Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Apologia

Prologus

Disputatio 1 : De descensu Christi ad inferos

Disputatio 2 : De poena peccati mortalis

Disputatio 3 : De adoratione Crucis disputatio

Disputatio 4 : A Deo an suppositari natura irrationalis possit disputatio

Disputatio 5 : De magia naturali et cabala

Disputatio 6 : De eucharistiae sacramento

Disputatio 7 : De salute Origenis

Disputatio 8 : De libertate credendi disputatio

Disputatio 9 : De accidentibus in sacramento

Disputatio 10 : De verbis consecrationis

Disputatio 11 : De miraculis Christi disputatio

Disputatio 12 : An Deus intelligat

Disputatio 13 : De addita intelligentia animae

Conclusiones

Prev

How to Cite

Apologia, Disputatio 8 [Basel 1557 Transcription]

1

Sicut nullus praecise, sic opinatur, quia vult sic opinari: ita nullus credit, sic esse verum praecise, quia vult sic credere. Ex hac conclusione correlarie infero istam. Non est in libera potestate hominis credere articulum fidei esse verum, quando sibi placet, et credere eum non esse verum, quando sibi placet.

2

Iudicaverunt isti Magistri, quod propositio cum suo correlario esset erronea et haeresim sapiens. ergo autem reputo, conclusionem principalem esse, non solum catholicam, sed verissimam, et longe veriorem sua opposita: et idem dico de correlario sane intellecto, cuius sensus, si secundum mentem meam accipitur, non est aliter accipiendus, quam ut sequitur ex principali conclusione, cuius ponitur esse correlarium. Quod autem conclusio non solum sit catholica, sed etiam sit verissima, patet, nam pro prima eius parte, quae est, quod nullus opinatur aliquid sic esse praecise, quia vult sic opinari, est Aristoteles, secundo de Anima textu Commenti 253. ubi Aristoteles ponit differentiam, inter imaginationem et opinionem. et haec Aristoteles non solum non est reprobata, sed imo ab omnibus nostris Theologis unanimiter approbata. Secunda autem pars conclusionis, quae est, Quod nullus credit aliquid esse praecise verum, quia vult credere id everum, est Augustini in pluribus locis, qui hoc saepius dicit, Quod non potest aliquis credere ex libero arbitrio, id est ex mero imperio voluntatis, sine rationis persuasione aut motivo, et totam conclusionem meam, in qua summarie tenetur ista opinio, quod proposita aliqua propositione dubia, ad hoc, quod aliquis eam credat vel discredat, non sufficit mera apprehensio terminorum, et merum imperium voluntatis. tenent Petrus de Alliaco, Henricus Haeta, et Henricus de Assia, et quando ego fui Parisius, tenebat fere tota universitatis Parisiensis, cum pluresque etiam catholici doctores, ita habent pro vera, ut suam oppositam habeant pro impossibili, imo ergo, adhuc non legi doctorem contradicentem, huic opinioni. Correlaria atuem propositio, non aliter est intelligenda et accipienda, quam cum restrictione vel determinatione posita. in antecedente, sic videlicet, quod non est in libera potestate voluntatis, credere articulum fidei esse verum, quandocunque placet, et credere eum esse falsum, quando placet, ita quod non praecise ex eo, quod voluntati placet, ut intellectus credat, ipse credit, nec talis intellectus unius propositionis, per aliam ei concatenatam est inusitatus; imo in scriptura sacra, saepe sumitur intellectus literae, per praecedentia vel sequentia: quod maxime in casu nostro debet fieri, quia ergo hoc dictum, non est in potestate nostra etc. Non pono, tanquam dictum per se, et conclusionem separatam, sed pono tanquam correlariam ex praecedenti: quod si non placet eis accipere intellectum praesentis correlarie, ex sua principali, cui ipsa annectitur, et concatenatur, attendant, quod dupliciter dicitur, aliquid esse in libertate, vel in libera potestate voluntatis. uno modo: Quia posita apprehensione in intellectu, nullo alio actu intellectus requisito, in potestate imperativa voluntatis sit, ponere actum illum, et sic negatur in hac conclusione, quod actus credendi, in libera est potestate hominis, nec oportet omnem actum praecepti, aut meritorium, vel demeritorium taliter esse in potestate hominis, ad credendum enim non sufficit, apprehensio terminorum articuli, sed ultra requiritur persuasio, aut aliqua ratio probabilis, ut allegatum est ex Augustino. Alio modo aliquid dicitur esse in libera potestate voluntatis quia omnibus aliis positis, quae requiruntur ad hoc, quod ille actus sit, potest voluntas illum ponere in esse, et non ponere: nec ad istum actum necessitatur voluntas, etiam quibuscunque aliis positis. et hoc modo actus credendi articulum, est in libera potestate voluntatis: iste est intellectus correlariae propositionis, et ex dictis potest quilibet, qui habet intellectum, cognoscere, quod non bene isti Magistri absolute dixerunt, illam esse erroneam et haeresim sapere. Quod autem probabilis rationabilisque sit opinio illorum doctorum, quos ego sequor, qui scilicet dicunt, ad causandum assensum fidei, non sufficit sola apprehensio terminorum, cum imperio voluntatis, potest evidenter patere, non solum authoritate Augustini, multis ut dixi hoc in locis affirmantis, sed etiam efficacissimis rationibus. et primo arguitur sic. Non est in libera potestate hominis, opinari sic vel sic esse cum vult. ergo non est in libera potestate hominis, credere sic vel sic esse cum vult patet consequentia. Quia, si de quo magis videtur inesse, et non inest, ergo etc. sed minus est adhaerere alicui, cum formidine ad oppositum, quam sine formidine. ergo antecedens est expressum ab Aristotele, in 2 de Anima textu commenti 153 et patet per experientiam. quia quilibet in se experitur, quod oblata ei propositione dubia, si et ei mere dubia ad neutram partem opinandam per assensum inclinatur, donec ei nova supervenerit apparentia, vel per sylogisticam rationem, vel per intuitivam notitiam, per testimonium multorum, vel per authoritatem dicentis, vel aliud simile. Secundo, sic arguitur, Non est in potestate hominis libera, facere apparere aliquid suo intellectui esse verum, et facere apparere non esse verum. ergo, non est in potestate hominis, sic vel sic credere esse, vel non esse verum. tenet consequentia: quia est contradictio, aliquem credere aliquid, et assentiri illi, et illud ei non apparere esse verum. Assumptum probatur, quia hoc vel hoc apparere, tale vel tale intellectui, est hoc vel hoc taliter vel taliter repraesentari intellectui. et hoc non potest dependere ex imperio voluntatis, quia hoc praecedit actum voluntatis. Confirmatur, quia hoc apparere tale intellectui est, quia obiectum, quod repraesentatur est tale. et evidentia, vel aliud quicquid sit illud, quod id facit credibile, vel non credibile, est tale et intellectus est talis. sed facere obiectum esse tale, vel intellectum esse talem, non est in arbitrio voluntatis. Ergo, rem talem vel talem apparere intellectui non est in imperio voluntatis.

