Text List

Praeambulum

Praeambulum

VTRVM EADEM RATIONE Spiritus sanctus dicatur donum & datum siue donatum. Distind. XyIiI.

DIVISIO TEXTVS. [DRaeterea diligenter Postquam egit de principio temporalis processionis Spiritus sancti, & de modo procedendi temporali: hic agit de proprietate secundum quam conuenit ei temporaliter procedere, quae est proprietas doni. Et primo ostendit quare dicitur donum, vel datum. Secundo vnde accepit vt sit vel dicatur donum [Et natandum.] Tertio ad quid refertur per hoc quod dicitur donum [Ex praedictis] In prima parte primo proponit quaestionem: secundo subdit solutionein [Ad quod dicimus ] Tertio opponit in contrarium, & soluit objectum [Sed quaeritur. cui donabilis.

In secunda parte primo determinat veritatem [Et notandum] Secundo soluit incidentem dubitationem [Hic oritur quaestio.

In tertia parte primo ostendit quod Spiritus sanctus donum est Patris & Filij, & eorum quibus datur [Ex praedictis.] Secundo inquirit an Filius similiter sit eorum quibus donatur. [Hic quaeritur ] Tertio vtrum Spiritus sanctus secundum rationem doni ad se referatur [ Post. haec.]

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum