Text List

Praeambulum

Praeambulum

DE PROPRIETATIRVS PEROONArum, sed prius de hoc nomine, Hypostasis. Distinct. XXVI.

DIVISIO TEXTVS. VVne de proprietatibus.] Egit de nominiNbus Diuinis: hic incipit agere de proprietatibus a quibus nomina imponuntur. Et primo agit de proprie proprijs vsque ad 31. dist. Secundo de communibus appropriatis dist. 31. & 32. Tertio de differentia eorum adinuicem dist. 33. vsque ad 35. In prima parte primo agit de proprietatibus personalibus dist. hac, & sequenti. Secundo de proprietatibus non personalibus dist. 28. 20. & 30. In prima parte primode proprietatibus personalibus secundum quod significantur nominibus proprijs dist. hac. Secundo agit de eis prout significantur nominibus alijs dist. 27.

In prima parte? (id est in hac distinct.)1 primo agit de hypostahi quae est quasi subjectum proprietatum. Secundo assignat proprietates personales [Iam de proprietatibus. ] Tertio soluit dubitationes contra assignationem suam. incidentes [Hic quaeritur. ] In secunda: huius, trimembris diuisionis? parte primo de ipsis proprietatibus quae & quot sint determinat [Iam de proprietatibus.] Secundo de earum quidditate, quid sint [Quocirca. ] In tertia parte primo determinat dubitationem incidentem contra proprietatem personalem Filij [Hic quaeritur. ] Secundo circa proprietatem personalem Spiritus sancti [Ita de Spiritu sancto] Et primo secundum quod significatur nomine doni [Ita etiama Secundo secundum quod nomine Spiritus sancti [Hic quaeri potest] Tertio secundum vtroque nomine [Quidam tamen.]

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum