Praeambulum
Praeambulum
VTRVM PROPRiETATES PERSonarum sint ipsae personae vel Deus, id est, Diuina essentia, Distinst. XXXIII.
Tvsque ad 31. de personarum proprijs, & a 31. vsque huc de communibus appropriatis: hic agit de differentia communium & propriorum. Et primo agit de comparatione proprietatum ad personam & essentiam dist. hac. Secundo de comparatione personae ad essentiam dist. 34. In prima parte primo determinat veritatem. Secundo respondet ad rationes contrarias [Hoc autem aliqui.] Tertio ad contrarias auctoritates [ Verumtamen.
in prima parte primo ostendit qualiter proprietates se habent ad personam. Secundo qualiter ad essentiam. [Quod enim proprietas.
In secunda parte principali primo respondet obiectionibus factis, quod proprietates nec persona nec essentia diuina sint [Hoc autem.] Secundo objectionibus factis quod proprietates in essentia Diuina non sint [Caeterum haereticorum.] In prima parte ponit ojectionem [Hoc autem) Secundo suam responsionem [Horum doctrinis.] In secunda parte primo ponit obfectionem [Caeterum] Secundo subiungit solutionem [Quorum audaciae. ] Tertio mouet incidentem ex solutione dubitationem [Sed forte.
On this page