Quaestio 1
Quaestio 1
Qualiter Deus est in rebus
TVIc quaeruntur quinque principaliter. Primo qualiter Deus est in rebus. Secundo qualiter Deus est vbique. Tertio qualiter se habet ad locum & motum. Quarto qualiter spiritus creatus est in loco. Quinto qualiter mouetur de loco ad locum.
Circa primum quaeruntur tria. Primo vtrum Deus sit in omnibus rebus. Seoundo vtrum aequaliter sit in rebus. Tertio de modis quibus est in rebus.
Articulus 1
An Deus sit in omnibus rebus
AD primum sic proceditur. 1. Nobilior agens nobiliorem producit effectum: nobilior est effectus qui potest confseruari in esse per se sine praesentia suae causae, quam qui non potest, sicut impressio sigilli in cera, quam in adua: ergo cum agens creatum tam naturale vt Sol, quam voluntarium vt artifex, possit huiusmodi producere, multo magis Deus: ergo non est necesse ipsum esse in omnibus effectibus suis.
2. Nobilior est agens qui potest operari vbi est & vbi non est, siue in absentia & in praesentia, vt in coelo & in inferioribus, quam qui in praesentia tantum: sed Deus est agens nobilissimum: ergo in absentia potest operari.
3. Potentior est natura naturans, quam natura naturata: sed natura naturata suis dat effectibus per se manendi virtutem: ergo multo magis natura naturans.
4. Duae tantum sunc causae rei intrinfecae scilicet forma quae est pars rei, & materia; & duae extrinsecae, scilicet efficiens & finis: cum ergo Deus non sit nec materia nec forma rerum, sed tantum exemplar, & efficiens, & finis, ipse causa est rebus extrinfeca non intrinfeca.
5. Imponibile est vt duo agentia immediatem operentur eundem effectum, quia vna operatio terminatur ad vnum proprium operatum: ergo imponsibile est in eodem effectu immediatem operari creaturam & Deum: ergo non adest Deus immediate omnibus effectibus creaturae.
Contra. 1. Quicquid est in vna re, quod non in alia, habet esse terminatum: sed Deus non habet esse terminatum: ergo est in omni ro¬
2. Si Deus est in vna re & non in alia, aut ergo potest esse in illa, aut non potest: si, potest, ergo est mobilis: si non potest, ergo impotens,
3. Omnis causa primaria plus est influens in suum causatum, quam causa secundaria: sed nullus effectus potest conseruari in esse sine immediata praesentia suae materiae & suae formae: ergo multo minus sine immediata praesentia causae primae.
4. Dicit Comment. super lib. de causis, quod nter causam quae agit per essentiam suam, & factum suum, non est continuatio, nec res aliqua media: sed Deus est retam omnium huiusmodi causa: ergo est immediate praesens omni rei.
5. Vbicumque est influentia immediata, oportet esse immediat. coniunctionem agentis & suscipientis: inter Deum & creaturam est influentia immediata: ergo &c Probatio mediae. Nihil de nihilo tactum sufficit conseruare sepsum: ergo minus aliud a se: ergo oportet omnem rem immediate conseruari per factorem & non factum.
6. Omnis causa posterior agit in virtute prioris causae concurrente in opere, vt virtus graniin solari virtute creata in virtute creatrice: ergo cum essentia & virtus idem sint in Deo, requiritur praesentia diuinae essentiae.
Respondeo. In Deo propter omnimodam simplicitatem idem est essentia, virtus, & operatio. In omni ergo re, in qua est Dei operatio, oportet quod sit eius virtus, & in qua est Dei virtus oportet quod sit Dei essentia: in omnibus vero rebus est Dei operatio, quia nulla res creata potest seipsam vel aliam in esse conseruare, quia cuius est dare esse immediate, eius est conferuare: esse vero non potest conseruari sine praesente causa essendi, sicut nec motus sine causa mouendi: oportet ergo in omni re Dei operationem, & Dei virtutem, & Dei essentiam esse. Quod ostenditur necessarium tam ex parte indigentiae creaturae, quam ex parte perfectionis creatoris: creatura enim, cum sit de nihilo, non potest se conferuare in esse per se: creator vero, cum fit infinitus & incircumscriptibilis, non clauditur aliquo definiente vel determinante.
Ad 1. Quod opponitur de effectu qui potest conseruari sine praesentia causae. Resp. Quamuis nuiusmodi effectum esse nobiliorem in effectibus. causarum secundarum verum sit, sed non in effectibus causae primae: ignobilitas enim est a pluribus causis secundarijs dependere, sed nona causa prima.
Ad 2. De agente operante in absentia. Resp. Hoc verum est de agente mediato finitae essentiae, & virtutis, & operationis, qui non potest immediate per praesentiam operari in pluribus. simul: sed non de immediato & infinito agente
Ad 3. De natura naturante. Resp. Hoc non contingit ex munere ipsius naturae naturatae, sed ex natura causae primae conferuantis: ipsa vero abstracta nihil est quod possit in permanendo conferuare.
Ad 4. De duabus causis intrinfecis. Resp. Quamuis illae solae sint intrinsecae vt partes, tamen causam primam conseruatiuam illarum pportet in agendo intimiorem esse: & cum eius pperatio sit eius virtus, virtus sit eius essentia, portet essentiam Dei omni rei intimam esse.
Ad 5. De duobus agentibus. Resp. Hoc verum est de duobus agentibus eodem modo, seu in eodem genere, quorum vnumquodque agit per se: sed agens creatum non agit nisi per virtutem causae primae sibi coniunctam: virtus vero causae primae, eius essentia est: ergo non agit nisi per coniunctionem diuinae essentiae
Articulus 2
An Deus sit aequaliter in rebus
AD secundum articulum sic proceditur. A Dicit Auctor in lib. de causis, quod primum eodem modo se habet ad omnia: ergo aequaiter est in omnibus rebus.
3. De ad quamEbet creaturam est distantia. infinita: orgo aequalis, quia infinitum infinito non est maius: ergo aequaliter se habet ad omnes res: ergo aequaliter est in omnibus rebus.
Conera. 1. Vnumquodque est in recipiente per modum suscipientis, non: per modum rei receptae: sed non aequaliter receptibilitas Dei est in omnibus: ergo nec Deus est aequaliter in omnibus.
2. Diuina sapientia non est aequaliter in omnibus sapientibus, nec bonitas in omnibus bonis: ergo nec essentia in omnibus.
3. Omne quod differenter a differentibus participatur non est in illis aequaliter, vt lux Solis in omnibus illuminantibus: sed esse diuinum differenter a diuersis participatur: ergo &c.
Respondeo, Esse Dei in rebus dupliciter potest accipi: vel ita quod connotetur solus respectus praesentiae Dei ad creaturam: vel vt connotetur effectus influentiae in ipsam: hoc vltimo modoDeus est inaequaliter in omnibus creaturis, quia non aequalia efficit in eis: primo modo aequaliter est in omnibus rebus, sed non in omnibus aequaliter dicitur esse. nam creaturae quaedam sonant defectum & vilitatem siue spiritualem, siue naturalem, siue vulgarem, vt diapolus, peccator, infernus, Iatrina & huiusmodi: & in his non dicitur Deus esse simpliciter, sed cum determinatione, scilicet in quantum creaturae sunt: quaedam vero sonant naturam sine additione conditionis vilis, & in his simpliciter dicitur esse.
Articulus 3
De modis quibus Deus est in rebus
AD tertium articulum sic proceditur. Magistro assignat hos tres modos generales, dicens quod Deus inest omnibus rebus per naturam seu per essentiam, per praesentiam, per potentiam: item duos speciales quibus in creaturis rationalibus solis, scilicet per gratiam adoptionis in sanctis omnibus, & per gratiam vnionis in Christo: ergo videtur quod his quinque modis tantum sit Deus in rebus.
Contra. 1. In Deo idem est essentia, praesensia, potentia: ergo idem est esse Dei in rebus peressentiam praesentiam & potentiam
2. Isti modi aut differunt a parte Dei, aut a parte creaturae: si u parte Dei, contra, Deus eodem modo se habet ad omnes res: si a parte creaturae multi sunt alij modi diuinae participationis.
3. Omnes res vno tantum modo sunt in Deo, quia in Deo non sunt nisi modo diuino: ergo Deus est vno tantum modo in rebus.
4. Dionys. dicit quod Deus eodem modo se habet ad res, licet res non eodem ad ipsum: ergo vno modo est in omnibus rebus.
5. Dicit Austinus lib. Confess. quod Deus est in seipso vt A, & O & in mundo vt creator, & rector, in angelo vt decor & sapor, in electis vt liberator & adiutor in reprobis vt terror & borror: ergo pluribus modis quam quinque.
6. Modi isti quibus Deus est in rebus, sumuntur penes habitudinem Dei ad creaturas: ergo penes causalitatem aliquam: aut ergo per rationem communem, aut per appropriationem ad personas: si per rationem communem tribus personis ergo cuin, quet sunt effectus, ot sint habitudines causalitatis, plures sunt modi quam tres: si per appropriationem contra essentia & praesentia nulli persone appropriantur.
7. Essentia Dei nullum effectum connotat in rebus, nec respectum ad res: ergo videtur quod Deus per essentiam non debet dici in rebus esse.
8. Sicut potentia Dei est causa rerum, ta bonitas & sapientia, ergo similiter per bonitatem & sapientiam debet dici Deus esse in rebus.
9. Inter naturam & gratiam adoptionis est gratia gratis data: ergo videtur debere facere medium modum existentiae Dei in rebus.
Respondeo. Modi illi quibus Deus dicitur esse in creatura distingui possunt & a parte Dei, & a parte creaturae. A parte Dei secundum quosdam distinguntur sic. Est enim considerare essentiam secundum se, & personam secundum se, & essentiam in persona: essentiae secundum se appropriatur esse in rebus per essentiam; personae Patris appropriatur esse per potentiam; personae Filij esse per praesentiam, id est cognitione, quia praesens dicitur quasi praesentiens; personae Spiritus sancti esse per gratiam: essentiae vero in persona attribuitur modus vltimus, esse scillcet per vnionem. Ex parte vero creaturae melius distinguntur, quia creaturae omnes a Deo sunt: solae creaturae rationales in deum redeunt: sola natura humana Deo personaliter vnitur.
uoad vltimum modum dicitur Deus esse in Curisto per vnionem: quoad secundum in sanctis per gratiam inhabitantem: quoad primum in omnibus rebus secundum tria: nam ipse est intra substantiam rei per essentiam, influit in virtute rei per potentiam, cooperatur operationibus eius per presentiam, quia operantem oportet esse praesentem vbi operatur: vel melius per praesentiam inquantum extra assistit cuilibet rei; per potentiam inquantum ipsam rem conferuat totam & in ipsam influit; per essentiam inquantum ipsam rei totam existentiam intus penetrat.
Ad 1. Idem est in Deo &c. Resp. Quamuis sit idem in Deo secundum se, non tamen idem connotatum respectu creaturae.
Ad 2. Aut differunt a parte Dei &c. Resp. A parte Dei differunt secundum rationem: a parte. creaturae secundum rem. Et si sint alij multi modi speciales, isti tamen sunt modi generales
Ad 3. Omnes res in Deo vno modo sunt &c. Resp Non est simile, quia vnuquodque est in recipiente per modum recipientis: diuinus vero modus vnus est, modus vero creaturae multiplex.
Ad 4. Ex Dionysio. Resp. Eodem modo se habet Deus ad omnia secundum rem, sed differenter secundum rationem.
Ad 6. De causalitate. Resp. Hi modi sumuntur vno modo ex parte creaturae per causalitatem, sed non exprimuntur nisi generales modi: alio modo sumuntur per appropriationem, non ita quod essentia vel praesentia approprientur, sed esse in rebus per essentiam & esse praesentiam.
Ad 7. Essentia Dei nullum effectum connotat. Resp. Quamuis essentia effectum non connotet, tamen esse in creatura per essentiam connotat.