Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

De ratione doni in seipso

QVESTIO I. sTuae fisfFrisio.

QVaeruntur hic de dono Spiritus fancti quaQuo Primo de ratione doni in seipso. Secundo in comparatione ad personas alias. Tertio in comparatione ad alia dona. Quarto in comparatione ad eos quibus datur.

Circa primum duo quaeruntur. Primo at donuim dictum de Spiritu sancto sit essentiale nomen aut personale. Secundo si eodem est Deus quo donum.

Articulus 1

An donum dictum de Spiritu sancto sit essentiale. nomen aut personale

Articvlvs I. An donum dictum de Spiritu sancto sit essentiale. nomen aut personale.

D primum sic proceditur 1. Omne nomen Adiuinum connotans effectum in creatura. significat diuinam essentiam: sed tale est hoc nomen, donum, dicitur enim a donabilitate respectu creaturae: ergo significat Diuinam essentiam.

2. Omne nomen conueniens essentiae Diuinae essentiale est: sed essentiae conuenit esse donum Philip. 3. Donauit illi nomen &c. id est hoc, nomen, Deus, secundum glos. eroo est essentiale.

3. Spiritui sancto in quantum est amor conuenit esse donum: sed amor est non tantum personaliter, sed & etiam essentialiter: ergo & donum.

Contra donum procedit a dante: essentia diuina a nullo procedit: ergo nullo modo potest

dici donum. Respondeo. Sicut verbum de ratione sua dat intelligere processum a proferente, ita donum a donante: & quia processus conuenit personae non essentiae: ideo vtrumque personale est in Diuinis,] non essentiale, proprie loquendo: si vero inuenitur essentialiter dictum, improprie dicitur, & debet exponi. Proprie: enim importat aptitudinem ad hoc quod detur: aptitudo: vero ad hoc quod detur ex hoc est quod ab alio. procedit: Sic ergo acceptum proprie donum non est essentiale, sed personale.

Ad 1. Omne nomen connotans &c. Resp. Non connotat effectum in creatura, sed respectum, non tamen in actu, sed in habitu.

Ad 2. Conuenit essentiae. Resp. Quamuis darivel donari secundum quod importat communicationem large conueniat essentiae, tamen donum proprie dictum non conuenit: donum enim cum sit nomen imponitur ab aptitudine donandi: sed dari vel donari dicitur aliquid ab actu.

Ad 3. De amore &c. Resp. Non tantum ex eo quod amor est, conuenit Spiritui sancto ratio doni, sed eo quod procedit vt amor, vnde ex eo quod est amor personalis.

Articulus 2

An Spiritus sanctus eodem sit Deus quo donum

Articvlvs II. An Spiritus sanctus eodem sit Deus quo donum.

D secundum sic proceditur 1. Non est eadem ratio communis & proprij: ergo non eadem ratione Spiritus sanctus est donum quo Deus.

2. Augustinus. Non eo donum est Spiritus sanctus quo Deus.

Ex relatione ad eos quibus datur & a quibus habet quod sit donum: ex relatione vero nulla habet quod sit.

Contra. 1. August. Spiritus sanctus procedendo accepit vt sit essentia: ergo processione est essentia: sed processione est donum: ergo eo Deus quo donum.

2. Augustinus. Spiritui sancto praestat essentiam de vtroque processio: ergo cum ipsa processio similiter praestet ei esse donum, eo Deus est quo donum.

3. Hylarius. Ex Patre & Filio in eandem naturam processione subsistit Spiritus sanctus: ergo processione est Deus: ergo &c. Respondeo. Cum quaeritur, an eodem sit Deus quo donum, si quaeritur de identitate rei, dicendum quod sic, quia in diuinis essentia & proprietas sunt idem re: si quaeritur de identitate rationis, distinguendum est: aut enim ablatiuus construitur cum hoc verbo sit in ratione formae; sic non eodem est Deus quo donum quia Diuinitate Deus est, proprietate donum: aut in ratione principij; sic eodem, sci licet eadem processione, Deus est & donum; quia per processionem illam nabet quicquid habet Exemplum huiusmodi est, sicut si quis dicatur pudore rubeus, rubore rubeus: sed pudore causaliter, & rubore formaliter

Ad 1. Non est eadem ratio &c. Resp. For maliter loquendo, non eodem, secundum rationem, est Deus & donum: sed causaliter.

Ad 2. Non eo donum est &c. Resp. Augustinus intelligit formaliter loquendo, non causaliter

Ad 3. Ex relatione non habet quod sit Deus Rsp. Quamuis ex relatione, vt relatio est, non sit Deus, etiam caufaliter loquendo: tamen ex relatione, vt est idem quod actus vel modus aeternae emanationis, habet quod sit Deus.

PrevBack to TopNext