Text List

Praeambulum

Praeambulum

DEMISTERIO TRINITATIS, ETVNITATIS Distinctio II. A¬

DIVISIO TEXTVS. [VVOCquoque vera ac pia fide) Inquisiuit materiam, de qua vult agere, scilicet de rebus si Libilibus. Hic prosequitur tractando eam, agens scilicet de Deo secundum se, siue se cundum rationem suae perfectionis. Et primo de attributis quibus eius perfectiones ostenduntur in essendo, vsque ad distinct. 35. Deinde de attributis, quibus perfectiones eius ostenduntur etiam in causando, scilicet de potentia, sapientia, & bonitate ajs. distinctione. In prima parte, de attributis perficientibus in essendo agit primo secundum rem, agendo de diuinis rebus: in quo ostendit quid corde credendum, vsque ad 22. dist. Secundo secundum modum loquendi, agendo de diuinis nominibus: in quo ostendit, quid ore confitendum, a 22. dist. In prima parte, primo quidem fidei fundamentum iaciendo, declarat in Deo essentiae vnitatem, & personarum Trinitatem, vsque ad 4. dist. Secundo vero partes erigendo, ostendit personarum ad inuicem originem, & personalem distinctionem, a 4. distinctione vsque ad 10. Tertio tectum apponendoc ostendit earum omnimodam perfectionem & essentialem aequalitatem, a 10. distinct. vsque ad 22. In prima parte, quia auctoritas diuina humanae rationi praeponitur, primo vnitatem & Trinita tem declarat per scripturas distinct. hac: secundo per creaturas, distinctione 3.

In prima parte, primo praemittit modum procedendi, secundo incipit processum [ Proponamus.] Prima pars est quasi procemium; secunda quasi tractatus. Modum procedendi determinat quantum ad conditionem inquirentium capitulo primo: secundo quantum ad intentionem inquiendi [Omnes autem. ] Tertio quantum ad ordine inquisitionis [Caeterum.] Conditionem inquirentium determinat in tribus, scilicet fideliter item reuerenter [De hac ergo rej Item humiliter

Proinde omnis. ]In secunda ostendit primo quid Doctores intendunt docere[Omnes autem] secundo quid nos oporteat tenere [Teneamus.

Proponamus. ]Hic incipit tractatum, seu processum probans per scripturas vnitatem, & Trinitate: & primo per auctoritates veteris Testamentis secundo per auctoritates noui Testamenti [Nunc vero post testimonia. ]In prima parte, primo probat vnitate & Trinitate generaliter& indistincte, hoc est sine vlla personarum distincta nominatione, secundo specialiter & distincte [Nunc vero ad propositum.] In 1. parte primo determinat sola essentiae vnitatem: secundo personarum in vna essentia pluralitatem [Personarum quoque pluralitatem) Circa qua ponitur primo expositio August. secundo expositio Hilarij [Hilarius] Tertio expositio quaedam Magistri ex verbis eiusdem [In his verbis Hilarius.

Nunc vero.] Hic ostendit vnitatem & Trinitatem specialiter & distinctem, primo ostendens, cum essentiae vnitate personarum plurium distinctionem: secundo Filij spiritualem generationem. [Dauid quoque tertio] Spiritus sancti processionem [de Spiritu sancto. [Nunc post testimonia. ] Hic probat per auctoritates noui Testamenti: primo per verba Christi. in Euangelio: secundo per verba Apostolorum de ipso [Ioannes quoque.]

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum