Quaestio 1
Quaestio 1
De comparatione Notionum ad essentiam
VTIc quaeruntur quatuor AXPrimo de contrarietate opinionum circa notiones Secundo de comparatione notionum ad personas. Tertio de comparatione notionum ad essentiam. Quarto de comparatione notionum ad adjectiua, siue personalia, siue essentialia.
Articulus 1
An liceat contrarie opinari de motionibus
AD primum articulum sic proceditur. 1. Dicit Augustinus, quod nusquam periculosius erratur quam circa Trinitatem: sed contrarie opinantium alter de necessitate erat: ergo periculosum est opinari de eis contrarie: non periculo poenae: ergo culpae: ergo est peccatum.
2. Mendacium in doctrina religionis graue 2eccatum est secundum Augustinum: sed opi:no altera necessario tale est mendacium: ergo graue peccatum est: ergo opinari contrarie non potest esse sine peccato opinantium.
3. Dicere aliquid, quod non est Deus, esse Deum, vel & contrario, peccatum est idololatricae, ver imidelitatis: sed qui dicit aliquid esse notionem diuinam quod non est, vel e contrario, facit hoc: hoc autem facit alter contrarie circa notiones opinantium: ergo alter committit peccatum idololatriae.
4. Dicit Augustinus, quod non solum mentitur ille qui dicit salsum, sed qui asserit dubium: sed contrarie opinans de Dei notionibus asserit dubium: ergo mentitur: ergo contrario opinari est peccatum.
Contra. 1. Hieron. Quod de Scripturis sacris auctoritatem non habet, eadem facilitate, contemnitur qua probatur: positio notionum de Scripturis auctoritatem non habet, quia nec de veteri nec de nouo Testamento: ergo eadem facilitate potest contemni qua probari¬
2. Omne peccatum est contra fidem, vel mores: opinari contrarie de notionibus non est contra fidem, quia contra nullum articulum; nec contra mores, quia contra nullum praeceptum: ergo non est peccatum.
3. Augustinus de lib. arbitrio. Approbare falsa pro veris vt erret inuitus, non est natura, instituti hominis sed poena damnati: ergo opinari falsum cum desiderio sciendi veritatem, poena est non peccatum.
Respondeo. Contrarie opinari de aliquo dupliciter est: aut enim illud est de pertinentibus necessario ad religionem fidei & morum, aut non. Si sit de impertinentibus, scilicet quo posito vel remoto nullum inconueniens sequitur in fide vel moribus, non est peccatum nisi per accidens ratione praesumptionis, vel elationis, vel pertinaciae annexae. Si sit de pertinentibus ad religionem, aut ergo directe & euidenter est contra articulos fidei, vel praecepta morum; tunc no potest fieri sine peccato, vel simplicis erroris vel haeresis si addatur pertinacia defensionis: aut non, sed per reductionem, & de tali res contrarie opinari ante pertractationem peccatum non est; post pertractionem, ex quo apparet inconueniens quod inde sequitur, iam peccatum est. Vnde simpliciter opinari quod Dominus equitauit equum, ante pertactatione non est peccatum: post pertractationem, ex quo audiuit contrarium contineri in Euangelio, peccatum est, quia sequitur ex hoc quod Euangelium est falsum.
Ad 1. Alter de necessitate errat. Resp. Non errat circa ea quae sunt de necessitate fidei vel morum.
Ad 2. De mendacio. Resp. quamuis altera opinio sit falsa, non tamen mendacium, quia non est contra mentem opinantis.