Praeambulum
Praeambulum
DIVISIO TEXTVS. [ETquoniam demonstratum est.] Egit de existentia rertm in Deo: hic agitde existentia Dei in rebus. Et primo ostendit modos veros quibus Deus est in rebus. Secundo remouet modos falsos quibus nonest in ipsis [ Cumque natura diuina.
In prima parte primo agit comuniter de modo existendi in rebus, siue per naturam, siue per gratiam. Secundo specialiter de modo existendi pergratiam [In sanctis vero ] Tertio specialiter de modo existendi per naturam [Ex praedictis patet. ] In prima parte primo assignat modos existentiae Dei in rebus. Secundo confirmat auctoritatibus [Ne autem ista.] In secunda parte primo ostendit qualiter Deus habitat in sanctis. Secundo inquirit vbi habitabat antequam essent Sancti [Si autem quaeris] Tertio quae persona inhabitet in sanctis, quia tota Trinitas [Sciendum) Quarto in quibus sanctis habitet, quia nont antum in adultis, sed etiam in paruulis [Illud quoque.] In tertia parte primoostendit modum, quo Deus est in rebus omnibus per naturam, non esse comprehensibilem [Ex praedictis] Secundo quorumdam arguit super hoc praesumptionem [Quidam tamen ] Tertio mouet & soluit dubitationem incidentem. Solet etiam.
In secunda parte vbi remouet modos falsos quibus non est Deus in rebus, primo remoueta Deo ta localem quam temporalem mutatione Cumque.] Secundo de locali mutatione spirituum mouet & determinat incidentem dubitationem [De mutatione vero ] Tertio ponit praemissorum repetitionem & confirmationem [Fateamur. ] In prima parte primo determinat veritatem [Cumque] Secundo confirmat determinationem [Vnde Augustinus.] In secunda parte primo excludit de motu locali spirituum, quorumdam falsam opinionem [De mutatione.] Secundo concludit veritatem [Sunt ergo. ] In tertia parte primo repetit & confirmat quod Deus vbique sit non localiter [Fateamur) Secundo ostendit qua ratione de hoc tractauit [Iam sufficienter. ]
On this page