Praeambulum
Praeambulum
DIVISIO TEXTVS. TAm de voluntate.] Postquam egit de Dei Iscientia & potentia, hic agit de eius voluntate. Et primo agit de voluntate Dei secundum se dist. hac. Secundo de voluntate Dei per comparationem ad effectum dist. quadrag. sexta, & quadrag. septima. Tertio per comparationem ad voluntatem humanam dist. quadrag. octaua. In prima parte primo ostendit de voluntate Dei, quid sit. Secundo quid possit [Haec itaque] Tertio quam multipliciter accipiatur [Hic non est praetereundum.]
In secunda parte primo ostendit quod voluntas Dei nullam habet causam [Haec itaque) Secundo quod ipsa est causa omniu[Voluntas ergo.
In tertia parte primo assignat propriam & principalem acceptionem voluntatis Dei [Hic non est] Secundo assignat acceptionem voluntatis impropriam & figuratiuam [Aliquando,
Tertio prosequitur modos figuratiuae acceptionis [Ideo autem) Quarto ostendit differentiam acceptionis siguratiuae & propriae [Quinque ergo.] In tertia parte primo prosequitur tres modos qui sunt respectu rei fiendae [Ideo ] Secundo alios duos qui sunt respectu rei factae [ Promissio.] In prima parte primo ostendit quare illi dicuntur Dei voluntas, scilicet quia sunt, signa voluntatis [Ideo] Secundo ostendit ubi voluntas Dei dicantur [Pro praecepto ] Tertio cuius sint signa [Et si illa.]
On this page