Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

De ratione doni in comparatione ad alias personas

QVESTIO II. DERATIONE DONI IN COMPARATIONE AD ALIAS PERSONAS.

CIrca secundum duo quaeruntur. Primo an proprium sit Spiritus sancti esse donum. Secundo an conueniat ei ab aeterno.

Articulus 1

An proprium sit spiritus sancti esse donum

Articvlvs I. An proprium sit spiritus sancti esse donum.

D primum sic proceditur. 1. Omne quod datur donum est Filius datur Isa. 9. Unde & Magister dicit, quod magis datus est nobis Filius, quam Spiritus sanctus: ergo ipse est donum.

2. Aut fuit donabilis ab aeterno Filius, aut non: si sic, ergo donum, quia donum dicitur ab aptitudine donandi: si non, ergo cum in tempore sit datus, aliquis est actus temporalis cuius non praecessit potentia ab aeterno, quod falsum est.

3. Donum non importat nisi respectum ad datem, & ad eum cui datur: vterque vero conuenit Filio: ergo & donum.

Contra. 1. Augustinus de Trinit. Sicur in Trinitate non dicitur verbum nisi Filius, ita nec donum nisi Spiritus sanctus: ergo proprie. 2. Augustinus assignans 15. de Trinit. rationem quare Spiritus sanctus non dicitur Filius, dicit quia procedit quomodo datus non quomodo natus: ergo ratio doni conuenit ei ex modo procedendi: ergo proprie.

Iuxta hoc quaeritur, an ratio doni sit proprietas eius distinctiua.

Videtur quod sic. 1. Augustinus 15. de Trinit. Eo dicitur donum quo Spiritus sanctus: ergo ratio doni est spiratio passiua.

2. August. de Trinit. dicit quod relatio, per quam refertur ad Patrem & Filium, magis api paret in hoc nomine, donum, quam in hoc no mine, Spiritus sanctus: ergo ratio doni est proprietas eius distinctiua.

Contra. 1. Donum dicit respectum ad creaturam: nulla persona distinguitur per respectum ad creaturam, quia circumscripta creatura manet distinctio personarum: ergo donum non dicit proprietatem Spiritus sancti distinctiuam.

2. Proprietas distinctiua personae sumitur ab actu, non ab habitu, vt generatio & huiusmodis sed Spiritus dicitur donum ab habitu donandi non ab actu: ergo donum non dicit proprieatem distinctiuam eius.

3. Si donum dicit proprietatem distinetiuam eius, aut eandem quam amor & Spiritus sanctus, aut aliam: si eandem, ergo sunt nomina synonima; si aliam, ergo non est vna tantum proprietas Spiritus sancti: quod falsum est,

4. Nulla alia persona distinguitur proprietate dicente respectum ad creaturam: ergonec Spiritus sanctus: ergo ratio doni non est eius proprietas distinetiua.

Respondeo. Ad primum differt donum & datum triplici differentia: ex parte consignificationis, quia donum cum sit nomen, significat fine tempore: sed datum, participium aut nomen verbale, significat cum tempore: ex parte etiam fignificationis, quia donum addit supra datum, donum enim est datio non quaecumque, sed irredibilis secundum Philosophum lib. topic. id1 est liberalis, qua sit non intentione retributionis: ex parte modi significandi, quia donum dicitur quasi a naturali aptitudine vt detur, sed datum ab actu, quia nomen significat per modum qualitatis, participium per modum actus. Dicit ergo emanatione per modum liberabilitatis, sine tempore, in aptitudine vt detur: Spiritus sanctus vero procedit a Patre & Filio fine tempore, & ex liberalitate(quia per modum amoris) in aptitudine naturali vt detur (quia amor est, amor vero habet primo & principaliter rationem doni, caetera vero ex consequenti in quantum particieipant rationem amoris) ideo proprie dicitur donum secundum Augustinum.

Ad 1. Omne quod datur donum est Resp. Non est verum secundum quod donum accipitur proprie, secundum quod datur ex naturali aptitudine quam habet ad hoc vt detur.

Ad 2. Aut fuit donabilis. Resp. Donabilis dupliciter, potest dici, aut ab auctoritate, aut ab apritudine naturali rei donabilis: primo modo Filius fuit donabilis ab aeterno: secundo modo non, sed Spiritus sanctus. Ad 3. Non importat &c. Resp. Donum importat respocturemanatronis lberalis, sed secundum aptitudinem, non solum actu: Filio vero conuenit actu non aptitudine

Ad secundam quaest. Resp. Sicut vna essentia secundum rem multipliciter significatur & vt differens ratione; sic vna proprietas secundum rem, significatur multipliciter & vt differens ratione: hinc est quod proprietas Spiritus sancti significatur & nomine Spiritus, & nomine amoris, & nomine doni: sed nomine Spiritus quoac actum procedendi, nomine amoris quoad modum, nomine doni quoad respectum donabilitatis superadictum. Et ideo nomina haec non sunt synonima, quia eorum ratio non est penitus eadem, sed diuersa: sicut etiam Filius secundum diuersas rationes verbum dicitur & imago. Perdonum ergo significatur proprietas Spiritus sanctus, sed tamen respectu quodam ad creaturam.

