Quaestio 2
Quaestio 2
De comparatione notionum ad personas
CIrca secundum articulum quaeruntur duo. Primo vtrum proprietates vel notiones sint in personis. Secund ean sint ipsae personae.
Articulus 1
An proprietates vel notiones sint in personis
AD primum sic proceditur. 1. Dicit Boetius lib. de Trinit. quod relatio nihil praedicat in eo de quo dicitur: ergo proprietates cum sint. relationes non insunt personis.
2. Relatio in Diuinis retinet naturam sui generis, scilicet oppositionem ad alterum; non natutam accidentis, scilicet esse in subjecto: ergo relationes non insunt personis.
3. Omne quod alicui potest aduenire, & recedere sine eius mutatione, non inest ei: sed talis est relatio secundum Boetium, vt patet in dextro & finistro: ergo relationes non insunt suis relatiuis.
4. Si paternitas inest Patri, aut ipsa est Deus, aut non: si sic, ergo non distinguitur ea a Filio, qui est vnus cum Patre Deus: si non, ergo compositio est in persona Patris.
Contra. 1. Quicquid distinguitur aliquo sibiassistente tantum, in se non est distinctum: sed personae in se distinctae, unt: ergo non distinguntur proprietatibus assistentibus extra tantum.
3. Proprietas personam distinguens aut est. aliquid, aut nihil: si nihil, ergo personam non constituit nec distinguit: si aliquid, aut extra Deum, aut in Deo: si extra deum, ergo non est Deus, ergo personam Diuinam non constituit in esse Diuino: si in Deo, ergo non assistit sed inest.
Respondeo. Circa hoc triplex fuit opinio concordans in hoc quod proprietates sunt in personis vt dicit Magister: vna Gilberti Porretam & sequacium dicentium quod proprietates non insunt personis intrinsecus, sed quasi extrinsecus affixae assistunt, quia ex habitudine comparatiua ad alterum distinguntur. Haec opinio vt dicit Bern. fuit reprobata in Concilio Rhemensi, & ipse Gilbertus humiliter acquiescens Episcoporum sententiae, eam abiurauit.
Alia fuit praepositiui & suorum sequacium dicentium quod proprietates personis ita insunt, quod nihil aliud re vel ratione quam personae sunt, sed solo modo loquendi, sicut contingit aliquid idem significari abstracte vel concrete, sicut cum dicitur rogo benignitatem tuam, id est, te benignum. Tertia est communis opinio, quod proprietates in personis sunt tanquam in suppositis: sed proprietates personales sunt ibi secundum similitudinem formarum substantialium, quia personas constituunt: proprietates aliae secundum similitudinem formarum accidentalium, cum tamen non sint accidentalia re, sed modo, quia scilicet distingunt personam non constituunt.
Ad 1. Quod opponitur. Relatio nihil praedicat &c. Resp. Loquitur Boetius de relatione generaliter inquantum est relatio, non secundum id quod est: esse enim siue potius modus relationis inquantum est relatio, communeest ad esse naturae & rationis, quia non ex genere relationis vel potius exmodo habet vt aliquid de necessitate ponat in relato: sed aliquae sunt, species relationis quae ponunt, vt relationesori¬ ginis, aliquae quae non: relatorum enim tria sunt genera, quaedam secundum rem in vtroque extremo, vt amicus, & relationes originis in Deo: quaedam secundum rationem solum in vtroque extremo, vt relationes praetij & appretiati, & eiusdem ad se: quaedam partim secundum rem, partim secundum rationem, vt scibile & scientia.
Ad 2. quod opponitur. Relatio retinet naturam accidentis. Resp. Quamuis non insit vt accidens, seu per modum compositionis: tamen inest per modum identitatis: sicut aliter dicitur inesse album homini, aliter rationale.
