Text List

Praeambulum

Praeambulum

DE HOONOMINE QVoD ESI Persona, quod cum secundum substantiam dicatur, tamen pluraliter non singulariter in summa accipitur. Distinct. XXIII

DIVISIO TEXTVS. DRaedictis adijciendum est.] Postquam egit de Diuinis nominibus in generali, hic incipit agere in speciali de hoc nomine, persona, vsque ad distinctionem 26. Primo agit de significatione huius nominis, persona, secundum se, dist. hac. Secundo de significatione terminorum distinctiuorum quando adiunguntur ei, distinct 24. Tertio de significatione eius, quando adiungitur terminis distinctiuis, distinct. 25. In prima parte primo excipit hoc nomen, persona, a regula nominum substantialium. Secundo assignat causam exceptionis [Ideo oritur ] Tertio soluit quaestionem ex assignatione incidentem [Sed quaeritur) Quarto recapitulat praedeterminata Iam suflicienter.

In prima parte primo ostendit, rationem propter quam hoc nomen, Persona, non dicatur fingulariter sicut alij termini substantiales. Secundo quod non minus est substantialis [Quod autem.

In secunda parte primo causam huius exceptionis assignat penuriam nominum apud Latinos [Ideo quaeritur. ] Secundo ostendit ean¬ dem penuriam esse apud Graecos [Qua nece. tate.

In tertia parte mouet quaestionem, primo de terminis substantialibus concretis [Sed quaeritur hic ] Secundo de terminis substantialibus. abstractis [Verum.

In quarta parte primo ostendit quod quamuis in Deo sint plures personae, non tamen diuersitas [Iam sufficienter) Secundo quod ideo non debet in eo poni multiplicitas [Et sicut. ]

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum