Quaestio 2
Quaestio 2
De appropriatis pertinentibus ad Filium
CIrca secundum articulum quaeruntur tria Primo an Pater sit sapiens sapientia ge nita. Secundo an sit potens potentia genita. Tertio an Filius sit sapiens sapientia genita vel ingenita.
Articulus 1
An Pater sit sapiens sapientia genita
AD primum sic proceditur. 1 Omnis iapiens sua sapientia estsapiens. sed Filius est sapientia Patris: ergo Pater est eo sapienergo est sapiens sapientia genita.
2. Omnis artifex arte sua sapiens est: sed Filius est ars Patris plena omnium rationum viuentium vt ait Augustinus: ergo &c.
3. Hugo 10. de Trinit. Nouit Pater omnia in seipso, nouit & in Filio: sed eo, in quo omnia nouit, sapiens est: ergo &c.
4. Augustinus. Aut non fuit aliquando quando non fuit Filius, aut aliquando Deus non ha buit virtutem & sap ientiamergo Pater sine Filio non haberet sapientiam: ergo eo est sapiens.
5. Secundum Anselmum, dicere Dei est suum intelligere: sed Pater omnia dicit per verbum suum: ergo & intelligit: ergo sapiens est per verbum suum.
Contra. 1. In rebus humanis non filius patrised pater potius silio sapientiae causa est: ergo similiter in Diuinis.
2. Augustinus in Diuinis sapere idem est quod esse: sed Pater non est per sapientiam genitam ergo non sapit per sapientiam genitam
3. Filius habet a Patre totum quod habet, & non e conuerso: ergo Filius habet a Patre sapientiam, & non e conuerso.
Respondeo. Quamuis Pater dicat omnia ver bo genito, non tamen intelligit omnia sapientia genita, non propter diuersitatem rei quae per sapientiam genitam, & per verbum supponitur, sed propter diuersummodum significandi: nam dicere dicit motum ab anima, intelligere motum ad animam. Item verbum dicit rem egredientem ab anima: sed sapientia rem manentem in anima. Cum ergo dicitur quis sapere vel inteiligere sapientia, sapientia notatur esse in ipso principium actus sapiendi vel intelligendi: sed cum dicitur, ominia in verbo dicit, ver bum non notatur esse principium actus dicendi, sed potius terminus vel effectus: Filius vero respectu alicuius actus paterni non potest esse principium in eo, sed potest esse terminus
Ad 1. Filius est sapientia Patris. Resp. Verum est quasi effectiue seu originaliter, non formaliter: sicut sapientia discipuli est sapientia magistri effectiue, non formaliter: sapientia vero formali quisque sapiens est
Ad 2. De Arte. Resp. Filius est ars Patris loquendo quasi effectiue, non formaliter: non quia Filius sit effectus Patris, sed quia constructio illa sit permodum efficientis causg.O¬ Ad 3. Pater nouit omnia in Filio. Resp. propositio hec duplex est, eo quod determinatio in Filio potest determinate hoc verbum nouis a parte suppositi vel a parte appositi. Primo modo significatur Filius Patri esse ratio cognoscendi: secundo modo significatur esse id in quo representantur omnia: primo modo propositio falsa est, secundo modo vera. Et est exemplum, sicut auctor libri omnia contenta in libro nouit in ipsolibro secundo modo, no primo, ita quod praepositio in acipitur quasi imaterialiter, non effectiue.
Articulus 2
An Pater sit potens potentia genita
D secundum sic proceditur 1. Cor. 1. Nos praedicamus Christum Dei virtutem & sapientiam: sed vnusquisque sua virtute potens est: ergo Deus Pater Christo potens est
3. Sicut se habet nosse ad sapientiam, ita operari ad potentiam: sed per quod aliquis nouit, per illud est sapiens: ergo per quod operatur, per illud est potens.
Contra. 1. Posse & esse in aeterno Patre non differunt: sed non est Filio: ergo non est potens Filio.
Respondeo. Verborum praedicabilium de Diuinis quaedam sunt substantiua, vt esse: quaeda adiectiua siue practica, vt caetera: & practicorum quaedam significant motum ad animam, vt intelligere, nosse: quaedam ab anima, horum vero sunt duo modi: quia quaedam connotant respectum ad creaturam vt posse, velle, quaedam etiam effectum in ipsa, vt operari, gubernare. In trium primorum genere actuum, ablatiuus additus significat rationem principij respectu illorum actuum in agente: in quarto non semper sed respectu effectus connotati: sicut irtifex dicitur operari per instrumentum, veRex per praepositum, non tamen posse simpliciter vel nosse, nec esse per ipsum. Inde est quod conuenienter dicitur Pater operari per Filium: non autem potest per Filium, aut nouit, aut est per Filium: quia solet pro regula dici quod cum verbis practicis addita praepositione per significatur in nominatiuo auctoritas, in causali subauctoritas: cum verbis non practicis e conuerso Vnde cum dicitur Pater operatur per Filium sensus est, Filius operatur, & hoc habet a Patre.
Ad 1. De Apostolo. Resp. Filius dicitur vir¬ tus Patris quasi originaliter, non formaliter: vnusquisque vero potens est virtute sua quae sua est formaliter, non originaliter.
Articulus 3
An Filius sit sapiens sapientia genita vel ingenita
AD vltimum sic proceditur. 1. Filius est sapiens. sapientia essentiali: sed sapientia essentialis est sapientia nec genita nec ingenita: ergo est sapiens sapientia nec genita nec ingenita.
2. Non alio est sapiens Filius quam Pater: sed Pater est sapiens sapientia essentiali quae nec genita est nec ingenita: ergo &c.
3. In Deo sapere & esse idem est: ergo quo Filius est, eo sapiens est: sed essentia qua est nec genita est nec ingenita: ergo similiter sapientia. qua est sapiens.
4. Sapientia est formale principium respectu sapientis: sed nec sapientia genita nec ingenita est formale principium respectu Filij: ergo rFilius non est sapiens sapientia genita nec ingenita.
vt habitus: sed sapientia est habitus sapientis: ergo non potest dici quis sapiens sapientia genita nec ingenita.
Contra. 1. Hilarius. Nihil nisi natum habet Filius: ergo sapientia quam habet est sapientia. genita non ingenita.
2. Filius Dei seipso sapiens est, cum sit sapiens essentialiter non participatiue: ipse vero est sapientia genita non ingenita: ergo &c.
4. Dicit hic Augustinus quod Filius est sapiens de sapientia quae est Pater: ergo de sapientia ingenita.
Respondeo. Sapientia de se essentialis terminus est suppositione & significatione, sed per additionem termini notionalis trahitur ad supponendum pro persona: vnde quando dicitur sapientia ingenita, prout ingenitum dicit notionem Patris, supponit pro persona Patris. Cum ergo quaeritur an Filius sit sapiens sapientia genita vel ingenita, simpliciter concedendum est quod est sapiens sapientia genita, id est seipso, quia habet in se suae sapientiae formale principium, scilicet essentiam, quod est ipse, quia Filius est essentia & sapientia. Sed cum quaeritur an sit sapiens sapientia ingenita, distinguendum est, quod aliquo dicitur quis sapiens dupliciter: aut enim formaliter, sic non est sapies supientia. ingenita: aut quasi effectiue siue originaliter, sic est, quia sapientia habet originaliter aPatre: sicut Filius a patre edoctus sapiens est sapientia Patria. originaliter, sed sapientia sua formaliter. Abbreuiando ergo dicamus quod actus aliquis alicui potest attribui dupliciter: aut originaliter siue quasi effectiue: aut formaliter, & hoc dupliciter: aut tar quam formae quae est principium agendi, au tanquam supposito habenti formam per quam agit: sic caliditas calefacit, & calidum calefacit per se loquendo formaliter. Primo modo Filius est sapiens sapientia ingenita, id est Patre: secundo modo sapientia non genita vel ingenita id est essentia Diuina: tertio modo sapientia ge nita id est seipso.
Ad 1. De sapient ia essentiali. Resp. Formaliter vno modo sapiens est sapientia nec genita nec ingenita, alio modo sapientia genita: originaliter vero sapientia ingenita. Nec est tamen eius nisi vna sapientia qua sapiens est, sicut Deus generans & Deus genitus non est nisi vnus Deus
Ad 2. Non alio est sapiens &c. Resp. Verum est formaliter tanquam forma existente in ipsosed originaliter non est verum.
Ad 3. Ilem est sapere quod esse. Resp. Concedo quod sapiens est formaliter sapientia nec genita nec ingenita, & nihilominus etiam sapientia ingenita originaliter, & genita formaliter prout actus attribuitur supposito per formam.
Ad 4. Sapientia est principium formale. Resp. Hoc intelligitur de sapientia qua quis dicitur sapiens formaliter vt a forma, non vt a supposito habente formam, nec originaliter.
Ad 5. De hypostasi. Resp. Illud quo quis sapiens est formaliter, secundum quod actus attribuitur alicui tanquam formae, se habet vt habitus: sed illud cui attribuitur tanquam supposito habenti formam vel tanquam principio origina li, non. Notandum tamen quod quamuis Fi¬ lius possit dici esse sapiens per seipsum, non tamen a seipso, quia per dicit habitudinem cuiuscumque causae: a vero dicit habitudinem causae efficientis.
Expositio litterae
[Alia sapientia genita) Contra. Non est nisi vna in Deo sapientia. Resp. Quamuis sapientia ibi significet essentiam quae est vna, tamen supponit pro persona quae alia est: relatiuum vero additum refert suppositum, non significatum
Et per eum agentem Patrem) Contra. Ergo per medium. Resp. Et per medium agit, & sine medio: nam virtute propria agit, & ita sine mes dio: & Filio dat vt agat, & ita per medium.
[Non est ergo tantum vna) Argumentum tale est: alia est sapientia Patris genita, alia ingenita: ergo non est tantum Patris vna sapientia. Resp. Fallacia est figurae dictionis a commutatione suppositionis personalis in essentialem: nam sapientia per additionem genitae vel ingenitae trahitur ad supponendum pro persona, in conclusione vero sine ijs supponit pro essentia.