Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

De proprietate verbi specialiter

QVESTIO II. DE PROPRIETATE VERBI

SPECIALITER. Irca secundum articulum de Verbo quaeruntur tria. Primo vtrum verbum sit proprie in Diuinis. Secundo vtrum dicatur personaliter vel essentialiter. Tertio vtrum importet respectum ad creaturam vel non.

Articulus 1

An Verbum sit proprie in Diuinis.

ARTICVLVS I An Verbum sit proprie in Diuinis.

AD primum sic proceditur. I. Nihil in creaturis vanius & instabilius verbo: ergo cum in Deo nihil vanum aut instabile, non potest dici verbum de Deo proprie.

2. Vbi omnes eadem omnia, & aequaliter sciunt, non est necessarium verbum: in Diuinis omnes personae eadem omnia & aequaliter sciunt: ergo non est ibi verbum necessariam.

3. Est verbum exterius prolatum, & verbum cogitatum: vtrumque vero transitorium: ergo neutrum proprie conuenit Deo.

4. Secundum Anselmum in Monologio, triplex est verbum, scilicet intelligibile quod est species rei intellectae; & imaginabile vocis proferendae; ac sensibile quod est vox prolata; similiter dicit Damascenus quod verbum dicitur naturalis motus intellectus, & verbum quod in corde nunciatur, & verbum quod est angelus id est nuncius intelligentiae: verbum autem quolibet horum trium modorum accidens est: ergo proprie non conuenit Deo.

Contra. Ioan. 1. In principio erat verbum &c. 2. Augustinus lib. de Trinitate, Verbum quod nunc insinuare intendimus, est cum amore notitia: sed hoc est in Deo proprie: ergo & verbum

Iuxta hoc quaeritur, ad cuius verbi similitudinem dicatur in Deo verbum.

Videtur quod ad similitudinem verbi interrioris. 1. Nam verbum interius magis proprie dicitur verbum, vnde Augustinus 15. de Trinitate dicit quod verbum exterius non est verbum, sed signum verbi: ergo ad similitu¬ dinem interioris verbi maxime debet dici verbum Diuinum.

2. Verbum interius est omnium operatiuum, non exterius: ergo cum verbum Diuinum operatiuum sit omnium, maxime conuenit Deo interius verbum.

Contra. Verbum dicit rationem manifestatiui: sed verbum exterius magis est manifestatiuum: ergo magis est verbum: ergo ad eius silitudinem maxime debet accipi verbum Diuinum.

Iuxta hoc quaeritur, an ratio verbi praecedat sapientiam vel e conuerso.

Videtur quod praecedit. 1. Quia Eccles. 1. Di citur, Fons Sapientiae verbum Dei in excelsis.

2. Vt ostendit August. lib. 83. quaest. verbum dicit operatiuam potentiam: potentia vero praecedit sapientiam, vnde appropriatur Patri: ergo verbum praecedit sapientiam.

Contra. 1. Habitus praecedit actums: apientia dicitur per modum habitus, verbum vero per modum actus: ergo sapientia praecedit verbum.

2. Omne verbum ordinatum procedit a sapientia: ergo sapientia recto ordine praecedit verbum.

Respondeo ad primum. Sicut tangit August. 15. de Trinit. & Ansel. in Monologio. & Damasc. lib. 1. triplex est verbum in nobis, intelligibile, imaginabile, & sensibile: verbum intelligibile est quo rem ipsam per suam speciem cogitamus: verbum imaginabile, quo speciem vocis exprimendae apud nos formamus: verbum sensibile, quo vocem ipsam proferimus. Cum primo verbo similitudinem habet verbum maxime aeternaliter genitum: cum secundo ipsum incarnari praeuisum: cum tertio ipsum actu incarnatum. Verbum vero intelligibile tunc perfectum est, quando concordat rei quia tunc est sine fallacia: item affectioni, quia tunc est, sine displicentia: item facultati, quia tunc est sine impotentia: vnde tale verbum maxime repraesentat verbum aeternum: secundum vero quod deficit ab his conditionibus, minius perfecte repraesentat.

Ad 1. De verbo instabili, & transitorio, & accidentali &c. Resp. Verbum in nobis quasdam habet conditiones nobilitatis, quasdam imperfectionis: quoad conditiones nobilitatis competit Diuinis, non quo ad illas quae sunt imperfectionis: verbum enim Diuinum, vt dicit Damascenus, est per se subsistens, electiuum, & operatiuum.

Ad 2. Vbi omnes sciunt eadem &c. Resp. Argumentum procedit tantum de verbo exteriori quod est ad alterum, non de interiori.

Ad 3. & 4. arg. patet ex dictis in corpore articuli & in responsione ad 1.

Ad 2. quaest. Resp. Verbum aeternum secundum sui aeternam generationem magis assimilatur verbo intelligibili: secundum temporalem magis verbo sensibili.

Ad illud quod opponitur de ratione manifestandi. Resp. Magis manifestatiuum potest dici dupliciter: vel intensiue, expressius & verius: vel extensiue id est pluribus. Primo modo verbum interius est magis manifestatiuum de se: secundo modo verbum exterius, quia manifestat non solum Angelis, sed nobis.

Ad 3. Quaest. Resp. Cum prius sit speciem rei apud se habere per habitum quam per speciem ipsam actu de re cogitare, prior est sapientia verbo secundum rationem intelligendi, non secund um rem

Ad 1. Ex Ec clesiastico. Resp. Loquitur de sapientia creata, non de increata

Ad 2. De operatiua potentia. Resp. Operatiua potentia non praecedit sapientiam, sed sequitur, quamuis potentia simpliciter praecedat sapientiam.

Articulus 2

An Verbum dicatur personaliter vel essentialiter

Articvlvs II. An Verbum dicatur personaliter vel essentialiter.

AD secundum articulum proceditur sic. August. 9. de Trinitate. Verbum quod in sinuare intendimus, est cum amore & notitia: sec tam amor quam notitia in Deo essentialia sunt, ergo & verbum.

2. Basilius dicit quod Filio attribuitur sensus quo omnia cognoscuntur, sapientia qua omnia reguntur, virtus qua omnia disponuntur, lumen quo omnia declarantur verbum quo ominia enunciantur: ergo sicut quodlibet aliorum appropriatum est ei, non proprium, ita & verbum.

3. Omne quod circumscripta personarum distinctione intelligitur in Deo, est essentiale: sed tale est verbum, nam nihilominus Deus diceret seipsum & omnem creaturam: ergo est essentiale.

4. Verbum est terminus actus dicendi: sed vt dicit Anselmus lib. Monol. quaelibet persona dicit se & quamlibet aliam: ergo quaelibet persona profert verbum, & est verbum.

5. Verbum internum, in cuius similitudinem dicitur verbum in Deo, dicit conceptionem intellectus: sed conceptio intellectus essentiale est: attributum in Deo, sicut intellectus: ergo & verbum.

6. Anselmus. Summo spiritui dicere nihil aliud est, quam seipsum cogitando intueri: sed hoc totum essentiale est: ergo & verbum.

7. Illud per quod omnia siunt, essentiale est: sed verbum in Deo est id quo siunt omnia, Ioan 1. Omnia per ipsum &c. ergo essentiale. Contra. Augustinus 15. de Trinitate. In illa 1. Trinitate non dicitur verbum, nisi Filius, nec donum, nisi Spiritus sanctus.

2. V: tangit hic Augustinus, sic dicitur verbum sicut Filius & imago: ergo proprie.

3. Anselmus in Monologio dicit, quod quamuis sint tres dicentes non tamen est nisi vnum verbum: ergo non est ibi verbum nisi Filius.

4. Verbum importat prolationem: ergo emanationem: ergo rationem personalem.

Respondeo Verbum Diuinum dicitur maxime ad similitudinem verbi interioris: in verbo autem interiori ad completam rationem verbi tria concurrunt: primum est intellectus super intelligibile conuersio: secundum, similitudinis eius in se naturalis generatio: tertium, ordo ad manifestandum se in illo; vel sibi ipsi vt quando homo loquitur sibi soli; vel alteri, vt quando loquitur etiam alteri: non enim species rei quiescens in memoria verbum dicitur; sed species informans acie cogitantis, ab illa genita, illi simillima, eius manifestatiua, verbum inter¬ num vocatur. primum essentiae conuenire potest & cuilibet personae: sed secundum non conuenit essentiae, quia non producitur ab aliquo: nec Patri, eadem ratione: nec Spiritui sancto, quia non producitur per modum naturae vnde non est imago: sed soli Filio: ideo verbum in Diuinis non essentialiter, vt quibusdam visum est, sed personaliter tantum accipitur. & soli Filio conuenit secundum sanctos, Augustinum & Ambrosium & alios.

Ad 1. De notitia. Resp. Loquitur de verbo mentis nostrae, non de verbo Dei. Vel loquitur de notitis actuali non habituali¬

Ad 2. Basilij. Resp. Quamuis vtrumque at tribuat, non tamen eode in modo intendit attribuere, sed alia tanquam ippropriata, verbum vero tanquam proprium.

Ad 3. Quod obiicitur quia circumscripta omnium distinctione personarum &c. Resp. Quamuis in Deo esset intelligentia sui ipsius, non tamen verbum secundum quod proprie dicitur quia nulla prolatio specie. similis

Ad 4. De actu dicendi. Resp. Dicere ibi accipit Anselmus large, id est ad seipsum intueris non proprie, id est speciem sibi similem proferre: & ideo huiusmodi dictioni non respondet verbum,

Ad 5. Verbum internum dicit conceptionem intellectus. Resp. Conceptio intellectus non est sui ipsius intuitio, sed generatio speciei sibi similis: huiusmodi vero conceptio in Deo essentiale esse non potest.

Ad 6. De Anselmo. Resp. Dicere accipit Anselmus large & improprie: nam dicere aliquando accipitur pro intelligere, aliquando pro generare, aliquando pro causare.

Ad 7. Id per quod omnia siunt &c. Resp. Per verbum dicuntur omnia fieri, tanquam per causam appropriatam exemplarem, non propriam,

Articulus 3

An verbum importet respectum ad creaturam vel non

Articvlvs III. An verbum importet respectum ad creaturam vel non.

AD vltimum sic proceditur. 1. Ad dicere Dei sequitur creaturam fieri, secundum illud Psaliu. Dixit & facta sunt: ergo dicere Dei, importat respectum ad creaturam: ergo & verbum.

2. Medium habet respectum ad vtrumque extremorum: inter dicentem vero Deum & factam creaturam verbum est medium, vt dicit Augustinus super Ioan. ergo importat respectum ad vtrumque.

3. Augustinus 11. Confess. Verbo tibi coaeternd dicis quaecumque dicis, & sic quicquid dicis, non aliter quam dicendo facis: ergo verbum connotat respectum in creaturam.

4. Anselmus in Monologio Summus spiritus, cum seipsum dicit, dicit omnia quae facta sunt: ergo importat respectum ad ea quae facta sunt.

5. Augustinus lib. 83. Quaest. tractans illus verbum Ioan. 1. In princapio erat verbum Melius hoc loco verbu nterpretamur vt significetur non tantum ad Patrem respectus, sed etiam ad ea quae facta sunt operatiua potentia: ergo importat respectum ad creaturam.

Contra. 1. Circumscripta omni creatura nihilominus esset verbum: ergo nullum importat ad creaturam respectum.

2. Omne aeternum est pure neceisarium: ergo non includit in suo intellectu respectum contingentem: sed respectus ad creaturam est contingens sicut & ipsa: ergo &c.

3. Cum homo non dicit nisi se, nec alicui nisi sibi, verbum eius non habet respectum nisi ad ipsum: sed Deus ab aeterno non dicit nisi se, nec alicui nisi sibi: ergo verbum eius ab aeterno non habet respectum nisi ad ipsum.

Respondeo. Verbum proprie dicitur similitudo actu genita in intelligentia a specie rei cognoscibllls in memoria, & secundum quod fit speciei muitiplicatio, sit multiplicatio verbi? quia ergo non in eadem specie in memoria nos & alia a nobis habitualiter intelligimus, ideo di uersas species in intelligentia genciamus. sed Deus Pater in eadem specie, scilicet seipso, seu essentia sua, se & omnia intelligit: ideo eandem speciem, scilicet Filium ad se & omnia proferenda de se gignit. Hinc est quod verbum eius haDei quidem similitudinem cum ipso, inquantum est imago eius: habet etiam cum omnibus quae ab ipso siunt, inquantum est exemplar eorum: sed primus respectus inest ei secundum actum, alius secundum habitum

Ad 1. In contrarium. Quod circumscripta omni creatura &c. Resp. Quamuis creatura non esset actu, esset tamen in potentia, vnde nihilominus posset verbum connotare habitualem respectum ad eam.

Ad 2. Omne aeternum &c. Resp. Quamuis respectus actualis ad contingens, sit contingens: tamen habitualis respectus potest esse necessarius.

Ad 3. Cum homo non dicit nisi se &c. Resp. Non est simile, quia homo non est similitudo omnium; ideo dicendo se non dicit alia: sed Deus sic; & ideo verbum eius perfectum necesse est quod repraesentet eum non tantum secundum se sed vt est omnium species, & sic oportet quod importet respectum no solum. ad ipsum, sed ad omnia vel actu vel habitu.

Expositio litterae

EXPOSITIO LITERAE¬

NAtura ergo Diuina, si Pater est, genuit FiNlium.] Hoc non sequitur, quia quamuis haec duo significent eandem proprietatem, non tamen eodem modo, sed Pater vt in hypostasi, generare vt actum inhaerentem illi de quo praedicatur.

[Vnam verbi hypostasim simplicem) Contra. In hypostasi verbi est essentia & duae notiones: non ergo simplex &c. Resp. Hoc non impedit simplicitatem hypostasis, quia quodiibet illorum idem est cum ipsa hypostasi.

[Solus Filius est imago Patris.] Contra. Videtur quod Spiritus eade ratione sit imago propter aequalem similitudinem. Resp. Vt ait Rupertus, Spiritus sanctus non dicitur imago Patris sicut Filius. Vna ratio est, quia imago proprie non est nisi vnius, nec potest idem esse expressa similitudo duorum. Altera vero, quia imago magis attenditur secundum exteriora: Filius vero magis conuenit cum Patre in exterioribus, vt in habitudine relatiua, scilicet communi spiratione. Tertia ratio est quia imago dicrt similitudinem in specie: Filius vero ex ratione processionis suae, quia procedit per modum naturae, assimilatur Patri in specie: Spiritus sanctus vero procedit per modum amicitiae, vnde ex ratione processionis non sic assunilatur, licet assimuletur ex ipsa re.

TTantum relatiue ad eum cuius est verbum.] Contra. Dicit respectum ad ea quae per ipsum dicuntur, id est ad creaturas. Resp. Quamuis importet respectum ad illa secundum habitum, non tamen dicitur relatiue ad illa, sed e conuerso.

[Non dicitur alter sine altero] Contra substantialia de qualibet persona per se praedicantur. Resp. Notatur inseparabilitas in essendo, non in praedicando.

Sed solus Filius] Contra. Spiritus sanctus est Deus de Deo. Resp. Solus facit exchisionem Patris de quo cum Filio loquebatur, non Spiritus sancti.

[Hoc solum de eis dici non potest illud de illo] Contra: ergo potest dici essentia. Resp. Dici hoc de illo accipitur large, siue proprre siue improprie.

[Nec imago de imagine.] Contra. Imago dicitur etiam essentialiter Genes. 1. Faciamus &c. Resp. Essentialiter dicitur de Trinitate, improprie scilicet pro exemplari: sed personaliter proprie.

[Nemo bonus nisi Deus.] Contra. Multi sunt homines & Angeli boni. Resp. Intelligit de bono per essentiam, non per participationem,

PrevBack to TopNext