Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Apologia

Prologus

Disputatio 1 : De descensu Christi ad inferos

Disputatio 2 : De poena peccati mortalis

Disputatio 3 : De adoratione Crucis disputatio

Disputatio 4 : A Deo an suppositari natura irrationalis possit disputatio

Disputatio 5 : De magia naturali et cabala

Disputatio 6 : De eucharistiae sacramento

Disputatio 7 : De salute Origenis

Disputatio 8 : De libertate credendi disputatio

Disputatio 9 : De accidentibus in sacramento

Disputatio 10 : De verbis consecrationis

Disputatio 11 : De miraculis Christi disputatio

Disputatio 12 : An Deus intelligat

Disputatio 13 : De addita intelligentia animae

Conclusiones

How to Cite

Next

Apologia, Disputatio 7 [Basel 1557 Transcription]

1

Rationabilius est credere Origenem esse saluum, quam credere ipsum esse damnatum. Dixerunt isti Magistri, quod haec conclusio est temeraria et reprehendenda, et haeresim sapiens, et contra determinationem universalis Ecclesiae. ergo autem ut de eis modestius loquar, volo ostendere suum iudicium non esse rectum: et quod haec conclusio non est contra determinationem Ecclesiae et quod plus est, quod quando etiam quaecunque ipsi contra me afferunt essent vera, adhuc non potest dici, quod haec conclusio sit haeretica vel haeresim sapiat. erunt autem pro pleniori huius materiae declaratione, septem articuli.

2

In primo videbitur, an Origenes unquam haereticam aliquam de rebus fidei opinionem, scripserit et crediderit? in secundo, dato quod scripserit, an dogmatice, vel adhaesive, vel inquisitive tantum scripserit? in tertio, dato quod adhaesive, an taliter adhaesive, quod illa scribendo mortaliter peccaverit, et haereticus dici possit? in quarto, dato quod scripserit, et taliter scripserit, quod scribendo erraverit, an pro talibus unquam poenituerit? in quinto, dato quod de eius nec poenitentia, nec impoenitentia constet, an sit rationabilius ipsum credere esse damnatum an saluum? in sexto, quid ex dictis decretorum, iudicandum sit, Ecclesiam determinasse de Origine? in septimo, quantum obliget in ista materia, crudelitatem nostram determinatio Ecclesiae?

3

In materia primi articuli, amara fuit inter Ruffinum et Hieronymum contenti, quibus (ut dicit Augustinus, qui ortam inter eos dissensionem deplorat) dederat Deus, ut coniunctissimi et familiarissimi, mella scripturarum sanctarum pariter lamberent. Opinatur Ruffinus haeretica dogmata, quae in libris Origenis inveniuntur, ab haereticis falsa fuisse inserta, qui illius depraverunt libros, et ex Origenis mente non esse. Hieronymus contra sentit. Sed videamus, quid utraque opinio habet probabilitatis, et apparebit forte, quod salva fide et plenaria satisfactione eorum omnium, quae de necessitate salutis tenemur credere, adhuc libere et probabiliter potest credi, quod principales illae haereses, ex quibus peccatum convincitur Origenis, et consequenter damnatio, non fuerint ex Origenis mente, sed ei falso a perfidis haereticis illius libros depravantibus impositae. Est autem pro hac parte, primo authoritas Pamphili martyris, cuius liber fertur in defensionem Origenis, in quo gloriosissimus Martyr, ex verbis ipsius Origenis, ex eius libris ibi recitatis, ostendit ipsum Catholice sensisse, in his in quibus haereticus accusatur. Hieronymus autem hunc librum negans esse Pamphili, in apologia sua ad Occeanum et Pammachium responsiva, sic inquit. Si ab inimicis Origenis libros eius dicitis esse violatos, ut infamaretur, quare mihi non liceat dicere, de amicis eius et sectatoribus compositum esse, sub nomine Pamphili volumne, quod illum testimonio Martyris, ab infamia vendicaret. Ex quibus verbis videtur, quasi satis notari posse, quod Hieronymus utrumque ponat probabile, innuens sicut convinci, quod ille liber si Pamphili: et infra subdit Hieronymus. Et ipsum nomen Apologetici ostendit excusationem, non enim defenditur, nisi quod in crimine est. Sed diceret forte quis. ergo et cum hunc ipsum tractatum, in quo haec scribit Hieronymus Apologiae titulo notet, in quo defindit se, quod Origenis doctrinam, non dogma sit sequutus, pariter se ostendit reum esse criminis postquam non defenditur, nisi quod est in crimine: et sic nemo iuste poterit excusari, si excusatio semper iustam praesupponit accusationem. Sed videamus, tunc quibus coniecturis moveatur Hieronymus, ad credendum librum non esse Pamphili. primum quod movet Hieronymum est, quod eadem leguntur in primo libro Eusebii illorum sex, quae scripsit pro Origene: secundum est, quod ipse Eusebius scribens vitam Pamphili, dixit ipsum nihil proprii operis scripsisse. sic enim dicit Hironymus in primo libro contra Ruffinum ad Panmachium et Marcellum: Sex libros Eusebius Cesariensis Episcopus. Arrianae quondam signifer factionis, pro Origene scripsit, latissimum et elaboratum opus. et multis testimoniis approbavit Origenem iuxta se catholicum, id est iuxta nos Arrianum esse. horum tu primum librum vertis sub nomine martyris et infra. Si iste Pamphili liber est, de sex libris, quis erit primus Eusebii? et infra.

