Quaestio 2
Quaestio 2
De ordine Patris Filii
CIrca secundum quaeruntur duo. Primo, an Pater sit prior Filio. Secundo, an Filius sit prior Spiritu Sancto.
Articulus 1
An Pater sit prior Filio
AD primum sic Proceditur. 1. Principiuiu naturaliter praecedit id, cuius est principium: Pater est principium Filij: ergo &c.
2. Causa naturaliter praecedit causatum: sed Pater est causa Filij secundum Chrysost. in gloss. sup. Hebrae. 1. ergo &c.
3. Dare esse prius est dignitate, quam suscipere: ergo cum Pater det esse Filio, dignitate saltem prior est eo.
4. Secundum Hilar. Pater etiam secundum Deitatem maior est Filio, non maioritate virtutis, sed auctoritatis: ergo dignior eo.
Contra 1. Id, quo aliquid est prius, non est primum simpliciter nec vniuersaliter: ergo non est Deus: sed Filius est Deus: ergo nihil est prius eo. 2. Prius secundum Augustinum lib. 12. Confest. quadrupliciter dicitur, natura, tempore, electione aeternitate: natura, vt sonus praecedit cantum; tempore, vt flos fructum; electione, vt fructus florem; aeternitate, vt Deus mumdum: Pater vero non est prior tempore, quia vtriusque esse non est in tempore; nec natura, seu electione, seu aeternitate, quia vna est vtriusque natura, bonitas, aeternitas: ergo nullo modo
Respondeo. In Patre & Filio tria sunt secundum intellectum, scilicet essentia communis, & relatio distinguens, & hypostasis distinguibilis; quoad primum non potest esse prioritas, quia idem in vtroque; quoad secundum non potest, quia correlatiua sunt simul natura, tempore, & intellectu; quoad tertium est in solo intellectu. Dicendum ergo quod Pater in quantum est Pater, nullo modo est prior Filio natura, duratione, dignitate, vel intellectu seu ratione: licet ipse qui Pater est, prior sit intellectu quia prius intelligitur in se, quam in relatione ad alterum.
Ad 1. De principio Resp. Principium est considerare dupliciter: vel secundum id quod est, vel in ratione principij; primo modo prius est co cuius est principium in inferioribus; se¬ cundo modo non, cum sint correlatiua: in Deo vero nullo modo, quia secundum id quod sunt, idem sunt, scilicet eadem essentia; secundum quod ad se referuntur, simul natura: sic illa propositio veritatem habet vbi principium differt essentialiter, non tantum relatiue
Ad 2. De causa. Resp. Ubi proprie causa dicitur, sic enim differt essentialiter a causato verum est quod est prior; sed hic non dicitur proprie quia importat solam distinctionem originis, non essentiae, & ideo non potest esse prior eo cuius est causa, sicut nec principium.
Articulus 2
An Filius sit prior Spiritu Sancto
AD secundum sic proceditur. 1. Processus personarum sic est, sicut partium imaginis creatae secundum August. sed ibi naturaliter prior est notitia voluntate, quia non potest amari bonum, nisi cognitum: ergo Filius, cui appropriatur notitia, prior est natura Spiritu Sancto, cui appropriatur voluntas.
2. Naturaliter prior est agens sua actione, & actio ipso acto: sed Filius producit Spiritum Sanctum: ergo naturaliter prior est eo.
3. Natura prior est voluntate: ergo productio naturalis voluntaria: ergo productum naturaliter producto voluntarie: ergo Filius, qui procedit per modum naturae, Spiritu Sancto quiper modum doni¬
Respondeo. In persona Filij tria sunt considerare, substantiam, notionem personalem qua refertur ad Patrem, & notionem personae qua refertur ad;Spiritum Sanctum: ratione naturae non potest dici prior Spiritu Sancto: quia eadem natura est in vtroque: nec ratione spirat onis, quia sic correlatiue dicitur ad Spiritum Sanctum, correlatiua vero simul sunt, omnino: nec ratione filiationis duplici de causa: vna, quia filiatio dicit habitudinem eius ad Patrem, non ad Spiritum Sanctum: altera, quia a filiatione non separatur spiratio, eo enim di citur Filius quo imago, imago vero quiacum Patre conuenit in natura, & modo naturae alterum de se spirando: hinc ergo patet, quod nec actu, nec potentia, nec natura Pater est. prior Filio, aut vterque Spiritu Sancto, cum simul sint paternitas, filiatio, processio, & per has proprietates constituantur personae in esse personali distincto.
Ad 1. De imagine creata. Resp. Non est per omnia similis processio partium imaginis, & personarum: quia partes imaginis differunt non solum relatiue sed essentialiter, non essentia animae sed potentiae: personae vero solum rela¬ tiue, vnde ibi est causalitas vere hic non.