Quaestio 1
Quaestio 1
De Differentia proprietatum in eadem persona
TVIc quaeruntur tria. Q Primo de differentia proprietatum in eademp ersona. Secundo de proprietate innascibilitatis in Patre. Tertio de proprietate imaginis in Filio.
Circa primum quaeruntur tria. Primo an plures proprietates sint in persona Patris. Secundo an solum tres. Tertio an propter eas possit dici Pater trinus.
Articulus 1
An plures proprietates sine in persona Patris.
AD primum sic proceditur. 1. Sicut se habet personae ad vnam essensiam, sic notiones ad personam vnam: sed personae in vna essentia omnino sunt idem: ergo & notiones in vna persona.
2. Quaecumque vni & eidem sunt eadem, in¬ ter se sunt eadem: sed quaelibet notio personae alicuius est eadem cum ipsa persona: ergo notiones eiusdem personae inter se sunt idem.
3. Aut sunt idem, aut diuersum: si idem, ergo in ipsa nullam habent distinctionem: si diuersum, ergo ponunt in ipsa multitudinem: ergo compositionem.
Contra. 1. Dicit Augustinus, quod alia est notio Patris qua dicitur ingenitus, alia qua dicitur Pater.
2. Pater aut vno & eodem modo se habet ad Filium & Spiritum sanctum, aut non: si sic, ergo persona Filij & Spiritus sancti non distinguntur penes modos emanationis a Patre: si sic, ergo alia est habitudo Patris ad Filium, alia ad Spiritum sanctum: ergo alia relatio. Respondeo. Proprietates vnius personae, cum sint proprietates relatiuae, dupliciter possunt cosiderari: vel per comparationem ad subjectum in quo sunt, vel per comparationem ad objectum respectu cuius sunt: primo modo comparantur ad idem, & eodem modo: secundo modo ad diuersa & modo diuerso, large, non tamen proprie accipiendo diuersum. Primo modo, cum nullam retineant respectu subjecti naturam relatiuae oppositionis, quae sola in Diuinis distinguit, idem sunt cum ipso in quo sunt; nec etiam abinuicem differunt: sicut etiam personae comparatae ad essentiam non differunt, comparatae ad se inuicem differunt; sed personae differunt proprietatibus, proprietates vero seipsis: sicut species differunt per suas differentias, differentiae per seipsas, nam homo & asinus differunt rationali, & irrationali; rationale vero & irrationale seipsis.
Ad 1. De personis. Resp. Sicut pesonae non differunt in essentia, sed in seipsis: sic notiones eiusdem personae in persona non differunt, sed in seipsis.
Articulus 2
An solum sint tres proprietates in persona Patris.
AD secundum articulum proceditur sic. 1. Sicut Pater est innascibilis, ita improcessibilis: ergo sicut innascibilitas facit in ipso no¬ tionem, ita improcessibilitas.
2. Sicut commune est Patri & Filio spirare alterum, ita alterum non spirari ab altero: ergo sicut illud ponit in eis notionem vnam, ita istuo debet ponere alteram.
3. Sicut conditio nobilis distinguens Patrem a Filio, est non nasci; ita conditio nobilis distinguens vtrumque a Spiritu sancto, est non procedere: ergo sicut innascibilitas est notioita improcessibilitas.
Contra. 1. Non sunt in Patre nisi tres notiones, nec in Filio nisi duae: ergo improcessibilitas non est notio.
2. Improcessibilitas aut priuat generaliter esse ab alio, aut per modum doni, vel amoris: si primo modo, vel est innascibilitas, vel ipsam continet: si secundo modo, ergo consequitur in nascibilitatem in Patre, & filiationam in Filio: ergo non constituit notionem, per se.
Respondeo. Ad hoc quod aliqua proprietas in Diuinis dicatur notio personalis, tria requiruntur: quod sit proprietas relatiua originis quod sit proprietas ad dignitatem pertinens: & quod sit proprietas determinata & specialis. Improcessibilitas vero aut dicit negationem simpliciter, & sic priuat esse ab alio generaliter: aut negationem in genere, & sic priuat esse ab alio per modum doni: primo modo idem est quod innascibilitas verumtamen melius significatu nomine innascibilitatis, quia per hoc quod priuatur primus & principalis modus essendi ab alio, scilicet generatio, intelligitur alius priuari ex consequenti: secundo modo non est conditio nobilitatis, nec specialis & determinata, vnde non facit notionem aliquam
Ad 1. De innascibilitate. Resp. Improcess bilitas continetur sub innascibilitate, ideo non facit notionem per se.
Articulus 3
An propter proprietates possit dici Pater trinus.
AD tertium articulum proceditur sic. 1. Pater & Filius dicuntur vnum principium, propter notionem vnam communem: ergo a simili videtur quod Pater possit dici trinum principium, propter trinam notionem.
2. Unitas essentiae trium personarum non impedit quin dicatur Deus Trinus propter trinitatem personarum: ergo a simili vnitas persona trium notionum non impedit quin dicatur Pater trinus, propter trinitatem notionum
Contra. 1. Sicut trinitas est nomen collectiuum, ita trinus: sed nomen collectiuum non praedicatur de vno solo: ergo trinus non potest praedicari de Patre solo.
2. Proprietates accipiunt numerum a suppofitis, & non numerant supposita: ergo propter tres proprietates non potest dici suppositum eorum trinum.
Respondeo. In personis quaedam sunt proprietates personales, quaedam proprietates personarum: proprietas personalis sola personam constituit, vnde habet vim differentiae constitutiuae, seu formae substantialis, & ideo numerat suppositum; aliae vero non. Cum ergo in Patre non sit nisi vna proprietas personalis, scilicet paternitas, non potest dici Pater trinus
Ad 1. De communi spiratione. Resp. Nosi. est tota ratio, quare Pater & Filius dicuntur vnum principium, vnitas notionis; sed cum hoc vnitas essentiae, secundum Anselmum: ex parte vero hac non est ternarius nisi notionum, ideo non potest facere suppositum trinum