Ad 3. Quod alicui potest aduenire, & recedere sine eius inutatione, non inest. Resp. propositio haec vera est de inhaerentia absoluta, non de comparatiua: aliqua enim insunt absolute, aliqua vero ex oppositione ad alterum, & talia contingit destrui dupliciter: vel mutatione facta a parte subjecti; vel aparte obiecti, vt similitudinem alicuius ad alterum, vel aequalitatem. Scio tamen quod talis respectus alicui inesse dupliciter intelligitur: vel secundum rem, vel secundum intellectum seu rationem solum: quia natura huius respectus vel relationis consistit in referendo ad alterum, quod contingit fieri dupliciter: vel sola actione animae referentis vtcontingit in relationibus rationis, qualis est in intelligibili & intelligente; vel solius voluntaris, qualis est in praetio vel appraetiato: vel conistit in aliqua dispositione seu habitudine rerum quae referuntur, vt contingit in relationibus naturae, vt originis vel aequalitatis, vel huusmodi. Primus respectus nihil ponit in genere entium, nisi per reductionem, quia habet modum generis relationis. Secundus autem ponit in genere entium, tamen habet esse debilissinum, quia non absolutum, sed comparatiuum. Et ideo dicunt quidam quod in relatione luo est cosiderare, respectum ipsum quo refert ad alterum, & per hoc ponitur in genere relationis: & causam huius seu fundamentum, quo mediante afficit subjectum, vt respectus equalitatis mediante quantitate vna, & respectus similitudinis mediante vna qualitate: & per hoc ponitur in specie aliqua relationis. dicunt ergo quod relatio secundum genus suum nihil ponit in. substantia secundum rem, vnde inueniuntur relationes quae nihil ponunt, vt patet in his relatiuis, scibile & praetium: sed ex parte causae seu fundamenti, habet quod ponat aliquid; si enim illud est tale quid per quod relatiuum hapet dependentiam aliquam ad alterum secundum rem, tunc ponit aliquid secundum rem; fi vero non, tunc ponit solum secundum relationem: primo modo se habet scientia humana ad scibile; secundo modo scibile ad scientiam: sed si relatio ex genere suo nihil ponit, tunc genus relationis non est genus aliquod entis, quod falsum est,
Articulus 2
An proprietates vel notiones in Diuinis sint ipsae persona
D secundum articulum sic proceditur. 1. Quaecumque sunt idem re, multiplicato vno multiplicatur alterum: sed multiplicata proprietate, non multiplicatur persona: ergo non sunt idem res
2. Omne quod cum altero in aliquo conuenit, in aliquo distinguitur, non est seipso distirictum: sed huiusmodi est quaelibet Diuina persona: ergo non distinguitur seipsa: ergo non est distinctiuum sui principium.
3. Augustinus de Trinit. Omne quod relatiue dicitur, aliquid est excepto eo quod relatiue dicitur, vt praetium: ergo non est relatio sua ergo persona cum relatiue dicatur, non est sua relatio.
4. Vbicumque est vere abstractum & concretum, vnum differt ab altero: ergo cum in Deo vere sit paternitas & Pater, vnum non est alterum.
5. Communis spiratio aut est ens ab alio, aut non ens ab alio: si ens ab alio ergo non est Pater: si non ens ab alio, ergo non est Filius, ergo non est ipsae personae.
Contra. . Probat Augustinus quod magnitudo Dei Deus est, quia si esset aliud, cum ea Deus sit magnus, esset maior Deo: ergo eadem ratione si paternitas est aliud a Patre, cum paternitate sit Pater, ipsa est maior quam Pater: sed eo nihil est maius: ergo paternitas est Pater.
2. In Diuinis idem est, vt ait Augustinus, quod habet & quod habetur, excepto quod vnus ad alterum relatiue dicitur: sed Pater habet paternitatem, nec ad eam relatiue dicitur: ergo est paternitas: ergo similiter de alijs est dicendum,
3. Proprietas in persona aut est nihil, aut aliquid: si nihil, ergo ipsam non distinguit: si aliquid, aut idem cum persona, aut aliud; si idem, orgo proprietates sunt ipsae personae; si aliud, ergo facit compositionem in persona.
4. Propter simplicitatem omnimodam naturae Diuinae, Deitas est Deus: ergo eadem ratione propter simplicitatem personae Diuinae, paternitas est Pater, & sic alijs.
Respondeo. Secundum opinionem Porretani, proprietas non est in persona intrinsecus nec est persona, sed assistit personae: sed hoc non videtur inteiligibile. Secundum opinionem Praepositiui, proprietas intrinsecus in persona est, sed idem cum persona re & ratione, non differens nisi modo loquendi: differt tamen esse Patrem & spiratorem, non supposito, vel re, sed connotato extrinseco, quia Pater connotat rilium esse, spirator Spiritum esse, sicut creator creaturam esse, nec tamen differunt Deum esse, & creatorem esse.
Secundum opinionem communem, proprietas per comparationem ad subjectum idem est cum ipso, re: sed per comparationem ad illud ad quod refertur, differt ab illo ratione, sicut forma ab eo cuius est forma secundum rationem: quae ratio non est causa vana, quia subest aliquid in rei veritate, licet non per modum compositionis & differentiae; sicut etiam differentiae secundum rationem bonitatis & sapientiae in Deo subest veritas vtriusque attributi in re, sed tamen cum indifferentia reali & simplicitate: sed illa differunt sicut diuersae rationes in diuersis generibus; persona vero & proprietas sicut concretum & abstractum in eodem genere, ibi enim est abstractum quoad conditionem simplicitatis, & concretum quoad rationem perfectionis, scilicet per se subsistentiae.
Ad 1. Quaecumque sunt idem re &c. Resp. Quaecumque sunt idem re & ratione, verum: res tantum, falsum: non enim multiplicata persona multiplicatur essentia Diuina, sicut nec multi¬
Ad 2. Omne quod cum altero conuenit &c. Resp. Persona non distinguitur seipsa, sed sua proprietate: nihilominus tamen proprietas ipsa idem est cum persona re, sed non ratione; sicut homo idem est cum Sorte & Platone, & tamen per esse Sortis, non per esse hominis distinguitur Psatone.