Praeambulum
Praeambulum
DIVISIO TEXTVS. TVnc postquam] Egit de vnitate essentiae & Trinitate personarum a dist. 2. Usqur ad 4. De distinctione & origine ipsarum a 4. dist. vsque ad hanc. Hic incipit agere de aequalitate carum vsque ad 22. dist. Et primo ostendit principaliter earum aequalem magnitudinem in essendo dist. hac. Secundo aequalem potestatem in operando dist. 20. Tertio incidenter ostendit earum inseparabilitatem in confortio mutuo, dist. 21. In prima parte (id est in haec distinctione) primo ostendit in quibus consistit aequalitas in communi: secundo prosequitur de aequalitate magnitudinis in speciali (Nunc igitur. )
In prima parte primo ostendit quod aequalitas personarum in tribus consistit, scilicet aeternitate, magnitudine, potestate: secundo ostendit quod haec tria in Deo differunt ratione, sed non re [Cumque enumerentur. ]
In secunda parte principali ostendit aequalitatem magnitudinis, triplici ratione. Primo propter identitatem perfectae consubstantialitatis. Secundo propter exclusionem omnis totalitatis) [Sed iam nunc] Tertio propter indifferentiam omnimodae simplicitatis [Sciendum est ergo.] In prima parte primo intendit probare aequalitatem magnitudinis quasi per causam ipsius, scilicet per consubstantialitatem perfectam[ Sciendum: secundo quasi per signum, scilicet perpersonarum inhaesionem mutuam [Et inde est.] In secunda parte primo probat veritatem [Sed iam nunc] Secundo soluit obiectione contrarias [His autem videntur aduersari. In prima parte primo ostendit quod essentia ad personas non se habet in ratione totius integralis: secundo quod non in ratione totius vniuersali [His adijciendum.] Tettio quia nec in ratione partis alicuius [Notandum etiam. ] In prima parte primo proponit probandum: secundo prosequitur propontum [Nec est] In secunda parte primo probat quod essentia non est genu[His adijciendum) Secundo quod non est spe: cies [Si vero ] Tertio simul quod nec genunec species [Alio quoque.] In tertia parte primo ostendit quod non se habet in ratione communis materiae [Notandum] Secundo quod nec in ratione communis proprietatis vel formae [His quoque] In parte qua soluit objectiones contrarias, primo contra praedeterminata ex auctoritate opponit [His autem] Secundo scluit [Haec autem ] Tertio quaedam quae in auctoritate illa dubia videntur, exponit [Quod autem Ioan.
On this page