4

Item Eusebius amator, et praeco, et contubernalis Pamphili, tres libros scripsit elegantissimos, vitam Pamphili continentes, in quorum tertio sic dicit de Pamphilo: Et ipse quidem proprii operis nihil omnino scripsit, exceptis epistolis, quas ad amicos forte mittebat. In tantum se humanitate deiecerat defensor Origensi. et laudator Pamphili dicit, Pamphilum nihil omnino, nec proprii quicquam condidisse sermonis, et hoc dixit iam Pamphilo martyrio coronato, ne habeas suffugium, post editos ab Eusebio libros, hoc Pamphilum scripsisse. et infra. Quid facient epistolae Theophili episcopi? quid papae Anastasii in toto orbe haereticum prosequentes? cum liber tuus, sub nomine Pamphili editus, pugnet contra epistolas eorum: Et in secundo libro sic scribit Hieronymus. Cum ante annos ferme decem, Dexter amicus meus, qui praefecturam administravit praetorii, me rogasset ut authorum nostrae religionis ei indicem texereum, inter caeteros tractatores posui, et hunc librum a Pamphilo editum, ita putans esse, ut a te et tuis discipulis fuerat divulgatum: sed cum ipse dicat Eusebius, Pamphilum nihil scripsisse, exceptis epistolis etc. Et primus liber, sex voluminum Eusebii, eadem et iisdem verbis contineat, quae sub nomine Pamphili a te ficta sunt, perspicuum est te, idcirco librum hunc disseminare voluisse, ut sub persona martyris, haeresim produceres, cum et de ipso, quem Pamphili simulas, multa perverteris, et aliter in Graeco, et aliter in Latino sit. In Apologia autem ad Occeanum et Pammachium responsiva, in qua ostendit se doctrinam Origenis, et non dogma sectatum, sic inquit, de eodem libro Pamphili loquens. Videtur vel Didymi, vel cuiuslibet alterius fuisse opusculum, si concedamus ex superfluo, ut Pamphili sit, sed necdum martyris, ante enim scripsit, quam martyrium perpetravit. Et quomodo, inquies, Martytrio dignus fuit, scilicet ut martyrio deleret errorem. haec Hieronymus ad verbum diversis in locis, prout allegatum est, de isto libro Pamphili.

