Text List

Praeambulum

Praeambulum

OPINIO QVORVNDAM DICENtium Deum nil posse nisi quod facit. Distinct. XLIII.

DIVISIO TEXTVS. Vidam tamen de suo sensu.] Postquam egit de vera ratione omnipotentiae Diuinae, ostendendo quae opera Deus possit, hic ostendit quanta possit, contra quosdam Dei potentiam ad ea quae facit limitantes. Quorum primo tangit erroneam positionem. Secundo rationes eorum, & ipsorum solutionem [Non potest Deus] Tertio authoritates pro eis facientes, & carum determinationem [His autem) Quarto veritatis confirmationem [Fateamur autem.

In secunda parte primo respondet rationibus. sumptis ex parte iustitiae [Non potest) Secundo rationibus sumptis ex parte debiti. [Addunt quoque & alia ] Tertio rationibus sumptis ex parte causae [Addunt quoque illi) Quarto rationibus sumptis ex parte congruentiae etiam Quinto rationibus sumptis ex parte praescientiae IItem aliud. [In prima parte primo ponit rationes duas, quarum prima sumitur ex iustitia operis: secunda ex iustitia operantis. Secundo ponit. earum solutionem] His autem respondemus. In secunda parte primo ponit rationem [Addunt. Secundo solutionem [Sed vt mihi.] In tertia parte primo ponit rationem [Addunt) Secundo solutionem [Et ad hoc resp.] In quarta parte primo ponit rationem [Ipsi etiam] Secundo solutionem [Et ad hoc. ] In quinta parte primo ponit rationem [Item aliudj secundo solutionem) Haec autem quaestio. ]In tertia parte principali primo ponit authoritates [His autem illi. Secundo authoritatum determinationem [Sed ad hoc dicimus.]

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum