Praeambulum
Praeambulum
DIVISIO TEXTVS. TTIc incipit liber, cuius diuisio a parte subjeIcti sumi potest sic: subjectum enim principale Deus est. de quo agitur in 1. lib. secundum se, siue se cundum rationem suae perfectionis naturalis. In 2. de eo, inquantum principaliter eius potentia relucet in operibus creationis. In tertio de eo, inquantum relucet eius sapientia principaliter in opere restaurationis. In 4. parte de eo secundum quod relucet eius bonitas principaliter in effectu humanae sanctificationis.
In 1. parte more sapientis artificis. 1. inquirit subjectum seu materiam, de qua debet agere. 2. de ea inuenta incipit tractare a 2. distinctione. In 1. parte cirsa inuentionem materiae, vel su¬ biecti procedit tripliciter. Primo diuidendo & definiendo; secundo quaestiones incidentes determinando [Cum autem homines. ] Tertio praedeterminata breuiter recapitulando [Omnium igitur.
In 1. parte primo ponit diuisione rerum, & signorum capitulo 1. Secundo rerum subdiuisionem [Id ergo in rebus. ] Tertio soluit objectionem contrariam [Notandum.
In i. parte primo ponitur diuisio. Secundo partium diuisionis manifestatio[ Proprie. In 2. parte primo ponit subdiuisionem. Secundo verba subdiuisionis & partes manifestat [Prui est.
In 3. parte primo ponit objectionem. [ Notandum.] Secundo eius solutionem duplicem [Hac ergo. ] Tertio praecedentium confirmationem [Constat ergo.
In2. parte principali primo querit, an homines hominibus debeant frui, vel vti. [Cum autem homines.] Secundo an Deus hominibus fruatur, vel vtaturs Sed cum dicitur 1. Tertio an virtutibus sit fruendum vel vtendum. [Hoc quia.
In 1. parte primo soluit quaestionem principalem: secundo contrariam objectionem [Huic autem contrarium.
On this page