5

Ruffinus autem comprobans librum Pamphili martyris esse, et ad Origenis facere defensionem, in secundo libro invectivo contra Hieronymum, postquam dixit, sic de quolibet opere faciliter dici posse, quod eius non sit authoris, cui ascribitur, sic deinde inquit. Sed ponamus, quod non sit martyris libellus iste, sed cuiuscumque unius de Ecclesia, nunquid suis verbis usus est, quisquis ille est scriptor, ut meritis cedendum videatur authrois. De ipsis Origenis voluminibus ponit exempla. et quid de singulis sentiat, non suis defensoriis verbis, sed eius ipsius, qui accusatur, ostendit et ideo superflua est de authore quaestio, ubi defensio talis est, quae assertore non egeat, haec Ruffinus

6

Ad ea autem quae dicit Hieronymus responderet forte aliquis sic pro Ruffino, primo cum dicit Eusebium sex libros scripsisse, in quibus Origenem probat Arrianum, et horum primum conversum a Ruffino sub nomine Pamphili. Quomodo hoc potest stare, quod liber Pamphili sit primus Eusebii, cum diversa omnino et pugnantia intendantur in illis libris? nam Eusebius per te o Hieronyme, suis libris conatur probare, Origenem esse Arrianum. in libro autem Pamphili, nihil aliud agitur, quam ut probetur, Origenem Arrianum non fuisse, sed quaecunque haeresim Arrii confirmantia in eius libris, inveniuntur ab ipsis Arrianis qualis et Eusebius fuit, et multi alii, fuisse inserta.

7

Diversus ergo omnino sit liber iste ab illo necesse est, quid diversam penitus, immo contrariam agit causam: nec sufficit, si quis dicat illa, quae ad Arrianam spectabant haeresim, de libro Eusebii fuisse commutata. Nam et quod pertinet ad alias haereses, non potest dicere Hieronymus, Eusebium ostendisse, in illis corruptos esse libros Origenis, quia ipsemet in secundo libro contra Ruffinum, dicit, quod praeter id, quod attinet ad filium et spiritum sanctum, in aliis dogmatibus Eusebius et Didymus apertissime in Origenis sectam concedunt. Quare non bene potest intelligi, quomodo eadem quae in libro Pamphili leguntur, legi poterant in primo Eusebii, nisi forte aliqua communia de Origene, et ad articulum huius conclusionis, de quo agitur non pertinentia, nec videtur adeo mirandum, ut miratur Hieronymus similia aliqua scripsisse Pamphilum et Eusebium, qui ut ipse dicit Hieronymus, fuerant contubernales, quae potuit Eusebius, vel apud Pamphilum lecta, in suis etiam libris retulisse, vel ut fit quotidie, similis mentis motu, per se invenisse et excogitasse. Et haec de primo Eusebii.

8

Quod autem dicit Hieronymus scribere Eusebium in vita Pamphili, quod propter humilitatem ipse proprii operis, nihil scripsit, exceptis epistolis: et subdit quod Eusebius defensor Origenis et laudator Pamphili hoc dicit. forte responderet Ruffinus, hoc non multum contra se facere, primo, quia et ille tractatulus Pamphili, ad epistolae potius brevitatem, quam ad iusti libri magnitudinem declinat. secundo, quia illa brevis pro Origine Apologia, non recte fortasse dici potest opus proprium, cum ibi nihil dogmatizet Pamphilus, imo nec quaestio ibi de re, in universum tractet aliqua, sed de particulari tantum homine, id est de Origine breviter agatur, fuerint libri eius corrupti necne, quod scribere non est proprii operis aliqua, sed de particulari tantum homine, id est de Origine breviter agatur, fuerint libri eius corrupti necne, quod scribere non est proprii operis aliquid condere, nec est ex sua humilitate dogmatistae, vel authoris nomen devitante, se sublevare. Tertio possibile est, quod et ad notitiam Eusebii iste liber non pervenerit, tum ob libri exiguitatem, tum ob authoris quam ipse affert humilitatem, et nihil magnum scribentis, et tenuia etiam illa et minutula quae scripsit occultantis, potius quam ostentantis. Quarto dicit Ruffinus, possibile est etiam, quod Eusebius ut Arrianae perfidiae defensor, librum martyris, ui suam sectam Origensi testimonio privabat, non occultare modo voluerit, sed hac etiam obliqua sua testatione agere, ut non esse Pamphilia posteris crederetur quare quod Hieronymus, quasi ad corroborandum rationem suam dicit, Defensor Origines, dicit Pamphilum nihil scripsisse etc potius contra ipsum est quam pro ipso, quia ex quo Eusebius Origenem ut Catholicum, sed ut Arrianum defendebat, merito in hoc sicut dixi, potuit esse suspectus. Sed quid oportet in his laborare, aut quomodo omnino potest Hieronymus ex Eusebii testimonio probare, illam pro Origene Apologiam non esse Pamphili, cum ipse Eusebius in libro sexto historiae ecclesiasticae dicat, a sancto Pamphilo martyre scriptam esse Apologiam pro Origine. Cum autem subdit Hieronymus. Quid facient epistolae Theophili episcopi? quid papae Anastasii etc? diceret forte Ruffinus, non pugnare librum Pamphili contra primariam illorum intentionem, fuisse enim illorum propositum, haereses illas pessimas, et venenata dogmata cuiuscunque essent, extirpare de mundo, quia hoc ad fidem spectbaat, ad religionis confirmationem et stabilimentum Ecclesiae. Origines autem illa esse, ut credebatur a multis, aut non esse, parum curaturos fuisse religiosissmos pontifices. Quinimo optabile forte illis et acceptissimum fuisse futurum, si certis et validis probari potuisset argumentis, haereticas illas opiniones non fuisse ab Origine creditas, quia pro fide hoc faceret, non contra fidem, contra haereticos, et non pro haereticis, qui non parum tanti viri, et a Catholicis tantum laudati testimonio innitebantur, et errorem suum illius authoritate defendebant. Quapropter pugnaturum Pamphili librum contra illas epistolas, si in illo haereses, quas illi accusabant excusarentur. non autem, si id totis in eo agitur viribus, ut illarum assertores tam bono patrono priventur, quem si illae prosequuntur epistolae, certum est, quod non nisi, ut illarum creditum opinionum haeresiarcham prosequuntur.

9

Ad eam autem quae in secundo libro affert Hieronymus sic fortasse responderetur. Primo, cum dicit, se etiam aliquando credidisse, et ita scripsisse illum esse Pamphili librum, priusquam apud Eusebium legisset, Pamphilium nihil scripsisse et caetera. Ex hoc suo dicot, forte sic contra eum argumentaretur Ruffinus. Si lectum o Hieronyme Pamphili librum, Pamphili esse aliquando et credidisti et scripsisti, dic quaeso, quae in eo legebas mendacianae, et haereses, aut haeresum sauores esse cognoscebas? an potius vera vel verisimilia, et catholicam fidem nihil laedentia? si falsa et haeretica, quo pacto adduci poteras, ut crederes authorem libri esse catholicum Matyrem, de cuius testimonio et dictis, nihil sinistre sine flagitio suspicari quis posset? Si vero et catholica, et denique Christiano martyre digna, cur nunc ipsa damnas et commentitia dicis? et ad introducendas haereses disseminata? et breviter, cur indigna martyre nunc iudicas? quae tunc martyre digna iudicasti: cum eadem sint, quae nunc legis, et quae tunc legabas, quasi dicamus, ipsum authoris titulum secludentes, ipsa, quae ibi in defensionem Origenis dicuntur, secundum se consideremus. si mala sunt, cur tunc sancti martyris esse iudicasti? si bona, cur etiam nunc cuiuscunque sint, pro bonis non acceptantur?

10

Praeterea quomodo potes o Hieronyme dicere, ad introducendas haereses, me librum disseminasse? cum in eo libro, nihil aliud agatur (ut supra etiam dictum est) nisi ut haeretici, Origenis testimonio, se corroborare non possint, quod ad evellendam facit, non ad disseminandam haeresim. Praeterea non solum Latinus invenitur iste liber, sed Graecus. ego Ruffinus Latinum feci ex Graeco transferendo, Graecum quis edidit si non Pamphilus? non ego utique Ruffinus secundum te, qui me de inscitia arguis Graecarum literarum, librum tam Graece et tam facundae scribere potui, ut Eusebii stylum aequaret. si alius proferatur ille respondet Hieronymus quod Dydimi est, vel alicuius alterius: instabat Ruffinus. Quisquis sit, ille alius iam, non ego Ruffinus, sed alter huius criminis reus tenebitur, et si Didymus est mendax secundum te, et deceptor est Didymus praeceptor tuus o Hieronyme, quem tu et prophetam videntem, et oculum habentem sponsae, de cantico canticorum, et apostolicum virum in tuis libris nominasti, mendax, inquam, ipse, qui ipsum Graecum edendo falso Pamphilo adscripsit, non ego, qui inventum Graecum titulo Pamphili, sub eiusdem authoris titulo, transferend communicavi Latinis. nec mirum tibi esse debet, quod ego Didymo in hac re crediderim, cui tu in scripturarum explanatione credidisti. Quod autem dicit, quod aliter in Latino sit, aliter sit in Graeco. Diceret Ruffinus, Cur locos non profers o Hieronyme male interpretatos, an ideo ne me a culpa asserere possim, sicut et tun, cum Augustinus ad te scribat quaedam, de tua ex Haebraeo interpretatione damnari, et locos non ponit, dicis ideo factum, ne te posis defendere, et veritatem tuae interpretationis comprobare. Quare quod tibi, diceret Ruffinus, licuit de Augustino, liceat et mihi quoque de te o Hieronyme suspicari. Haec sunt dicta de dissentione Hieronymi et Ruffini, de libro Pamphili, in qua ego sicut et in aliis omnibus, Hieronymi iudicium, iudicio Ruffini semper antepono. Secundum quod ad possibilitatem huius affertur, quod Origines libri sint corrupti, hoc est, quod hoc similiter videmus accidisse multis aliis libris Catholicorum doctorum. nam Clemens apostolorum discipulus, qui Romanae ecclesiae post Apostolos episcopus et martyr fuit, libros edidit, qui appellantur Recognitio, in quibus cum ex persona Petri, doctrina quasi vere Apostolica exponatur, in aliquibus ita Eunomii dogma inseritur, ut nullus alius quam ipse Eunomius disputare credatur, filium Dei creatum de nihilo dicens. Item in Clementis Alexandrinae ecclesiae presbyteri, viri catholici, invenitur scriptum Dei filium esse creatum. et in Dionysii Alexandrinae urbis episcopi quatuor libris, ubi contra Sabellum disputat, est Arriani dogmatis comprobatio. Et quid oportet apostolicos proferre viros? cum sciamus ipsa Evangelia, et ipsorum apostolorum dicta, ab haereticis saepe fuisse depravata, ut maxime ex libro Tertulliani contra Marcionem cuilibet constare potest. quod ergo illorum contigit libris, cur non et Origenis libris potuit contigisse? et omnino in simili causa, cur per omnia similis non acceptatur excusatio? quae ideo etiam de Origensi libris videtur magis acceptanda, quod ipsemet vivens adhuc, de hoc in suis epistolis, ut infra patebit conquaeritur, corrumpi, scilicet et depravari ab haereticis libros suos. Quod si hoc pro impossibili habet Hieronymus, illud afferens, quod sic quicquid in libris omnium reperitur, ab aliis dici possit esse corruptum, et quod difficile est omnia exemplaria posse vitiari: nescio quo pacto ipse respondere poterit, Eunomianis comprobantibus, dogma suum testimonio Clementis apostolorum discipuli, in quibus invenitur expresse scriptum, filium Dei esse creatum. Nam si ipse ad haec recurrerit, corruptos libros Clementis, ab ipsis haereticis, ipsius Hieronymi verbis hoc arguent esse impossibile, illa et ipsi dicentes sic, scilicet quicqui reperitur in lbiros omnium, ab aliis corruptum dici posse: et impossibile esse omnia exemplaria esse corrupta. quare forte cavendum est, ne dum haereticum omnino facere volumus Origenem, haereticos Apostolos, haereticosque spostolorum discipulos esse faciamus. nam cum nihil minus detestandae et execrandae haereses, non minus impia dogmata, in illorum inveniantur libris, quam in libris Origenis, non video, cur non vel similiter accusentur, vel excusentur similiter. Hieronymus autem de libris Clementis et aliorum corruptione, his verbis respondet. Et quomodo, inquies, in libris eorum vitiosa non nulla sunt, si me causas vitiorum nescire respondero, non statim illos haereticos iudicabo, fieri enim potest, ut vel simpliciter erraverint, vel alio sensu scripserint, vel a librariis imperitis, eorum paulatim scripta corrupta sint, vel innocenter quaedam, et minus caute loquuti sint, et quae non possit perversorum hominum calumniam declinare. Huic autem Hieronymi responsioni, sic forte responderet Ruffinus: sic, ut non propterea, quod in eorum libris vitiosa nonnulla sunt, etiam si causas vitiorum nescias, non statim vis illos haereticos iudicare, cur visis aliquibus in Origenis libro vitiosis, quibus etiam alibi ipsum legis contradicentem Origenm, statim haereticum iudicas? quae est causa dissimilitudinis maxime cum et in Origene eam ingenii sublimitatem, eum fidei zelum, tale ac tantum scripturarum studium, et tu noveris fuisse, et scripseris et praedicaveris, ut non immerito in codicibus undecumque potius, quam in mente eius vitium fuisse suspicari possis? Praetera sicut fieri potuit, secundum te, ut illi vel simpliciter erraverint, vel alio sensu scripserint, vel innocenter et minus caute loquuti sint: cur non fieri potuit similiter ut Origenes vel simpliciter erraverit, vel alio sensu scripserit (ut contendit Didymus vel innocenter et minus caute loquutus sit quaedam, quae non possunt perversorum hominum calumniam declinare? Et sicut a librariis imperitis dicis, potuisse illorum scripta corrumpi, cur non similiter vel ab imperitis librariis, vel a perfidis haereticis scripta Origensi potuerunt corrumpi? omnino dissimilitudinis causa non apparet. Refert etiam Ruffinus, quod liber Hilarii confessoris, post Ariminensem synodum, fuit falsatus ab haereticis, et quod ob hanc causam, cum in concilio episcoporum ei quaestio moveretur, proferri librum de domo sua iussit, qui nesciente se, in scriniis suis haereticus tenebatur. et dicit, quod cum prolatus fuisset, et ab omnibus haereticus iudicatus author libri, Hilarius excommunicatus discesserit de concilio. hoc esse falsum et finctum in calumniam Hilarii dicit Hieronymus, nihil aliud afferens. sed verum fuerit nec ne, non bene scire potest, nec multum ad Origenis attinet defensionem, hoc est verum, quod Ruffinus hoc de Hilario recitaturus, haec verba praefatur: Et ne quid aperte credulitati desit, res adhuc quae quae sunt memoriae nostrae retexam, quo testimonii veritas neminem lateat. quare vel verum fuit, vel magna fuit Ruffini impudentia, in re tam recentis memoriae, apertum mendacium et novam texere fabellam. sed sive verum sit sive falsum, non videtur in Hilarii calumniam vel fictum vel recitatum, quia potius illos, qui Hilarii librum depravaverant, quam ipsum Hilarium calumniatur, quem innocentem haeresis fuisse, et iniuste excommunicatum, et subdole deceptum attestatur. Post haec rectitat Ruffinus, quod Tertulliania liber, cuius est titulus de Trinitate, subm nomine Cypriani martyris, Constantinopoli a Macedonianae partis haereticis legebatur. Hieronymus dicit quod nec liber est Tertulliani, nec dicitur Cypriani, sed Novatiani. neuter eorum aliud pro se affert. nisi quod Hieronymus dicit, quod authoris eloquium, styli proprietatem demonstrat, Quanquam et in multis saepe est deprehendere, similem styli faciem et tenorem: sed haec nihil ad Origenem. Ipse

