Text List

Praeambulum

Praeambulum

QVOD NONTANTVM TRES praedictae proprietates sunt in personis, sed etiam aliae quae alijs significantur nominibus, vt ingenitus, Distinct. XxyIII.

DIVISIO TEXTVS. [NRaeterea considerare oportet) Postquam egit de proprietatibus personalibus, hic agit de proprietatibus non personalibus. Et primo agit de innascibilitate quae conuenit soli Patri, dist. hac. Secundo agit de communi spiratione quae conuenit Patri & Filio, dist. 20. Tertio agit incidenter de quibusdam relationibus temporalibus quae conueniunt toti Trinitati, dist. 30. In prima parte primo agit de proprietate ingeniti. Secundo de differentia geniti & ingeniti [Illud etiam ] Tertio incidenter adiungit de proprietatibus geniti [Sciendum est.

Ia prima parte primo ostendit quid significet hoc nomen Ingenitus. Secundo an non genitus sit proprium Patris, sicut ingenitus. [Ideo solet] Tertio secundum quam proprietatem dicitur Pater ingenitus. [Si autem vis.]

In secunda parte primo excludit errorem [Illud etiam (Secundo mouet incidentem dubitationem[Praeterea ] Tertio subdit solutionem [Ad quod dicimus.

In tertia parte primo ostendit quod Filius, verbum, imago, sapientia genita, dicunt eandem in Filio proprietatem [Sciendum est] Secundo ostendit quomodo sapientia suscipit relatiuam praedicationem [Caue ] Tertio ostendit quod imago habet aliquando significationem essentialem [Illud etiam &c.]

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum