Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

De infinitate divinae potentiae

QuaEeSXIQE DE ENEINITATE DIVINAE POTENTIAE.

LTIe duo quaeruntur. A Primo de infinitate diuinae potentiae. Secundo de necessitate operandi.

Circa primum quaeruntur quatuor. Primo an essentia Dei sit infinita. Secundo an potentia Dei sit infinita. Tertio an sit in actum reducibilis illa infinitas. Quarto an eius omnipotentia sit creaturae communicabilis.

Articulus 1

An essentia Dei sit infinita

Articvlvs I. An essentia Dei sit infinita.

AD primum sic proceditur. 1. Si aliqua duo sunt idem, & vnum est infinitum, reliquum erit infinitum: sed potentia Dei & essentia sunt, idem: ergo cum ab omnibus Dei potentia ponatur infinita, & essentia eius est infinita.

2. Nulla essentia finita potest esse vbique, iccundum Ambrosium: sed essentia Dei simul potest esse vbique: ergo ipsa est infinita.

3. Essentia diuina est quo maius cogitari non potest: sed omni finito maius cogitari potest: ergo ipsa est infinita.

4. Omni finito aliud finitum multiplicatum potest aequari, vt linea lineae: sed essentiae diuinae nulla essentia quantumcumque multiplicata aequari potest: ergo ipsa est infinita.

Contra. 1. Secundum Philosophum lib. Physic. Finitum & infinitum passiones sunt quatitatis: sed essentia vt essentia nullo genere quatitatis est quanta, quia nec quantitate molis nec quantitate virtutis: ergo nullo modo est infinita.

2. Omnis potentia quae potest vnum solum & non aliud est potentia finita: ergo a simili omnis essentia quae est vnum solum & non aliud est essentia finita: sed talis est essentia diuiaa: ergo est finita.

3. Nullum in se infinitum potest finire alia: sed essentia diuina finit omnia: ergo ipsa non est infinita.

4. Quod simpliciter est nobilius, Deo attria buendum est: finitum dicit habitum, infinitum priuationem; & nobilior est semper habitus priuatione: ergo essentia Dei dici debet finita & non nfinita.

5. Sancti sunt beati in accipiendo per intellectum diuinam essentiam: sed si infinita est, nunquam accipiunt totam: ergo semper inhiant ad amplius accipiendum: ergo nunquam terminatur eorum desiderium: ergo nunquam sunt beati videndo diuinam essentiam.

6. Quicquid sibi Deus est, illud vere est: sed sibi ipsi secundum essentiam finitus est, quia totam suam essentiam comprehendit: ergo vere finitus est,

Respondeo. Circa hoc quidam dixerunt, quod essentia Dei, vt essentia, finita est; sed vt virtus infinita. Sed hoc non est verum, quia finitae essentiae non potest esse virtus infinita. Alij dixerunt, quod non est finita, nec infinita, quia finis est omnium. Sed sanctoru auctoritates dicunt vbique Deum infinitum, immensum. Ideo alij dixerunt quod finita est quoad se, infinita quoad nos. Sed contra hoc est, quia maius est quod est infinitum simpliciter in seipso, quam quod ad alters tantum: Deo vero nihil maius esse vel cogitar potest. Ideo tenendum est quod essentia Dei vno modo est infinita, id est negatiue: alio modo non id est priuatiue. Infinita quidem est essentia Dei, negatiue, quia nullo fine concluditur. Finis enim multipliciter dici potest: vel terminus essentiae, sic definitio terminus dicitur ab vltima differentia completiia, vel terminus quantitatis, siue dimentisae, siue virtualis: vel terminus ordinis siue ordinationis, inclinationis naturalis, sicut causa finalis dicitur fins: essentia vero Diuina nullum habat finein, nec esse: tialitatis, quia est esse purnm sine additione determin:nte: nec virtutis, quia habet esse vbique: nec ordinis, quia non ordinatur ad aliud. Est ergo essentia diuina infinita, non tantum eius potentia, vel duratio: quia essentia tam magna est quod nunquam est in tot locis, quin possit esse in pluribus; nec potentia potest in tot, quin possit in plura: nec duratio tantum durat, quin etiam plus, quia nec incipit nec finitur.

Ad 1. In contrarium. Finitum & infinitum funt passiones quantitatis. Resp. Duplex est quantitas: quantitas scilicet molis in rebus corporalibus & virtutis in spiritualibus: essentia diuina infinita est secundum quantitatem virtutis, non molis: nec quantitas virtutis est idem quod quatitas potentiae, sed vniuersalior; nam quantitas virtutis attenditur siue in essendo, siue in operando, siue in durando, quantitas vero potentiae in operando tantum.

Ad 2. Potentia quae potest hoc & non aliud. Resp. Non est simile, quia potentia dicit respectum ad possibile, vnde eius infinitas tota attenditur penes respectum ad possibilia: sed infinitas essentiae non attenditur solum penes esse hoc & illud, sed penes esse in hoc, & non in altero quolibet ente, etiam in infinitis si essent infinita,

Ad 3. Nullum infinitum &c. Resp. De hoc quod est infinitum priuatiue verum est, quia hoc est infinitum potentia: sed de hoc quod est infinitum negatiue solum, non: hoc enim cum sit infinitum actu, infinitae virtutis est, vnde omnia finit & termi nat effectiue, non formaliter, sic enim (id est formaliter) vnumquidque terminatur proprio termino.

Ad 4. Quod nobilius est &c. Resp. Infinitum priuatiue non attribuitur Deo; sed infinitu negatiue: hoc autem nobilius est quam esse finitum.

Ad 5. De beatitudine Sanctorum. Resp. Quauis in se sit Dei essentia infinita, tamen in sanctis est modo finito, & sic accipiunt eam: vnde sic terminatui desiderium eorum in ipsa.

Ad 6. Quicquid sibi Deus est vere est &c. Resp. Hoc intelligitur de ijs quae simpliciter est secundum rem, vt bonus, sapiens, & huialmodi; non de ijs quae sibi est secundum modum intelsigendi, vt finitus comprehensibilis: nam licet sibi sit comprehensibilis, non tamen vere comprehensibilis nisi a seipso¬

Articulus 2

An potentia Dei sit infinita

Articvlvs II. An potentia Dei sit infinita.

AD secundum articulum proceditur sic. 1. Infinitu est cuius partes accipienti semper est sumere aliquid extra, vt dicit Philosophus Ar 3. Physicorum: partes potentiae determinantur Phr non secundum se, sed secundum comparatio. tex nem ad objecta; sed quamcumque quantitatem obiectorum diuinae potentiae accipias, semper est aliquid assutere extra: ergo diuina spotentia. est infinita.

2. Omnis potentia quae potest in actum infinitum, est infinita, sed potentia Dei potest in actum infinitum, scilicet conseruandi se & creaturas aliquas in infinitum, ergo ipsa est infinita.

3. Omnis potentia quae potest supra extrema in infinitum distantia, est infinita: sed potentia Diuina, cum sit creatrix omnium de nihilo, potest super ens & non ens, quae sunt extrema in infini.um distantia: ergo est infinita. 4. Omnis potentia quae est idem cum essentia, sic essentia est infinita, & ipsa; quia vbicumque est essentia ibi est principium & quasi centrum diffusionis eius per affectus: sed talis est Diuina potentia: ergo est infinita.

5. Virtus quanto simplicior & magis vnita tanto magis infinita est, vt habetur lib. de causis: sed virtus Diuina est simplicissima: ergo maxime infinita.

Contra. 1. Omne illud in quo est inuenire statum ad aliquid, finitum est: sed in posse Diuino est statas ad anquos effectus, non enim potest ambulare, comedere, peccare, mori, & huiusmodi: ergo est finitum.

2. Omne illud quod ab aliquo exceditur finitum est: sed Diuinum posse exceditur ab eius scire, quia scit multa quae non potest, vt mala: ergo diuinum posse est finitum.

3. In rebus videmus quod infinitas est a materia, sed finitas ab actu & complemento: sed Diuinum posse est omnino completum: ergo finitum.

4. Inter opposita contradictorie, vt currere non currere est infinita distantia, nec tamen potentia creata quae super vtrumque potest dicitur infinita: ergo non ideo, quia potest super extrema in infinitum distantia, potest dici potentia diuina infinita.

5. Nec ideo potest dici infinita, quia facit actum durationis infinitum, cum similiter hoo faciat, potentia creaturae alicuius, sicut creaturarum pepetuarum: ergo nec quoad actum, nec quoad ob jectum infinita est: ergo nullo modo

6. Onine quod distinguitur ab alijs, habet speciem qua distinguitur; & omne quod habet speciem habet modum, & ordinem: ergo cum diuina potentia distinguatur ab alijs, ipsa habet hec tria: ergo habet modum: ergo mensuram

Respondeo. Sicut quantitas molis penes tria attenditur, scilicet longitudinem, latitudinem, & profundum: sic quantitas potentiae vel virtuti in longitudine durationis, in latitudine extensionis, & in altitudine seu profunditate vigoris. His tribus modis Diuina potentia infinita: est, quia caret terinino durationis, quia potest vsque in aeternum; & termino extensionis, quia potest infinita tam specie quam numero; & termino vigo ris, quia potest vigore infinito, cuius signum est quod non praesupponit imateriam. Item quod non requirit moraim. Item quod non requirit auxilium siue in efficiendo, siue in remouendo prohibens, haec ominia enim per se facit, quomodo vult. Per hoc ergo patet quod potentia Dei omnino infinita est:

Ad 1. In posse Diuino est status. Resp. Nor est status in genere possibilium, quae posse ad potentiam pertinet; nam posse peccare non est potentiae, sed impotentiae: in genere vero corporalium actuum non eit status, quia quamuis illa non potsit in se, potest tamen in altere

Ad 2. Omne quod exceditur &c. Resp. Hoc verum est si exceditur in aliquo quod sit ens simpliciter; sed excessus quo scientia excedit potentiam non est secundum id quod sunt, sed se cundum objecta, non tamen in obiecto quod sit ens, sed quod sit priuatio entis, id est in malo. S ergo excederetur in aliquo ente finita esset, sed excessus in priuatione non facit ad diminutione potentiae, quamuis faciat ad diminutionem scietiae: quia potentia non est nin de possibilibus scientia vero etiam de priuationibus

Ad 3. De infinitate. Resp. Infinitum priuatiue dictum a materia est, & finitu illi oppositum a forma

Ad 4. De infinita distantia &c. Resp. Ens & non ens dicuntur etiam in infinitum distare, non ideo quia sunt contradictorie opposita, sed qui in nullo conueniunt; quia nec in genere subje. cto, nec in genere praedicabili: sed currere & non currere conueniunt in genere subjecto, sicut quiescere & moueri

Ad 5. De potentia creaturae. Resp. Pontentia creaturae non inducit actum durationis per se. sediconferuante altera potentia, scilicet diuina

Ad 6. De specie. Resp. Habere speciem dicitur dupliciter, vel intransitiue ita quod ipsum sit species, vel transitiue ita quod ipsum sit speciosum: primo modo potentia Diuina habet speciem, & modum, & ordinem: secundo modo non. Ex hoc autem non sequitur quod ipsa sit mensurata, sed quod est omnium mensura.

Articulus 3

An infinitas potentiae Diuinae sit in actum reducibilis

Articvlvs III. An infinitas potentiae Diuinae sit in actum reducibilis.

AD tertium articulum sic proceditur Omnis potentia quae se tota operatur inducit effectum sibi proportionatum: cum ergo potentia Diuina, eo quod simplex est, se tota opere¬ tur producit effectum sio, proportionatum: ergo cum sitinfinita, producit infinitum, quin finitiad infinitum nulla est proportio.

2. Frustra est potentia quae non reducitur ad actum: sed potentia Dei infinita est: frustra ergo est, nisi sit reducibilis in actum infinitum.

3. Frustra est potentia passiua cui non respom. det potentia actiua producens eam in actum: sed in creatura est infinita potentia passiua, vt patet, in continuo & in numero: ergo oportet quod sit actiua potentia reducens cam in actum: non nisi Diuina: ergo Diuina potentia potest in actum infinitum

4. Quaecumque potest aliquis facere, possunt fieri; & quae possunt fieri possunt esse: ergo cum Deus possit facere infinita, infinita possunt esse.

5. Qui potest quod maius est, potest quod minus: sed magis infinitus actus est generatio Fili quam productio infinitarum creaturarum: ergo cum potentia Diuina produxerit actum illum infinitum, multo magis potest producere istum, 6. Potentia infinita non manifestatur sufficienter. nisi per effectum infinitum: sed potentia Dei potest se sufficienter manifestare: cum ergo sit infinita potest in effectum infinitum.

7. Omne quod Deus potest, possibile est: ergo eo posito nullum sequitur inconueniens: ergo cum possit infinita, nullum est inconueniens ponere actu infinita.

8. Totum quod Deus potest facere ponatur in actu: illud ergo aut est finitum, & ita cum Deus nihil amplius possit, habet posse finitum: aut infinitum, ergo Deus potest prouucere actu infinitum.

9. Aut Deus potest diuidere actu continuum, aut non: si non, ergo potentia continui excedit potentiam Dei: si sic, ergo possibile est actu esse infinitas diuisiones.

Contra. 1. Infinito nihil est maius: sed Deo nihil potest aequari: ergo effectus infinitus non potest a Deo produci¬

2. Si producit infinita, ergo non potest plura: ergo eius potentia est finita.

3. Nihil potest Deus facere confusum & inordinatum: sed infinitas effectuum priuat ordinem quia priuat primum, inedium, & vltimum: ergo Deus no potest producere actu infinitos effectus.

Respondeo. Triplex est infinitum: quoddam secundum quantitatem virtutis, vt Deus: quodda secundum quantitatem molis, vt si imaginemus corpus aliquod infinitum: quoddam secundum quantitatem numerositatis, vt infinitae numerorum species. Deus potest actu producere infinitum primo modo, quia Pater potest generare Filium, & vterque potest producere Spiritun, sanctum. Infinitum secundo modo non potest quia nihil potest facere immoderatum & inordinatum, & quia omne esse creaturae in aliquo res cipitur, vnde oportet quod sit terminatum. Infinitum tertio modo potest diuisim, id est quamlibetrem per se, sed non coniunctim quia si actu fierent infinita, iam nec potentia infinita esset nec effectus, haberent enim certum terminum.

Ad 1. De agente ex tota potentia. Resp. Hoc potest esse duobus modis aut per naturam, & ta le producit effectum sibi proportionatum: auper voluntatem, & tale producit effectum quans tum vult, magnum velparuum. Ad 2. Erustra est potentia &c. Resp. Hoc est verum de potentia quae non reducitur ad alique actum: sed non oportet quod in totum, & maxiine potentia infinita. Vel melius dicitur, quod hoc est verum de potentia quae habet perfici per actum suum, sed talis non est potentia Diuina respectu actuum exteriorum.

Ad 3. Prustra est potentia passiua. &c. Resp. noc intelligitur de redu: tione in actum aliquem non tamen oportet quod in totum

Ad 4. Quaecuque potest Deus facere &c. Resp. Commutatio est praedicati, quia commutatur quid in quantum.

Ad 5. Qui potest quod maius est &c. Resp. Quamuis illud sit maius, non tamen sequitur, siactus ille est infinitus quod iste possit esse: quia ille est de substantia sua, hic de nihilo; & ideo illi est essentiale esse infinitum.

Ad 6. de manifestatione. Resp. Non solum manifestatur potentia Dei per numerum creaturarum, sed per magnitudinem, & producendi modum, & im proportionalem excellentiam respectu aliorum agentium: nec tamen sufficienter & perfecte manifestari potest per aliquem effectum, quod non est ex imperfectione potentiae. sed ex immensitate.

Ad 7. Possibile est quod potest &c. Resp. Hoc intelligitur de possibili a potentia finita, non a potentia infinita quae non est ad actum totalem reducibilis,

Ad 8. Aut est finitum, aut infinitum. Resp. Est finitum actu, infinitum tamen in potentia, nec potest poni in esse, quia poneretur infinitum finibile, & ita contradictio sequeretur.

Ad 9. De continuo. Resp. Sicut continuum diuisibile est infinitum potentia passiua, non actu: sic Deus potest in infinitum diuidere potentia. actiua, non actu: vnde patet quod nihilominus potentia Dei excedit potentiam continui, sicut posse actiuum excedit posse passiuum.

Articulus 4

An Dei omnipotentia sit creaturae communicabilis

ARTICVLVS IV An Dei omnipotentia sit creaturae communicabilis.

AD quartum articulum sic proceditur. 1 Omnipotentia Dei non est dignior quam bonitas Dei: sed bonitas potest communicari. creaturae: ergo & omnipotentia.

2. Sicut omnipotentia est proprietas Diuina. ita omniscientia: sed omniscientia potuit Christo homini communicari: ergo & omnipotentia.

3. Matth. 27. Data est mihi omnis potestas: ergo omnipotentia data est Christo homini.

4. Coloss. 1. Exhibere vos sanctos &c. Glos. it mortalis & mortuus potest reconciliare, immortalis potest omnia facere: ergo Christus homo habet omnipotentiam

5. Ibidem super illud. In illo complacuit &c. (Glossa. Omnia potest vt nihil si exceptum quod per eum praestari non possit. Et soquitur de Christo homine: ergo Christus habet omnipotentia.

6. Matth. 11. Nihil impossibile erit vobis: ergo qui habet fidem habet omnipotentiam.

7. Matth. 11. Omnia possibilia credenti: ergo cred ens habet omnipotentiam.

Contra. 1. Nulla potentia finita est omnipotentia: omnis potentia creaturae finita est: ergo nulla pote ntia creaturae est omni potentia. 2. Richardus lib. de Trinit. Impossibile est: plures esse omnipotentes; qui enim omnipotens fuerit, facile efficere poterit vt quilibet nihil possit: ergo solus Deus est omnipotens

3. Impossibile est facturam aequari factori: sed aesset omnipotens aequaretur ei: ergo hoc est impossibile.

Respondeo. Sicut nulli creaturae potest communicari diuina essentia, ita nec Diuina omnipotentia, triplici ratione: scilicet quia omnipotentia habet causalitatis vniuersalitatem, & infinitatem, & sufficientiam: creatura vero non potest esse causa sui ipsius, nec potest infinita cum habeat essentiam finitam, nec potest per se seperalterum.

Ad 1. De omnipotentia. Resp. Non est simile quia bonitas dicit Diuinam perfectionem, sed non modum quo est in Deo: sed omnipotentia. nominat vtrumque: quamuis autem Diuina perfectio sit communicabilis creaturae participatiue, non tamen comodo quo est in Deo.

Ad. 2. De omniscientia. Resp. Non est simile, quia posse pertinet ad actionem, sed scire ad receptionem: in creatura vero non potest esse potentia actiua infinita, sed passiua potest, quae potentia potest reduci in actum secundum quod vnitur agenti infinito. Sed tamen opinio communior dicit, quod anima Christi non habet omnem scientiam simplicis intelligentiae, quae sola est infinitorum; sed visionis & approbationis tantum.

Ad 3. 4. & 5. De auctoritatibus quae probant quod Christus omnia possit. Resp. Hoc dicitur de persona Cniisti hominis, non de natura: & licet habeat operationem a natura, tamen vt est hominis habet a gratia.

Ad 6. & 7. De fide. Resp. Loquitur ibi non de potentia efficiendi, sed impetrandi: nec sit distributio generalis, sed accommoda pro effectibus miraculosis pertinentibus ad confirmationem fidei.

PrevBack to TopNext