Quaestio 1
Quaestio 1
De usu
Circa primum quaeruntur tria. Primo de actu, quid sit vti secundum rem. Secundo de objecto, quo sit vtendum, Tertio de subjecto quis scilicet vtatur.
Articulus 1
Quid sit uti et cuius potentia
D primum sic proceditur. 1. Referre aliquid ad aliud est ordinare & conferre, quod est potentiae collatiuae, ergo rationis: sed vti est referre secundum Augustinum: ergo est actus rationis.
2. Secundum Philosophum lib. Ethic. intentio finis, & ordo rerum quae sunt ad finem, ad prudentiam pertinent: sed prudentia pertinet ad rationem: ergo &c.
Contra 1. opposita nata sunt fieri circa idem ad solam voluntatem pertinet abuti, quia ipsa sola peccat: ergo & vti.
2. Idem ordinat ad finem, quod consequitur ipsum finem: sed voluntas consequitur finem, quia ipsa fruitur: ergo illa ad ipsum ordinat sed ordinatio est vsus: ergo &c.
Respondeo. Vsus nominat actum potentiae alicuius, & hoc sit quadrupliciter, quia vel nominat actum simpliciter, vt cum dicitur, cuius vsus bonus est, ipsum quoque bonum est: vel actum frequentatum, nam vsus est actus frequenter a potentia elicitus; & his duobus modis vti est actus cuiuslibet potentiae: vel actum praedominantem, dicitur enim manus vti instrumento, & non e contra; & Rex regno; & seruo Dominus: & sic est actus voluntatis, quae praedominatur in viribus animae, vnde August. Vti est assumere aliquid in facultatem voluntatis: vel actum referentem in finem, sic est etiam actus voluntatis. Nam ordinari in finem tribus operationibus contingit, prima per modum dirigentis, quae pertinet ad rationem: secunda per modum mouentis & imperantis, quae ad voluntatem: tertia per modum exequentis, quae ad motiuas alias, quarum actibus voluntas vtitur. Quia ergo imperantis & motoris vniuersalis est libere mouere ad quod vult, sicut dux exercitum: hominis vero motor vniuersalis & imperator voluntas est, quae mouet se, & omnia alia. ideo vti, quod est in finem mouere, ad voluntatem pertinet, quae per actum proprium seipsam & alias in finem mouet; & ipsum mouere se in finem vel alias, vti est.
Ad 1. Referre vel Ordinare rationis est. Resp. Ordinare vel referre per modum dirigentis pertinet ad rationem: sed per modum inclinantis & mouentis ad voluntatem, sicut pondus ordinat lapidem ad suum vbi.
Ad 2. de prudentia. Resp. ad ipsam pertinet per modum dirigentis, non mouentis: Vel si dicatur, quod etiam per modum mouentis, eo quod prudentia virtus est in modum naturae: tamen dicendum, quod ratio in qua est prudentia. nominat rationem practicam, quae non est sine voluntate, non speculatiuam
Articulus 2
De obiecto usus
CIrca secundum quaeruntur tria 1. An vtenCdum sit creatura, vel etiam creatore. 2. vtrum omni creatura. 3. Vtrum etiam defectu creature, scilicet malo.
Ad 1. quaest. sic proceditur. Potest Deo seruiri intuitu mercedis secundum glos. Luc. 15. ( quanti mercenarij) nec potest seruiri ei, nisi diligen do: ergo potest diligi intuitu mercedis: ergo pro¬ pter aliquid: hoc autemm est vti¬
Ad 2. quaest. sic. 1. Omne bonum diligendum: omne creatum est bonum, Gen. 1. ergo diligendum: non fruendo, ergo vtendo,
Contra 1. Quod non subjacet voluntati non potest assumi in facultatem voluntatis: ens necessarium tale est, vt circulus solis: ergo &c.
2. Multae creaturae sunt, quae nos a fine impediunt potius quam adiuuent, vel adiminiculentur: ergo non sunt vtiles.
Ad 3. Quaest. sic. 1. ad Rom. 8. Diligentibus Deum oninia cooperantur in bonum[Glos.] etiam peccata mortalia: sed ijs, quae possunt cooperari in bonum, est vtendum
2. Augustinus de doctr. Christiana: Non omne quo vtimur diligendum est, sicut martyres non dilexerunt scelus persequentium, quo tamen bene vsi sunt.
3. Augustinus. Vtor oini eo, quod intelligo: ergo malis. Contra 1. Augustinus. His, quibus vtendum est, tendentes ad beatitudinem adiuuamur: sed
2. Quod potest referri in finem bonum, potest bene fieri: sed mox nominata coniuncta sunt malo, vt furtum, adulterium, nec possunt bene fieri: erro &c.
Responsco. Sicut in corporalibus ad consumandam domum vtitur artifex securi, & arte, & labore, & lapide, sic in spiritualibus vti aliquo quadrupliciter contingit, vel vt instrumento, quo operamur; sic non omnibus vtendum, sed potentijs, per quas in finem ordinamur: vel vt habitu quo regulamur, sic non omnibus est vtendum, quia habitus vitij potius obliquat, quam dirigat: vel vt actu quo mouemur, sic etiam actibus deformibus non est vtendum: vel vt objecto circa quod inclinamur, sic omnibus, quae possunt in lacultatem voluntatis assumi cum intentione referendi in finem, vtendum est: talis non est ipse sinis, vnde eo fruendum, non vtendum: tale ve ro est omne aliud a fine; vnde omni tali est vtendum. Potest enim aliquid assumi in facultatem voluntatis quadrupliciter, vel voluntatis operantis, vt bona nostra: vel approbantis, vt alie na bona: vel tolerantis, vt mala poenae propriae & culpae alienae: vel respuentis, vt mala culpae propriae.
Ad 1. ergo quaest. Resp. quod non vtendum Deo, sed fruendum. Quod obijcitur de intuitu mercedis. Resp. est merces aeterna, & temporalis, Qui seruit Deo propter mercedem aeternam, nihilominus seruit ei propter se, quia merces illa est ipse, vel in eo fundatur. Propter inercedem temporalem seruire, potest intelligi dupliciter: vel vt sit finis principaliter, hoc est peccatum; vel vt sit ratio inducens, hoc est licitum.
Ad 1. In contrarium. Quod non subjacet &c. Resp. Omne creatum, quamuis non subjaceat voluntati, vt effectus causae, subjacet tamen vt objectum potentiae.
Ad 2. De impedimento creaturarum. Resp. quod impedimentum non est ex natura rerum, sed vitio abutentis.
Ad. 3. Quaest. Resp. Vtendum est malis, vt objecto. Sed vti aliquo contingit dupliciter, per se, vel per accidens: per se vtimur eo, quod habet in natura propria, vnde ad finem ordinetur. vt bonum; per accidens eo, quod aliunde accipit ordinabilitatem, scilicet a voluntate ordinantis: vnde non a natura, sed ab anima, vt malum: primum potest dici simpliciter vtile, secundum non.
Articulus 3
De subiecto usus
CIrca tertium quaeritur 1. An Deus vtatur. Caliquo. 2. An creatura Deo coniuncta per beatitudinem vtatur.
2. Assumit nos in facultatem voluntatis: ergo vtitur nobis. Contra. Referre dicit motum referentis: in Deo non cadit motus: ergo &c.
Ad 2. Quaest. sic. 1. Cessat motus, cum perue¬: nitur ad terminum: fruitio terminus est, vsus motus: ergo &c.
2. Non erunt tunc cogitationes nostrae volubiles: sed relatio vnius ad alterum importat cogitationum volubilitatem: ergo &c.
Contra 1. a Sanctis in patria diligitur proximus: aut ergo propter se, & sic fruuntur creatura; aut propter aliud, & sic vtuntur.
2. Perfectio diuinae sruitionis non impedit quin ipse vtatur hominibus: ergo multo minus perfectio humanae fruitionis potest impedire quin homines vtantur hominibus.
Respondeo. Vti, est assumere in facultate voluntatis referendo in finem: aut ergo in finem, qui est aliud a referente, & sic vtitur homo; aut quiest idem, & sic vtitur Deus: primo modo differt referens ab eo, quod refert, & a fine, ad quem refert: vnde est ibi motus in ipso: secundo modo differt quod refertur, & finis ad quem, sed alia non differunt: vnde non est motus in referente, sed in relato: quia non potest esse motus ab eodem numero per idem in idem: primo modo referre contingit affectu, secundo modo effectu solum.
Ad 1. In contrarium. Referre dicit motum. Resp. Referre effectu dicit motum referentis, sed referre affectu non, sed relati solum.
Ad 2. Resp. Vti, prout est motus, importat indigentiam, sed alteromodo non. Ad 2. Quaest. Resp. Quod vtibilium quaedam compatiuntur secum fruitionem, vt habitus virtutum perfectarum, & huiusmodi; quaedam non vt ea quae sunt imperfectionis: primo genere re rum contingit vti in patria, non secundo.
Ad 1. in contrarium: Cessat motus &c. Resp. Motus, qui est per distantiam a fine, vel termino: quando peruenitur ad terminum, cessat: & talis est motus corporalis, & motus spiritualis imperfectus: motus vero, qui est per ea, quae contingunt terminum, qualis est motus spiritualis perfectus, non cessat tunc.