Quaestio 1
Quaestio 1
De nomine et significatione personae secundum se
rVIc quaeruntur duo principaliter. Primo de nomine personae. Secundo de quibusdam nominibus que includuntur in intellectu personae. Circa primum quaeruntur tria. Primo an nomen personae conueniat Deo. Secundo an significet substantiam vel relationem. Tertio an praedicetur pluraliter vel singulariter.
Articulus 1
An nomen personae conueniat Deo.
AD primum articulum sic proceditur. Aquocumque remouetur summus & infimus in eo non est indiuiduum, vt dicit Augustinus supra dist. 10. ergo nec persona, quia persona est rationalis naturae indiuidua substantia.
3. Persona dicitur res quae subsistit naturae communi, & proprietati indiuiduanti: Deus vero nulli subsistit, quia forma siniplex est: ergo in Deo non est persona.
2. Persona dicit rem naturae rationalis proprietate incommunicabili distinctam: sed tais res reperitur in Deo: ergo & persona.
3. Persona dicitur quasi per se vna, vel per se sonans vnde in natura rationali, quod per se sonans est, persona dicitur: sed tale quid reperitur in Deo: ergo & persona.
Respondeo. Hoc nomen, persona, primo impositum fuit in moralibus, id est ex quorundam moribus theatralibus, ad significandam persona laruatam laruali sono proprietates alicuius hominis exprimentem: vnde a boatu sonoro vocis, quam reddit sonoram ipsum laruase instrumentum, dicitur persona, quasi tamen perse sonans media producta non correpta, respectu habito potius ad proprietatem rei, quam compositionis nominis secundum Boetiu lib. de duabus naturis. Vnde etiam hoc nomine vtuntur homines communiter ad significandum, hominem famosum, scilicet in statu alicuius dignitatis, vt Decanum & huiusmodi. Hinc extensum est ad rationalia, vnde Grammatici suppositum verbi vocant personam, dicentes primam personam quae loquitur, secundam cui loquitur, tertiam de qua: etiam in verbis quae significant actus irrationales vt latrare. Hinc extensum est ad naturalia, ad significandum suppositum naturae rationalis distinctum proprietatibus dignitatis, Hinc extensum est ad supernaturalia id est diuina, in quibus tamen nobisiori modo improportionaliter est ratio personalitatis quam in creatura.
Ad 1. De indiuiduo. Resp. Indiuiduum proprie acceptum duo dicit, scilicet distinctionem, & separationem; primum perfectionis est, secundum imperfectionis: secundum vero quod ponitur in descriptione personae accipitur comuniter, non proprie, secundum quod importat distinctionem vel cum separatione vel sine: nam separatio accidit personae non secundum rationem propriam, sed gratia materiae. Unde dicit Richardus de sancto Victore lib. de Trinit. quod tres personae sunt tres aliqui: vtrum autem sint vna substantia. vel tres, nil refert quoad veritatem proprietatemque personae.
Ad 2. De compositione. Resp. Quamuis persona humana sit maxime composita, hoc tamen conuenit ei non inquantum personae, sed inquantum humanae, scilicet ratione natu¬ rae in qua est: in Angelica vero natura non est tanta compositio. Quod autem maior est quam naturae est ex modo distinctionis personalis, quia distinguitur qualitate absoluta. In Diuinis vero & natura simplex est, & distinctio personalis non sit qualitate, sed relatione originis: ideo veritas personalitatis est in Deo sine compositione.
Ad 3. Persona subsistit &c. Resp. Subsistentia haec attenditur in Deo secundum modum intelligendi non essendi, nam ipsa proprietas idem est quod persona, & vtrumque idem cu essentia. In natura vero creata est huiusmodi subsistentia secundum modum essendi, quia ibi sit distinctio personarum secundum proprietates absclutas: quia cum natura ipsa non sufficienter per se ab alijs distinguatur oportet addi multas differentias distinctiuas: sed natura Diuina per seipsam sufficienter distincta est ab omnibus, vnde ad distinctionem personae in ipsa sufficit proprietas relatiua. Huiusmodi ergo subsistentia realis & compositio personae potius contingit ex modo distinctionis personalis, quam ex ratione personalitatis: & ideo potest esse persona sine illa.
Articulus 2
An nomen personae significet substantiam vel relationem.
AD secundum articulum proceditur sic. 1. Augustinus 7. de Trinit. Idem est esse personam & esse: ergo persona significat essentiam
2. Hugo lib. de Sacramentis. Vnum solum est nomen substantiale quod de singulis dicitur singulariter; sed in summa non singulariter sed pluraliter pronunciatur, vt hoc nomen Persona,
3. Boetius. Persona est rationalis naturae indiuidua substantia, vnde probat Boetius quod persona in substantijs tantum reperitur non in accidentibus: ergo persona significat substantiam.
4. August. 7. de Trinit. Ad se quippe dicitur persona, vt bonus & magnus: sed quicquid in diuinis ad se dicitur significat substantiam: ergo &c.
5. Quod respondetur conuenienter ad quaestionem factam per quid, significat substantiam: ergo cum Ecclesia haereticis quaerentibus quid tres? respondeat tres personae, persona significat ubstantiam.
6. Circumscripta proprietate originis, manet in Deo substantia sine relatione originis: ergo cum nihilominus maneat in Deo persona, persona significat substantiam, non relationem.
Contra. 1. Boetius lib. de Trinit. Si personae diuisae sunt, substantia indiuisa, necesse est vocabulum quod ex personis trahit originem, id ad substantiam non pertinere: sed tale est hoc nomen, persona: ergo non significat substantia.
2. Boetius. Continet essentia vnitatem, relatio multiplicat Trinitatem: ergo quod multiplicatur in diuinis significat relationem.
3. Persona de ratione sua importat distinctionem & incommunicabilitatem: substantia vero communicabilis est: ergo non significat substantiam.
4. Ad idem genus reducitur inferius & suum superius: sed inferius personae reducitur ad res lationem, scilicet Pater & Filius & Spiritus sanctus: ergo & persona.
Respondeo. Circa hoc diuersae leguntur opiniones. Quidam enim dixerunt, quod est nomen aequiuocum: quidam quod nomen vniuocum.
Dicentium quod est nomen aequiuocum, quidam dixerunt quod est nomen aequiuocum de se, nam aliquando significat substantiam, aliquando subsistentia vel hypostasim, aliquando proprietatem vt dicit Magister infra eod. dist. 25. cap. Sciendum, & cap. Hoc etiam. Alij dixerunt quod est nomen aequiuocum ab appropriatione vsus, nam ante responsionem Ecclesiae ad quaestionem haereticorum, significabat substantiam, ex nunc significat relationem. Alij dicunt quod est nomen aequiuocum ex adiuncto. na per se & in singulari sumptum significat substantiam: in plurali & cum terminis distinctiuis significat relationem. Contra primam opinionem opponitur ex ratione personae: dicit enim suppositum naturae rationalis distinctum proprietate: importat ergo illa tria simul: ergo non accipitur pro quolibet per se. Contra secundam opinionem est, quia post tempus responsionis Ecclesiae loquens Augustinus dicit quod significat substantiam. Contra tertiam est, quia plurale non est aliud quam singulare geminatum: ergo non mutat significationem nominis: nec etiam alijs terminis substantialibus possunt addi termini partitiui, huic aut:mm etiam in singulari possunt.
Dicentium vero quod est nomen vniuocum quidam dixerunt, vt Simon Tornatus, quod significat principaliter substantiam, & in recto: & relationem secundario & in obliquo: dicitur enim persona quasi perse vna: quorum primum. continet distinctionem, secundum vnitatem. Alij, vt Magister Guillelmus Altisiodorensis, quod significat substantiam secundario in obliquo, relationem principaliter in recto, vnde dicitur esse rationalis naturae indiuidua substantia. Alij, vt Richardus 4. de Trinit. cap. 6. dicunt, quod significat vtrumque eodem modo, scilicet, in recto, significat enim substantiam cum proprietate incomunicabili, tamen indeterminata: hoc nomen vero Pater, significat substantiam cum proprietate determinata. Sicut animal significat substantiam cum proprietate generali: homo significat substantiam cum proprietate speciali: sed Paulus cum indiuiduali. Contra primam opinionem opponitur. Quia in recto significat substantiam: ergo sicut dicuntur tres personae possent dici tres substantiae. Contra secundam opponitur. Quia vbique in omni natura, persona dicit per se ens, ergo substantiam. Contra tertiam opponitur. Quod substantia diuina non determinatur proprietatibus.
Dicendum videtur ergo explanando dictum Richardi, quod persona dicit secundum Boentium substantia rationalem indiuidua: substantia dicitur a proprietate generali per se subsistendi: rationalis a proprietate speciali intelligendi: indiuidua a proprietate singulari distinguendi. Persona ergo in diuinis est illud quod habet haec tria: hoc autem est suppositum essentiae diuinae non ipsa; seu res naturae, non ipsa: nam quamuis natura habeat proprietatem per se subsisten¬ di, non tamen distinguendi: ipsum autem suppositum a natura generali habet rationem per se subsistendi, a natura speciali rationem intelligendi, a forma singulari rationem distinguendi: significat ergo illa tria, sed vltimum principalius tanquam completiuum. Dico ergo quod significat suppositum substantiae Diuinae, tanquam cui nomen imponitur, & ideo in recto: sed essentiam Diuinam tanquam a qua imponitur, ideo in obliquo; sicut homo humanitatem Tria vero praedicta quanis sint in creaturis diffe rentia secundum rem, conueniunt tamen ad vnum constituendum: ideo possunt significari per nomen vnum: in Diuinis vero non solum constituunt vnum, imo ipsa sunt vnum: nam proprietas est hypostasis, & vtrumque est ipsa natura vel substantia. Hinc est quod Sancti videntur dicere quod significet essentiam, attendentes tam ad modum significandi, quam ad natuam rei significatae.
Ad 1. De Augustino. Resp. Augustinus respicit potius ad id a quo nomen imponitur quam cui; vel ad indifferentiam significatae rei, potius quam modi significandi,
Ad 2. Ex Hugone de S. Vict. Resp. Nomen substantiale vocat hoc nomen, persona, quia significat substantiam primam in recto tanquam cui imponitur; essentiam vero in obliquo tanquam id a quo imponitur, & ideo personamultiplicata non multiplicatur.
Ad 3. De Boetio. Resp. Secundum definitionem eius, substantiam, quae est hypostasis, significat in recto; & substantiam quae essentia est, in obliquo. Ad 4. Ad se quippe dicitur. Resp. Pro tanto dicit personam dici ad se, quia non significat proprietatem determinatam, sed indeterminatam tantum.
Ad 5. De responsione Ecclesiae. Resp. Conuenienter responsum est, quia persona significat substantiam quae est hypostasis, & etiam substantiam quae est natura communis vt dictum est, Vel quia, quid, non tantum quaerit de substantia, sed de nomine aliquando substantiuo.
Ad 6. Circumscripta proprietate originis. Resp. Secus esset tunc, quia Deus esset tunc nomen suppositi singularis distincti suis naturalibus proprietatibus ab omnibus alijs: sed nunc est nomen essentiae communis proprietates communicabiles habentis.
Ad 1. In contrarium. Necesse est nomen quod ex personis &c. Resp. Hoc intelligitur de personis sub proprietatibus determinatis, scilicet, nomine Patris & Filij, & Spiritus sancti. Vel ad substantiam (supple) non pertinere tantum, vel non pertinere principaliter, quia ponitur in genere per formam vltimam significatam.
Ad 3. Importat distinctionem de ratione sua &c. Resp. Distinctionem importat, sed in natura intellectuali: dicit enim suppositum naturae intellectualis distinctum: vnde significat & substantiam, & proprietarem distinctiuam, quae distinguit non substantiam quae est essentia, sed quae est hypostasis; nam essentia significatur in obliquo vt a quo nomen imponitur, sed hypostasis in recto vt cui imponitur, sicut nec albe¬ do inest humanitati, sed homini.
Articulus 3
An nomen personae praedicetur pluraliter, vel singulariter.
AD tertium articulum sic proceditur. Videtur quod non possint dici tres personae Quia, vt dicit Augustinus in Litera, esse tres personas, est esse tria quaedam: sed non potest dici quod Pater & Filius & Spiritus sanctus sint tria: ergo non potest dici quod sint tres personae
2. Augustinus de Trinit. Cum dicimus personam Patris, non aliud dicimus quam substantiam Patris: sed Patris & Filij & Spiritus sancti non sunt tres substantiae: ergo nec tres personae.
3. Persona significat quid per se subsistens substantiale: sed esse subssantiale non multiplicatur per proprietates consequentes esse: ergo ratione trium proprietatum in Deo non possunt, dici tres personae.
4. Quamuis sint plures habentes Diuinitatem non tamen possunt dici plures Dij propter vnamnaturam habitam: ergo a simili quamuis sintplures subsistentes in natura Diuina, non tamen possunt dici plures personae propter vnam naturam.
Contra. 1. Conuenienter responsum est quaestioni haereticorum, & dictum est, tres personae: ergo hoc bene dicitur
Respondeo. Persona dicit suppositum naturg intellectualis proprietate incommunicabili distinctum, tanquam id cui nomen, non a quo imponitur: multiplicato autem eo cui nomen imponitur, ipsum nomen multiplicatur, & e conuerso. Non tamen ita semper sit multiplicatio eius a quo nonien imponitur, vt patet in de nominatis: non enim multiplicato Ifraclita, Israel multiplicatur. Vbicumque ergo est reperire huiusmodi plura supposita, est dicere plure personas. Nec differt, vt dicit Richardus, siue habeant naturam vnam siue plures: hoc enim accidit personae in natura creata, eo quod ipsa cum non sit omnino simplex, non est suum esse imo accipit esse actuale in suis suppositis, vnde secundum esse diueriificatur per illa. Non sic autem est in natura Diuina, quae cum sit simplex ipsa est esse suum nec multiplicatur per supposita.
Ad 1. Non potest dici quod sint tria. Resp. Secundum quod tria accipitur essentianter, id est tres essentiae, non potest dici; secundum quod accipitur communiter tria id est tres res, dici potest: vnde dicit Hylarius quod sunt per subsistentiam tria. Vel dicendum, quamuis non int tria simpliciter, sunt tamen tria quaedam, scili. cet tria supposita.
Ad 2. De Augustino. Cum dicimus personam Patris &c. Resp. Substantia accipitur pro hypostasi, non pro essentia: vel non aliud dicimus re, quia proprietas in Deo substantia est, sed tamen aliud ratione. Ad 3. Persona dicit esse substatiale &c. Resp. Secus est de proprietatibus quae sunt in inferioribus, quia non sunt substantia, nec substantiam constituunt, sed consequuntur esse substantiale. distinctum: sed proprietates in Diuinis & substantia sunt, & personas in esse substantiali constituunt, licet ipsum esse substantiale non distinguant, sed suppositum habens illud
Ad 4. De hoc nomine Deus. Resp. Secus est, quia termini substantiales non multiplicantur nisi multiplicata forma a qua imponuntur: hic autem terminus, Deus, imponitur ab essentia sola Diuina, quae est forma non multiplicata, & essentiae: nomen vero personae imponitur a proprietate distinguente, quae est forma multipiicata, & supposito multiplicabili, & ideo recipit, plurale.