Text List

Praeambulum

Praeambulum

VDSICNIFICATVRCVMDICITVR Pluraliter, Tres personae, vel duae Personae. Distintt. XXV.

DIVISIO TEXTVS. DRaeterea considerandum est] Postquam egit de significatione personae secundum se, & terminorum distinctiuorum quando adiunguntur eidem: hic agit de signincatione personae quando adiungitur huiusmodi terminis distinctiuis. Et primo agit principaliter de significatione eius quando adiungitur terminis numeralibus. Secundo quando adiungitur relatiuis diuersitatis [Nunc inspiciamus. In prima parte primo mouet quaestionem. Secundo opponit ad alteram partem [Persona enim) Tertio mouet quorundam circa hoc opinionem [Quibus] Quarto subdit suam solus tionem [Sciendum] Et primo soluit principalem quaestionem. Secundo contrariam obiectionem [Ad hoc autem quod illij Tertio incidentem ex verbis suis dubitationem [Non autem moueat.

In secunda parte principali primo ostendit quid significet personae nomen quando dicitur alia persona [Nunc inspiciamus] Secundo quid significet quando dicitur alius in persona [ Deinde quaeritur; Tertio ad intellectum praemisso. rum, distinguit multiplicem acceptionem huius nominis, persona [Quod autem secundum substantiam.]

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum