Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

De termino significante unitatem et numerum in Divinis

QVESTIO III. DE TERMINO SIONIFICANTE SIMVL VNITATEM ETNVMERVM. INDIVINIS.

CIrca tertium principale quaeritur de hoc Cnomine, Trinitas, vtrum dicatur secundum substantiam; vel secundum relationem.

Articulus 1

An hoc nomen Trinitas dicatur secundum substantiam vel secundum relationem

ARTICVLVS VNICVS. An hoc nomen Trinitas dicatur secundum substantiam vel secundum relationem.

VIdetur quod secundum substantiam. 1. Quia Trinitas est trium vnitas, sed vnitas triun est essentia: ergo Trinitas significat essentiam.

2. Omne nomen quod dicitur ad se, non ad aliud, essentiale est: Trinitas non dicitur ad aliud sed ad se: ergo est nomen essentiale.

3. Omne nomen, quod dicitur de personis omnibus simul in singulari, essentiale est: sed tale est hoc nomen Trinitas: ergo est nomen essentiale.

Contra. 1. Relatio vt ait Boetius, muiciplicat Trinitatem, & essentia continet unitatem: erg Trinitas non significat essentiam sed relatione

2. Nomen essentiale vere praedicatur de qualibet persona per se: sed Trinitas non sic praedi catur: ergo non est nomen essentiale.

Item in nulla re Diuina simul est vnitas & oluralitas: ergo si Trinitas simul significat vtrumque, de nulla re Diuina praedicari potest.

Item. Si importat vtrumque, ergom ale dicitur Deus trinus & vnus,

Item. Quamuis ex tribus personis creatis fiat aliquid vnum secundum quid, scilicet per aggregationem, non tamen possunt dici trinitas: ergo multo fortius, cum ex tribus personis Diuinis nihil siat vnum, non potest dici Trinitas

Respondeo. Trinitas claudit in suo intellectu tam vnitatem essentiae quam pluralitatem personarum, quia secundum Isidorum trinitas dic tur quasi trium vnitas. Licet vero quantum ad etymologiae expositionem vnitas significetur ibi principaliter & quasi in recto tamen quantum ad nominis impositionem e conuerso est: vnde sensus est: Trinitas, id est, tres personae vnius essentiae. Et ideo quamuis non sit terminus pure personalis, principaliter tamen pertinet ad personas, & significat relationem, non tamen extrinsecam & explicite, sed implicite & intrinsecam

Ad 1. Trium vnitas est essentia. Resp. Licet secundum etymologiam vnitas ibi cadat in recto, tamen secundum nominis impositionem ad distinctionem personarum principaliter impositum est nomen. Prima enim etymologia nominis non semper praedicatur couuertibiliter cum ipso, non enim omne quod laedit pedem lapis est

Ad 2. De dici ad se &c. Resp. Dici ad aliud est duplex, vel ratione explicita & extrinseca; vel implicita & intrinseca: sic Trinitas dicitur ad aliquid relatione intrinseca quae aterminatur intra personarum ipsarum ad inuicem relaterum collectionem, sicut cum dicitur, isti sunt simi les: non extrinseca, quae terminatur ad aliquid extra, sicut cum dicitur iste est similis illi.

Ad 3. Dicitur de omnibus simul in singulari Resp. Hoc non sufficit ad rationem termini essentialis, sed cum hoc exigitur quod dicatur de qualibet persona singulariter.

Ad id quod obijcitur. In nulla re Diuina &c. Resp. Quamuis non sit simul vnitas & pluralitas in vna re secundum idem, potest tamen significari eodem nomine & dici de eodem, secundum diuersa tamen: vnde de hoc nomine, Deus, vtrumque dici potest: sed vnum gratia formae significatae, scilicet vnitas: alterum gratia suppositorum scilicet pluralitas

Ad illud quod obijcitur, quod male dicatur trinus & vnus. Resp. Cum additur vnus, tunc hic terminus, vnus, cadit a parte significationis; sicut cum dicitur, cede locum, & hoc siat causa maioris expressionis.

Ad illud quod opponitur de Trinitate personarum. Resp. Non est simile. Nam tres persona creatae nec vere sunt vnum, nec vere faciunvnum: tres vero personae Diuinae quamuis non faciant vnum, tamen vere sunt vnum,

Expositio litterae

EITERAE EXPOSITIO.

[QIngularitatem excludimus.] Contra. Isidorus, Essentia simplex & singularis: Trinitas multipiex & numerabilis. Resp. Intelligit hoc de singularitate personae non essentiae

Non diuersitas, vel diuisio, vel separatio. ] scilicet in essentia, in virtute, in operatione [Trinitas trium vnitas.] Contra. Pater est trium vnitas, quia est Diuina essentia: ergo est Trinitas. Resp. Fallacia accidentis est: sicut hic, Pater est Diuina essentia, & Diuina essentia est: ipse Filius, ergo Pater est ipse Filius. Vel fallacia consequentis, quia non semper interpretatio conuertitur cum interpretato.

Notandum ergo quod fides medium tenet inter errorem Arrij & Sabellij, recedens ab vtroque: contra Arrium ponit quatuor, essentiae vnitatem, simplicitatem, similitudiuem, aeterni¬ tatem, ideo remouet a Deo diuisum, separabile. alienum, nouum. Contra Sabellium quatuor ponit, scilicet naturae communicabilitatem, personarum realem distinctionem, earum ordinem secundum originem, earum concordem societatem: ideo negat singularem, & vnicum, & indiscretum, & solitarium: Arrius enim posuit in Patre & Filio & Spiritu sancto essentiae diuersitatem, & antecessionis ordinem; Sabellius vero personae vnitatem & confusionem.

PrevBack to TopNext