Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

De distinctione geniti a generante

QVESTIO I. DE DISTINCTIONE GENITI A GENERANTE.

QVaeruntur hic quatuor circa generationem Filii. Primo de distinctione geniti a generante. Secundo de ordine. Tertio de aeternitate. Quarto de coeternitatis significatione.

Circa primum duo quaeruntur. Primo, an generatio distinguat personam genitoris & geniti. Secundo, an propter huiusmodi distinctionem possit dicit genitus alius a genitore.

Articulus 1

An generatio distinguat personam genitoris et geniti

Articvlvs I. An generatio distinguat personam genitoris & geniti.

D primum sic proceditur. 1. Pater generando Filium dat ei quicquid habet: ergo essentiam & personam: ergo eadem est Patris & Filij persona.

2. Quaecumque omnino sunt idem, vnum non communicatur sine altero: essentia Patris, & persona eius omnino sunt idem: ergo &c. 3. AEque simplex est essentia ac persona, &e conuerso: si ergo propter simplicitatem essentiae non potest Pater de se Filium generare, quin communicet ei totam essentiam, similiter non potest generare, quin communicet ei totam personam.

4. Secundum sanctos totus processus Filij a Patre est sicut radij a sole; splendoris ab igne; verbi a corde; notitiae a mente: sed hic processus no facit distinctionem personae: ergo nec ille.

Contra. 1. Nulla res seipsam gignit vt sit: ergo nulla persona gignit seipsam: ergo oportet personam genitoris & personam geniti esse aliam.

2. Anselmus de process. Spiritus sancti: Nec natura permittit, nec intellectus capit, qui ab alio est, esse illum de quo est,

3. In humanis bene sequitur: Plato est pater Socratis: ergo non est filius eiusdem: ergo a simili in diuinis.

Respondeo. Generatio diuina dat genito esse substantiale, non accidentale: non est ergo accidentalis sed substantialis: non substantiae quae est essentia, quia essentia non generatur, licet per generationem communicetur, sed substantiae, quae est hypostasis, vel persona. Quia ergo nulla res seipsam generat, oportet, quod distinguatur in diuinis hypostasis generans ab hypostasi. genita; non tamen in eo quod est absolute, quia idem est esse vtriusque, sed in eo quod est haec nita, illa generans.

Ad 1. Pater dat Filio quicquid habet. Resp. Figura dictionis est ex mutatione praedicamenti, quia sub quid assumitur ad aliquid. In Diuinis enim est triplex praedicamentum: quid praedicat substantiam, quia quid secundum Philosophos quaerit de substantia, vt quid natat in mariapiscis: quis praedicat personam, quia quaerit de persona, vt quis est in foro? Socrates: quipraedicat notionem, quae significatur vt forma quaedam inhaerens. Ex horum trium praedicamentorum commutatione sit in Diuinis figura dictionis.

Ad 2. Quaecumque omnino sunt idem. Resp. Quando sunt idem re, & ratione verum est; alias non. Nam homo & Socrates in persona Socratis sunt omnino idem re, vnde vnum praedicatur de altero: tamen homo dicit quid communicabile, Socrates vero incommunicabile: vnde Socrates homo generando communicat genito esse hominis, non esse Socratis.

Ad 3. AEque simplex est &c. Resp. Non facit hoc simplicitas, sed communicabilitas, quia essentia dicit esse absolutum; persona vero distinctum.

Ad. 4. De radio &c. Resp. Similitudo est in ordine, & modo procedendi, non in substantia. distincta procedentis, quia illa generatio accidentalis est, haec substantialis.

Articulus 2

An genitus sit alius a genitore

ARTICVLVS II. An genitus sit alius a genitore.

AD secundum sic proceditur. 1. Alius est relatiuum diuersitatis substantiae secundum Philosophos: inter Patrem vero & Filium nulla est diuersitas substantiae.

2. Eiusdem significationis sunt alius, & aliud, quamuis differentis consignificationis: si ergo cum dicitur Filius aliud a Patre falsa est, similiter cum dicitur alius.

3. Proprietas, secundum Porphyrium, non tacit alium, sed alterum: sed Pater & Filius sola proprietate differunt: ergo &c. 4. Si est alius, aut est alius Deus, & sic sut duo Dij; aut alius non Deus, & sic Filius non est Deus,

Contra. 1. Athanasius. Alia est persona Patris, alia Filij.

2. Quicumque realiter distinguuntur, vnus est alius ab alio: Pater & Filius & Spiritus sanctus realiter distinguntur: quia sunt tres res: ergo &c.

Respondeo. Filius est alius a Patre, sed non aliud: quia alius significat diuersitatem substantialem substantiae, quae est persona: aliud diuersitatem substantialem substantiae, quae est essentia. Ratio vero huius sumitur non a parte rei, significatae, sed a parte modi significandi, qui multum operatur in talibus. A parte modi significandi ratio sumitur duplex: vna a parte institutionis, altera a parte vsus. A parte institutionis, quia in Diuinis tria sunt, essentia, persona, & notio, Essentia dicit quid nec distinctum nec distinguens; persona quid distinctum, & per se subsistens; notio quid distinguens formaliter, vnde quasi non per se subsistens sed in altero. Quia ergo neutrum genus quasi informe est, non distinctum vllo sexu; genus vero masculinum distinctum & perfectum; genus vero foemininum distinctum quidem, sed quasi dependens ab altero: ideo nomina in neutro genere praedicant essentiam, in masculino personam, in foeminino notionem, quando non adiunguntur terminis alijs, a quibus trahant significationem aliam. Secunda ratio videtur melior a parte vsus, quia haec nomina adjectiua sunt, non substantiua: adiectiuum vero substantiuatur ex vsu in neutro genere, non in masculino vel in foeminino, nisi raro, nec ita proprie: ideo in neutro genere dicunt diuersitatem simpliciter, quae est diuersitas in substantia, vel essentia: in alijs generibus dicunt diuersitatem secundum exigentiam substantiui sui, quia adiuncta terminis substantialibus, substantialem diuersitatem dicunt, vnde haec est falsaPater est alius Deus a Filio; adiuncta terminis personalibus dicunt diuersitatem personalem vel notionalem, vnde haec est vera, Pater est alia persona, vel alius a Filio: vnde & in neutro genere, quando retinetur adiectiue, similiter dicunt diuersitatem secundum exigentiam substantiui, vnde vere dicitur, Pater est aliud suppositum a Filio.

Ad 1. Alius est relatiuum diuersitatis substantiae. Resp. Substantia accipitur ibi communiter ad essentiam & hypostasim.

Ad 2. Eadem est significatio. Resp. Quamuis eadem sit significatio, tamen propter differen¬ tem modum significandialtera est aliquado sunpositio vel copulatio: veritas vero & falsitas causatur in propositione non solum ex parte significationis, sed etiam suppositionis vel copulationis.

Ad 3. De proprietate. Resp. Secus est de proprietate in inferioribus, quia aduenit & differt a supposito distincto: sed in Diuinis distinguit ipsum suppositum, & est idem cum ipso¬

Ad 4. Aut alius Deus. Resp. Diuisio insufficiens est, quia non est per immediata, scilicet, per affirmationem & negationem vnius totius & eiusdem: vnde sic debet dici: Aut alius Deus, aut non alius Deus: vt si dicatur de monacho nigro, qui est albus corpore: Iste est albus: aut ergo albus monaclus, aut albus non monachus.

PrevBack to TopNext