Quaestio 3
Quaestio 3
De aeternitate generantis et geniti
CIrca tertium quaeruntur duo. Primo an generatio sit aeterna. Secundo an genitus & genitor possint diciplures aeterni.
Articulus 1
An generatio Filii sit aeterna
AD primum sic proceditur. 1. Sicut corruptio se habet ad desinere esse, sic generatio ad incipere esse: sed omne quod corrumpitur, definit esse: ergo omne, quod generatur, incipit esse.
2. Quicquid producit diuina essentia non potest esse coaeternum producenti essentiae: ergo eadem ratione quicquid producit persona diuina non potest esse coaeternum producenti personae.
3. In Diuinis esse idem est & duratio: ergo quicquid habet principium essendi, habet principium durationis: sed Filius habet principium essendi: ergo & durationis.
5. Generatio est ratio simplex, & est idem quod aeternitas: mensura vero ad certificandam quantitatem debet esse etiam differens a mensurato: ergo non mensuratur aeternitate.
Contra. 1. Nobilius est genitum diuinum omni creato genito: si ergo in creaturis inuenitur. genitum coaeuum genitori, vt splendor igni, multo fortius genitum diuinum coaeuum est generanti.
2. Natura non impedita nunquam caret sua. operatione naturali, vt ignis calefactione, Sol illuminatione: sed naturalis operatio Dei est generare, nec impediri potest Deus: ergo nunquam fuit sine generatione.
Respondeo. Generatio Filij aeterna est, nam quamuis productio noua non de sua substantia, vt creatio, nullam de necessitate ponat mutationem in producente, sed in producto solum: productio tamen de substantia sua non posset heri sine mutatione vtriusque.
Ad 1. De corruptione. Resp. Argumentum hoc tenet de generatione quae est opposita corruptioni, scilicet de illa quae est species mntationis: sed Diuina non est huiusmodi
Ad 2. De productione essentiae. Resp. Non est simile, quia, quod producitur differt semper a producente: non autem semper ab eo de quo producitur, vt statua producitur ab artifice de aere, & est aes, sed non artifex. Quod ergo producit essentia, necessario differt essentialiter ab essentia producente: ergo non producit de ipsa; ergo vel de alia essentia, vel de nihilo: sed quod producitur a persona, potest differre a producente personali differentia sine essentiali distinctione.
Ad 3. Esse & duratio idem. Resp. Sicut Filius habet principium essendi originale, non temporale, ita & durationis:
Ad 4. Nihil accipit, quod iam habet &c. Resp. Accipere aliquid ab alio dupliciter potest intelligi: aut quia non habet illud, & sic verum est: aut quia non habet a se, sic non oportet: potest enim habere semper, sed non a se, sicut miles dicitur accipere feudum antiquum suum. a nouo Domino quando recognoscit ab illo.
Ad 5. Quod obijcitur de generatione & aeternitate. Resp. Quamuis generatio sit simplex tamen intelligitur vt actus quidam indeficiens, & sic in ratione quanti, & sic in ratione adaequabilis, licet non terminabilis, & sic in ratione differentis ab aeternitate: & ideo, quia differunt secundum rationem, potest dici mensurari aeternitate, licet idem sit re,
Articulus 2
An genitor et genitus possint dici plures aeterni
AD secundum sic proceditur. 1. Athan. dicit quod tres personae sunt coaeternae: ergo Pater & Filius sunt coaeterni: ergo aeterni
2. Dicit Augustinus quod Pater, & Filius, & Spiritus Sanctus sunt res aeternae & incommutabiles, quibus fruendum est: ergo vt prius,
3. Bene sequitur. Hic est vnus qui est albus & alius, & tertius: ergo hi sunt tres albi: ergo a simili, cum Pater sit vnus qui est aeternus, & Filius: alius, & Spiritus Sanctus tertius, ipsisunt tres aeternis
4. AEternus non diminuit de ratione vnius: sequitur. ergo, sunt vnur, pternus: ergo vnus: sed hoc est falsum: ergo primum.
5. Adiectiuum trahit numerum a substantiuo sicut accidens a subjecto: sed aeternus adiectiuum est: ergo numeratur secundum numerum subjectorum, seu suppositorum.
Contra. 1. Quia Deitas vna est, non possunt dici plures Dij: ergo eadem ratione, abaeternt tate vna non possunt dici piures aeterdi
3. Regula est, quod nomina essentialia dicuntur de singulis personis, & de omnibus simuls in singulari, non in pluali, vt Deus, creator, & huiusmodi: sed hos nomen, aeternus, essentiale est: ergo &c.
Raspofdeo. Differunt modus significandi substantise, & adjectiue 2. quia substantiua dicunt rem: pormodum substantiae per se subsistetis, quae habet, esse absolutum; ideo eorum plu, nficatio plurifitat essentiam: sed adiectiua significant paer, modum accidentis in altero, & ideo ab illo numerum recipiunt: vnde eorum nlurificatio non plurificat esse simpliciter. sed consequitur pluralitatem subjectorum. Hinc est, quod nomina Diuina essentialia, quae significant substantiam substantiue solum, non dicuntur in plurali, vt Deus: quae vero significant adiectia ue solum, vt participia & verba quae significant per modum actus, & ita per modum accidentis, debent dici in plurali de pluribus personis: vnde dicitur tres sunt, vel tres existentes: quae vero aliquando accipiuntur substantiue, aliquando adiectiue, vt nomina significantia proprietates consequentes essentiam secundum modum intelligendi, vt est aeternitas, bonitas, vel huiusmodi, secundum quod substantiue accipiuntur, non debent dici de tribus in plurali, sed in singulari: secundum quod adiectiue retinentur, sic dicuntur etiam in plurali.
Ad 1. Sunt tres coaeterm: ergo tres aeterni, Resp. Secundum quod, aeterni, accipitur substantiue, non sequitur: quia terminus hic, coaeters ni, ratione praepositionis associatiuae inseparabilis importat distinctionem personarum, vnde non est pure essentialis, sicut hic terminus aeterni.
Ad 2. Sunt res eternae. Resp. Ibi aeternum accipitur adiectiue, & sequitur quod sunt plures aeterni adiectiue, non substantiue.
Ad 3. De tribus albis. Resp. Prout aeternus accipitur adiectiue sicut albus, sic bene sequitur; alias non: quia albedo est forma multiplicabilis in suppositis; aeternitas vero, non
Ad 4. Quod opponitur ergo vnus. Resp. Non sequitur, non quia vnus diminuat de ratione aeterni, sed quia per se personale est: adiunctum vero alteri trahit naturam eius cum sit terminus partiuus, seu numeralis: vnde sit commutatio a suppositione essentiali in personalem.
Ad 5. Quod opponitur de adiectiuo. Resp. Secundum quod adiectiue tenetur, concedendum est, quod sunt tres aeterni: sed prout tenetur substantiue, non.
Ad 1. In contrarium de Diuinitate. Resp. Non est illa causa tota: sed quia hic terminus Deus substantiam significat semper, & per modum substantiae: hic autem terminus aeternus. etsi significat substantiam, tamenisignificat aliquando adiectiue, & sic bene dicuntur tres personae Diuinae; sed non tres Dij.