11

sit macula, sed firmum propositum, de illis credere semper consonae scripturae et ecclesiae, ille nec peccat mortaliter, nec haereticus proprie est dicendus. Ex qua propositione, sequitur correlarie, possibile esse, quod opinari aliquam opinionem, aliquo tempore sit peccatum mortale, quod non erit alio tempore: et hoc st, quia potest quis sine pertinacia credere aliquid uno tempore, quod alio tempore non crederet sine pertinacia, ut puta, post determinationem Ecclesiae, aut sacrae scripturae dilucidationem. de opposito crediti, attestatur sententia omnium doctorum, dicentium: Quod non praecise error intellectus, facit hominem haereticum, sed oportet quod sit malicia et perversitas in voluntate. Ideo dicebat Augustinus: Errare possum haereticus esse non possum.

12

Confirmatur hoc ex determinatione universalis Ecclesiae, quae multos canonizavit, qui tamen usque ad mortem perseveraverunt in erroneis opinionibus de fide, et deinde per ecclesiam pro haereticis reprobatis, quas opiniones nusquam legitur ab illis fuisse retractatas. Tales fuerunt Papias Episcopus Hieropolitanus, Victorinus Pictavensis, Hireneus Lugdunensis, beatus Cyprianus, et multi alii, quos scimus errasse in fide, et eorum opiniones pro haereticis condemnatas, et tamen ipsi habentur in canone sanctorum, ex quo sequitur, ut necessario dicendum sit, quod vel illi etiam, quod decesserint in illis opinionibus erroneis in fide, non tamen decesserint in peccato mortali. vel quod ecclesia erraverit in eorum canonizatione, quod si dixerint (ut etiam dixit quidam ex his qui me impugnabant) respondens, Quod illi forte non erant bene canonizati: iam non ego, sed ipsi sentiunt contra determinationem universalis Ecclesiae. Ex hac autem propositione infero, ad propositum Origenis sic: Quod dato etiam, quod Origenes multas et plurimas habuerit opiniones erroneas in fide, hoc praecise, si in voluntate eius nulla fuit macula, aliquo modo non potest esse argumentum, quod anima eius sit damnata. Ut sic arguatur, Aut quantumcunque magnus error, de quibuscunque rebus fidei, sit in intellectu alicuius, modo in voluntate nulla sit macula, non impedit salutem eius, aut quantumcunque parvus, et de quacunque re sit impedit, aut aliquis impedit, et aliquis non impedit. Si quantumcunque magnus sit non impedit, ergo etiam, quod Origenes et in multis erraverit, et in principalioribus illa tamen, si fuit voluntas eius bene disposita, et nullo modo maculata, nihil impedivit eius salutem. et ita qui volunt convincere damnationem eius, non sufficit quod ostendant errores eius, et perseverantiam in eis: sed oportet, quod ostendant perseverantiam, cum pertinacia, aut negligentia, vel alia malitia voluntatis. Si quantumcunque parvus sufficit, ergo error de rebaptizandis haereticis, debuit impedire salutem Cypriani, et haeresis illorum, qui dicuntur Chiliastae, debuit impedire salutem Papiae, qui fuit author illius haeresis, et cum illa decessit: et si sic ergo male ab ecclesia fuerunt canonizati. Si aliquis impedit, et aliquis non, dicant oportet, qui sunt illi errores qui impediunt, et qui non. et ubi unquam invenitur facta ista distinctio ab Ecclesia

Back to TopNext

On this page

Disputatio 7