Ad 1. In contrarium. Nulla persona distinguitur &c. Resp. Nomine doni respectus ad creaturam significatur non vt quo persona distinguitur, sed vt quod distinctionem consequitur secundum modum intelligendi: nam per respectum ad dantem habet distingui, non per respectum ad cum cui datur, qui tamen respectus non est ab eo separabilis quia consequitur naturaliter modum suae distinetionis personalis.

Ad 2. Proprietas distinetiua personae sumitur ab actu. Resp. Donum importat respectum ad dantem & ad eum cui datur: sed primus est secundum actum, secundus secundum aptitudi nem: & per primum sit personae distinctio: secundus vero potius consequitur distinctionem secundum modum intelligendi.

Ad 3. Aut eandem &c. Resp. Donum, amor, & Spiritus sanctus eandem proprietatem dicunt, sed sub diuersis rationibus vt dictum est,

Ad 4. Nulla alia persona &c. Resp. Spiritus sanctus per proprietatem doni prout dicit respectum ad creaturas non distinguitur, sed ad dantem: sicut & Filius per proprietatem qua verbum est in respectu ad dicentem, quo tamen nomine importatur secundum aliquos respectus aptitudinalis ad creaturas quae eo dicuntur.

Articulus 2

An conveniat Spiritui sancto ab aeterno esse donum.

Articvlvs II. An conueniat Spiritui sancto ab aeterno esse donum.

AD secundum sic proceditur. 1. Augustinus 5. de Trinit. Spiritus sanctus, eo donum est quo datur: sed datur solum ex tempore: ergo donum est ex tempore solum

2. Donum dicit relationem ad dantem & ad eum cui datur: relatio vero ponit extroma sua: cum ergo cui datur ex tempore sit, Spiritus sanctus non est donum nisi ex tempore.

3 Filius non est verbum priusquam proferutur: ergo nec Spiritus sanctus est donur, prius quam detur.

Contra. 1. Augustinus. Ex eo quod daturus erat eum Deus, iam donum est, ergo ab aeternd

2. Sicut per verbum huncioniia ita pers donum Spiritus sanctudonantur Diuina: sed in Filio erat perfecta ratio verbi antequam aliquid per eum fieret: ergo in Spiritu sancto erat pera fecta ratio doni antequam per ipsum aliquid daretur: ergo ab aeterno.

Iuxta hoc quaeritur, quid magis couenit Spiritui sancto, scilicer vel donum vel datum

Videtur quod datum. 1 Quia in vnoquoque genere perfectior est actus quam potentia: ergo datum, quod imponitur ab actu, quam donum quod ab aptitudine: quod autem perfectius est magis conuenit Spiritui sancto.

2. Donum dicitur secundum Augustinum eo quod datur: ergo datum est causa doni: ergo cum propter rationem dati dicatur donum, magis dicitur datum quam donum.

Contra. 1. Donum dicitur ab aeterno, datum ex tempore: sed magis conuenit ei, quod conuenit ei ab aeterno, quam quod ex tempore: ergo donum quam datum.

2. Non daretur vnquam actu, nisi esset donum: sed donum esset etsi numquam actu daretur: ergo magis conuenit ratio doni quam dati¬

Respondeo Ad primum. Donum & datum vtrumque importat respectum duplicem, vnum ad dantem quasi a parte ante, alterum ad eum cui datur quasi a parte post: sed hic respectus vltimus dicitur importari, vel secundum actum, sic importatur nomine dati, vel secundum aptitudinem, sic nomine doni: quia ergo respectus ad eum cui datur, Spiritui sancto conuenit ab aeterno aptitudine, ex tempore actu, ideo ab aeterno dicitur donum proprie, sed datum ex tempore.

Ad 1. Eo donum est quo datur. Resp. Augustinum accipere ibi donum pro dato improprie, vel eo quod dicit causam nominationis quoad nos, non existentiae: vel datum dicit praesens confusum: non tamen donum proprie ideo dicitur quia datur, sed quia donabilis.

Ad 2. Relatio ponit extrema. Resp. Hoc verum est quando relatio est secundum actum, non secundum habitum solum.

Ad 3. De verbo. Resp. Non est simile, nam proferri dicu respectum ad proferentem solum, ex quo habet vt sit verbum: sed dari dicit respectum non ad dantem tantum, sed pot: is ad eum cui datur, ex quo Spiritus sanctus . a habet vt sit donum.

Ad secunda in quaest. Resp. Cum ratio doniconueniat Spiritui sancto ab aeterno: ratio dati solum ex tempore magis conuenit ei ratio doniquam dati, quia per prius est donum.

Ad 1. Perfectior est actus &c. Resp. Hoc verum est in potentijs passiuis; in actiuis vero non semper: quia agens aliquando non agit propter impotentiam ex parte sui, & tunc actus perficit potentiam in ipso: aliquando propter impotentiam suscipientis, vt sol non illuminat propter contrariam dispositionem rei illuminabilis & tunc actu: non est perfectior potentia: sic autem est in proposito.

Ad 2. Donum dicitur eo quod datur. Resp. Augustinus accipit ibi donum pro dato, non proprie. Veldatum dicit praesens confusum.

PrevBack to TopNext