Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

De dono Spiritus Sancti in comparatione ad eos quibus datur

QVESTIO IV DE DONO SPIRITVS SANCTI IN COMPARATIONE AD EOS QVIEVS DATVR,

CIrca quartum quaeruntur duo Primo an ratione relationis ad creaturam possit Spiritus sanctus dici esse donum, vel spiritus creaturae.

Secundo an referatur: ad personam vt ad cum cui detur.

Articulus 1

An ratione relationis ad creaturam possit Spiritus sanctus dici esse donum vel Spiritus creaturae.

Articvlvs I. An ratione relationis ad creaturam possit Spiritus sanctus dici esse donum vel Spiritus creaturae.

AD primum sic proceditur. 1. Augustinus. Spiritus sanctus non tantum dicitur Patris & Filij qui dederunt, sed etiam dicitur Spiritus noster quem accepimus.

2. Sanctus non diminuit de ratione doni: ergo sicut ratione doni dicitur Spiritus noster, ita potest dici Spiritus sanctus nostei.

3. Quod alicui datur per donationem, suum efficitur: Spiritus sanctus nobis datur: ergo noster efficitur.

4. Dicitur spiritus Eliae 4. Reg. 1. ergo po¬ test dici Spiritus sanctus noster.

Contra. 1. Quod ab alio non potest poss deri, non potest dicisuum ratione doni: sed Spiritus sanctus, cum sit res nobilior, a nobis tanquam ignobilioribus possideri non potest: ergo non potest dici noster.

2. Nihil vna & eadem relati one refertur ad id quod est ante,, & ad id quod post ipsum: cum ergo Spiritus sanctus iecundum rationem donireferatur ad dantem tanquam ad sui principium, non refertur per rationem doni ad nos: ergo ratione doni non potest dici noster, aut donum nustrum, aut Spiritus noster

Iuxta hoc quaeritur, an Filius possit dici Filius noster.

Videtur quod sic. 1. Quia Filius datus est nobis Isa. 9. ergo est noster.

2. Conuenienter dicitur Pater noster: ergo a simili, Filius noster.

3. Conuenienter dicitur Deus noster, quamuis per hoc nomen, Deus, nulla importetur habitudo vel relatio ad nos: ergo & Filius noster.

Contra. 1. Augustinus. Quod de solo Pat, e. est, ed solum Patrem refertur, ideo Filius Patris est & non noster.

2. Filius alicuius, secundum Augustinum, non potest quis dici nisi vel vt patris, vel vt matris: sed neutro modo Christus est filius noster: ergo nullo modo potest dici filius noster.

Respondeo ad primum. Deus ad nos non potest babere reiationem aliquam aut habitudinem secundum naturam Diuinam, nisi principij vel causae, non tamen causae materialis nec formalis inhaerentis, sed vel efficientis vel finalis vel exemplaris. Illis ergo nominibus Diuinis quae nullam important habitudinem ad ceeaturam, vt nomina personalia, aut quae dicunt modum formae inhaerentis, vt essentialia abstracta, non proprie additur nostrum, vel huiusmodi pronomina, licet improprie & per causam aliquando dicatur, Deus est omnium essentia, vel sapientia, vel huiusmodi secundum rationem causae efficientis vel exemplaris. Nominibus vero illis, quae important rationem & relationem causae, vel cfricientis, vt Creator & Deus (cuius nomen imponitur ab operatione, quamuis imponatur essentiae) vel finalis vt refugium gloria, & huiusmodi; vel exemplaris, vt iustitia, veritas; conuenienter additur nostrum. Quia ergo, Spiritus sanctus, proprium nome est personae, non sic autem Spiritus secundum vsum lequendi, ideo potest dici Spiritus noster, sed non Spiritus sanctus noster. Per quod patet ad 1. ex Augustino.

Ad 2. Sanctus non diminuit &c. Resp. Quamuis non diminuat de ratione doni, tamen hoc addito minus apparet relatio eius ad nos.

Ad 3. Quod datur alicui suum est. Resp. Quauis sit suum aliquo modo, non tamen sub quolipet eius nomine potest designari esse suum. Nam quamuis seruus meus sit Filius, & sit meus, non tamen potest dici quod sit Filius meus: sic etiam quamuis Spiritus sanctus nobis detur, & a nobis n facultate voluntatis habeatur ad fruendum, non ad vtendum; non tamen potest dici Spiritus sanctus noster, sed Spiritus noster dicitur: quia nomine Spiritus magis apparet relatio aliqua & habitudo eius ad nos, inquantum dicitur a spi¬ rando, quam hoc nomine Spiritus sancti, quod est circumlocutio personae ipsius: similiter cum donum importet relationem ad eum cui datur secundum aptitudinem, datum vero secundum actum: non autem sit noster nisi in quantum nobis datur, ideo conuenienter dicitur datum nostrum, sed non ita proprie donum nostrum.

Ad 4. De Spiritu Eliae. Resp. Quamuis dicatur spiritus Eliae, non tamen Spiritus sanctus Eliae

Ad 1. in contrarium. Quod non potest possideri &c. Resp. Falsum est, nam multa dicuntum nostra quae tamen non proprie possidemus, vt omnia doni spiritualia: nam spiritualia non possidentur.

Ad 2. De relatione vna. Resp. Non est vnus respectus eius ad dantem & ad nos: sed primus in re, secundus in ratione, sicut respectus ideae

Ad secundam quaest. Resp. Filius in Diuinis accipitur tansum personaliter, non autem essentialiter dicit enim habitudinem existentis de principio, potius quam principij: Pater vero accipitur vtroque modo, quia Pater habet habitudine principij essentialiter respectu creaturae, & personale in respectu personae. Quia ergo Filius habet habitudinem existentis de principio respectu personae Diuinae, non respectu creaturae: habitudinem autem principij essentialiter dicti habet respectu creaturae solum: ideo potes ipse Filius dici Pater noster, essentialiter accipiendo, sed Filius noster nullo modo.

Ad 1. Nobis est datus. Resp. Non est datus nobis in Filium, sed in Redemptorem.

Ad 2. De Patre. Resp. Non est simile, quia Deus respectu creaturae habet rationem principij, sed non existentis de principio.

Ad 3. De hoc nomine Deus. Resp. Secundum quod Deus ab operatione imponitur potest se habere ad nos in ratione principij, & dici Deus noster secundum rationem causae alicuius: non sic Filius.

Articulus 2

An Spiritus sanctus referatur ad personam Divinam, vt ad eum cui detur

Articvlvs II. An Spiritus sanctus referatur ad personam Diuinam, vt ad eum cui detur.

AD secundum sic proceditur. 1. Vt ait hic AAugustinus, eo dicitur Spiritus sanctus donum quo donabilis erat ab aeterno: non Deo, sec creaturae: ergo in respectu ad creaturam solum

2. Filius Patri amorem rependit: ergo amor Filij in Patre, vel & conuerso non potest dici donum, quia donum est datio irredibilis secundum Philosophum: ergo non dicitur nisi in comparatione ad creaturam.

3. Donum ab eo cui datur, suscipitur: sed Pater quamuis a Filio diligatur Spiritu sancto, non tamen suscipit aliquid ab eo: Filius vero nil sus cipit a Patre amando, sed nascendo: ergo per comparationem ad personam non dicitur donum.

Contra. 1. Augustinus. Pater dat Filio quod de illo procedat Spiritus sanctus: ergo respecti etiam personae Spiritus sanctus donum dicitur.

2. Quod procedit secundum rationem amoris procedit secundam rationem doni: sed Spiritus sanctus procedit a Patre in Filium, & e conuerse vt amor: ergo vt donum.

3. Quicquid habetFilius est ei a Patre datum: ergo respectu eius potest amor ille dici donum

Respondeo Oportet esse differentia inter dantem, & cui datur: Pater vero & Filius vnum sunt in ratione dantis Spiritum sanctum, quia vna spiratione spirant eum: ergo ab vno alteri non datur: oportet ergo esse diuersum ab vtroque cui datur, & haec est creatura. Cum ergo donum importet respectum ad dantem & ad eum cui datur. respectum primum habet ad Patrem & Filium, secundum vero ad creaturas tantum

Ad 1. in contrarium. Pater dat Filio. Resp. Dare accipitur ibi largissime pro communicare perquemcumque modum: ab hac vero ratione non dicitur donum, sed a communicatione liberali non naturalis

Ad 2. Procedit vt amor a Patre in Filium Resp. Verum est vt in objectum, non vt in subjectum: quod vero procedit per rationem doniin aliquem proprie, procedit in ipsum vt in subjectum susceptibile: quod vero procedit vt in objectum, non dicitur respectu eius procedere vt donum, sed respectu eius a quo procedit per modum liberalitatis)

Ad 3. Quicquid habet Filius datum est ei &c. Resp. Datum dicitur largius quam donum, quia datum dicitur quicquid commumcatur per quemcumque modum: sed donum quod communicatur per modum liberalitatis: sic autem Filio non communicatur spirare Spiritum sanctum, sed per naturalem generationem.

Expositio litterae

EXPOSITIOTEXTVS. [VPsa relatio non apparet hoc nomine) Quia

Inome doni a proprietate relatiua imponitur. sed nomen spiritus non ita, sed a naturae subtilitate: ratione tamen actionis alicuius cuius est principium vel terminus (quia vel spirat, vel spiratur) aliquando relationem exprimit.

[Eo quod daturus erat, iam donum erat Contra. Ergo temporale futurum erat causa aeterniResp. Ly eo non dicit causam rei, sed rationem nominis, vel non dicit causam sed concomitantiam

Filius natiuitate essentia est] Contra. Quo est essentia, illud essentiale est. Resp. Natiuitate est essentia originaliter, quia nascendo accipit vt sit essentia, sed non formaliter.

[Per defectionem, aut extensionem, aut deriuationem] Tangit triplicem modum imperfectae productionis in creaturis, scilicet quae est in diuersitate essentiae: vnus est per corruptione substantiae vt vermis ex homine: alter per extensionem quantitatis vt vas de auro; alter per separationem situs vt riuulus de fonte.

Tollam de spiritu tuo] Contra. Minui spiritum non est bonum, sed malum. Resp. Loquitur de ablatione quoad vsum solicitudinis, non quoad habitum.

PrevBack to TopNext