posterius, de qua dicatur per prius. Videtur, quod de potentia creandi 1. Quia prius est commune, quam proprium: ergo potentia communis tribus, quam propria vni.
2. Essentiale includitur in personali, sicut essentia in persona, & non e conuerso: ergo essentiale est prius: nam prius includitur in posteriori, non e conuerso.
Contra. 1. Secundum ordinem actum est ordo potentiarum: sed actus generandi prior est, quam creandi: ergo & potentia.
2. Objectum potentiae generandi prius est objecto potentiae creandi, sicut aeter num temporali: ergo & potentia.
Respondeo ad 1. Quaest. sicut esse creatorem, & esse Patrem vnum est ex parte essentiae, differens ex parte relationum; ita posse generare & posse creare, ex parte potentiae idem sunt, ex parte operationum differunt: quia potentia, cum sit medium secundum rationem intelligendi inter essentiam & operationem, ex parte essentiae, quae vna est, omnimodam habet vnitatem quia idem est cum ipsa; ex parte operationum, quae diuersae sunt & secundum prius & posterius, habet distinctionem & ordinem: sicut in sole potentia lucendi, illuminandi, liquefaciendi, constrnigendi, a parte solis eadem est, a parte actum differens: & ex parte illa est ibi analogia.
Ad 1. potentiae distinguntur per actus. Resp. Hoc verum est de potentsa comparata ad actum, non in se
Ad 2. De inseparabilitate. Resp. Secundum id quod sunt, non separantur; sed secundum comparationem ad actum.
Ad 2. quaest. Resp. Potentia generandi & creandi per comparationem ad essentiam, id est, secundum id quod est vna est in radice, & vniuoce dicitur: per comparationem ad actum, due, & analogie non aequiuoce dicitur, nam aliud commune habet, scilicet generalem rationem producendi aliquid: sed modus specialis producendi est in Diuinis.
Ad. 1. Non vniuocantur. Resp. Quamuis non vniuocentur habent tamen aliquid commune secundum rationem intelligendi per prius & posterius sicut dicit Basil. quod accipere esse, commune est Filio & creaturis.
Ad 2. Actus essentiales &c. Resp. Quamuis non sint omnino eiusdem rationis, tamen secundum analogiam in aliquo conueniunt.
Ad 3. Quaest. Resp. Sicut aeternum prius est temporali, ita ordo ad aeternum prius est ordine ad temporale: vnde potentiae ordinatio ad actum aeternum generandi prius est ordinatione eius ad actum temporalem creandi, secundum rationem intelligendi saltem.
Articulus 2
An potentia generandi includatur in omnipotentia Dei.
AD secundum sic proceditur. 1. potentia generandi est aliqua potentia, vt dicit Magister: sed aliqua potentia continetur sub omni potentia, sicut particulare sub vniuersali: ergo &c.
2. Maius quid est Filius, quam totus mundus: ergo maius posse generare Filium, quam creare mundum si ergo non est omnipotentia. sine inclusa potentia creandi, multo fortius sine inclusa potentia generandi.
Contra 1. Omnipotentia aequaliter est in Patre & Filio: potentia generandi non similiter est in Patre & Filio.
2. AEquiuoca non vniuntur in aliquo: creator & creatura sunt entia aequiuoce: ergo non vniuntur in aliquo: ergo sub omni ente non continentur vtraque: ergo nec actus creatus, & increatus sub omnipotentia.
Respondeo. Hic terminus, omnipotentia, componitur ex hoc signo, omnis, & potentia: omnis vero aliquando facit distributionem strictam, seu accommodam pro vniuersitate entium creatorum, vt cum dicitur Ioan. 1. Omnia per ipsum facta sunt: aliquando generalem & longam pro vniuersitate entium siue creatorum, siue non, vt cum diuiditur ens in temporale & aeternum: secundo modo potenia generandi per comparationem ad actum etiam cadit sub omnipotentia, non primo modo.
Expositio litterae
EXPOSITIO LITERAE. NOn est aliquid subjectum Diuinae potenNtiae. ] Contra. Quicquid potest Deus subjectum est potentiae suae. Resp. Generare non est quid, sed ad aliquid sed adhuc opponitur. Deus potest intelligere: ergo suum intelligere subjectum est suae potentiae: ergo est ea inferius. Resp. Non vniuersaliter quicquid potest Deus, subjectum est suae potentiae, sed quicquid potest realiter differens ab ipsa potentia.
Filij generatio non est de omnibus.] Contra. Augustinus probat per omnipotentiam, quod Deus Pater genuit Filium aequalem. Resp. Stricte & proprie, cum Deus nihil habeat cum alio vniuocum, non cadit sub aliqua distributione, loquendo large sic.
[Esse patrem non est esse aliquid.] Contra: ergo est esse nihil. Resp. Esse aliquid potest esse dupliciter, vel communiter in ratione transcendentis ad quodlibet genus entis, & sic complectitur essentiam & personam; vel stricte & proprie significat substantia, & sic complectitur essentiam solum: primo modo sequeretur, non est aliquid, ergo nihil: secundo modo non sequitur.
[Si nasci potuit, potuit esse Filius.] Cotra esse relationis non necessario causat mutabilitatem. Resp. Secus est in creaturis vbi relatio, cum sit accidens, vt paternitas & huiusmodi, sequitur suppositum, iam distinctum, & non ipsa constituit: & indiuinis vbi relatio suppositum distinctum facit, quia est, quasi forma distincta personaliter.
[Ex impotentia non: fuit.] Notandum, quod prout hoc quod dico, non potuit, accipitur in virtute negatiuae orationis, sic sequitur, non potuit: ergo potuit: secundum vero quod accipitur in virtute vnius quasi priuatiuae dictionis, non sequitur
[Pater est potens natura gignere Filium Contra ergo potens essentia. Item. Ergo cum eadem natura sit in SpirituSancto, ergo Spiritus Sanctus potest gignere
Respondeo. Quamuis natura & essentia sint idem secundum rem, tamen differunt secundum rationem, quia essentia dicitur absolure, natura vero, in quantum est principium operationum naturalium.
Ad. 2. Resp. quamuis natura sit eadem in tribus secundum se, tamen alteri proprietati coniuncta est in persona patris, quam Filij, vel Spiritus Sancti: vnde potentia naturalis ad aliquem alium actum ordinatur in Patre scilicet, generandi, quam in Filio, quam in Spiritu Sancto.
[Eandem potentiam qua potuit gignere Contra potentiae distinguntur per actus. Resp. Respiciendo ad radicem potentiae secundum id quod est, eadem est: comparando ad actum, quia sic concernit proprietatem, non eadem est,
(Filius habet potentiam, qua potest gigni, Contra quicquid habet Filius habet a patre; sed potentiam qua potest gigni, non habet a patre, quia potentia naturaliter praecedit actum, ex actu vero generationis habet Filius quicquid habet a Patre. Resp. Filius habet a patre potentiam gignendi non actiue dictam, ex qua habet quicquid habet, illam scilicet, qua pater generat; sed quaconuenit ei esse genitum.