3

Tertio, sic arguitur: Quotiescunque est aliqua potentia mere neutra et indifferens ad duos actus secundos oppositos, non potest exire in aliquem illorum, nisi determinetur prius, per aliquid, quod sit actus primus, vel se habeat loco actus primi, respectu alterius illorum actuum secundorum. sed ita est, quod intellectus est potentia mere neutra, et indiffernes ad specificationem alicuius actus sui secundi: ergo ad nullam talem specificationem, poterit determinari, nisi adveniente aliquo alio, quod sit vel actus primus primus, vel se habens loco actus primi, respectu talis determinationis. Tunc sub ista ratione assumo, istam consequentiam, Merus actus voluntatis, non potest se habere, ut actus primus, respectu specificationis actuum intellectus: ergo, per iperium solum voluntatis, non poterit intelletus determinari ad talem specificationem, nota est consequentia ex praessumpta ratione. et antecedens patet, ex communi sententia omnium Doctorum in hoc consentientium. Quod licet acuts intellectus, quo ad exercitium, dependeat a voluntate, non tamen quo ad specificationem. His sic praeceptis, arguo sic ad propopositum. Actus, qui est assentire, et actus qui est dissentire, sunt actus habentes rationes specificas oppositas. ergo, ad assensum vel non assensum, non poterit determinari intellectus, per imperium voluntatis. Ergo, ad hoc, quod aliquis per intellectum credat articulum fidei esse verum. vel non credat, non est per hco praecise, quia sic vult, vel non vult credere, sed ex aliquo alio, intellectum ex se neutrum, ad talis actus specificationem determinante.

4

Quarto, sic arguitur: Ad illud credendum, non determinatur homo praecise, per actum voluntatis: de quo interrogatus, cur illud credidexit, non assignabit praecisum actum voluntatis. sed ita est, quod interrogatus aliquis, Cur credat potius Christianae fidei, quam fidei Mahumetensium? non assignabit praecise actum voluntatis: ergo non per praecisum actum voluntatis, inclinatus est ille ad credendum: quod autem non assignetur merus actus voluntatis, patet ex experientia, et ex dictis nostrorum Theologorum, a quibus communiter illa octo allegantur. cur evangelio debeamus credere: Scilicet ponunciatio prophetica, scripturarum concordia, authoritas scribentium, rationabilitas contentorum, irrationabilitas contentorum, irrationabilitas singulorum errorum, Ecclesiae stabilitas, miraculorum claritas.

5

Quinto, sic arguitur: Quotiescunque aliqui duo determinantur ad credendum opposita, et quilibet illorum praecise per hoc determinatur, quia vult sic determinari, indifferente ad hoc omnino iudicio vel suasione rationis, non potest dici, quod rationabilius iste moveatur ad credendum quam econtra. sed datis dubous, quorum alter vult credere A esse verum, et alium irrationabilius. ergo illi, ad sic vel sic velle, non determinantur, quia praecise sic volunt. Maior huius ratiois est nota, quia ut inquit Albertus in 3 de Anima cum voluntas sic agit praecise quia, vult sic agere, assimilatur tyranno, in cuius actione non quaeritur ratio acti, quia ipsius agere, non est secundum rationem agere, sed agere pro libito. Minor est manifesta: Quia quotidie dicimus Mahumetistas vel Iudaeos irrationabiliter in hoc agere, quod non credunt, et nos rationabiliter, quia credimus: quod si causa praecisa, quare ego crederem, ille non crederet esse praecise, quia ego vellem, ille non vellet, uterque esset actus tyrannicus voluntatis, et in neutro appareret maior vel minor rationabilitas, immo et in neutro rationabilitas, sed mera potestas, et imperium tyrannicum voluntatis. Et ex dictis in isto argumento, patebit istis Magistris, intellectus brevium verborum, quae dixi in responsione mea, de actu tyrannico voluntatis. Multae aliae possent et pro isto opinione rationes adduci: sed non est propositi mei. hic tractare istas materias, et propositas quaestiones discutere, sed solum ostendere determinationem, conclusiones meas non esse haereticas.

6

Et licet pro defensione conclusionis meae ista sufficiant, volo tamen et hoc dicere, quod fuit etiam aliquis Doctor, cuius ego, ut de me fatear damnationem in hoc articulo adhuc nusquam legi, qui simpliciter tenuit, quod actus credendi non esset liber. hoc enim assertive tenuit Robertus Hocoth Subtilissimus Doctor, ordinis Praedicatorum, in suo primo sententiarum. Et cum arguitur, quod sequeretur actum credendi vel non credendi, non esse meritorium aut demeritorium, dicit, Hanc obiectionem nullam esse et frivolam: quia non ideo aliquis actus est meritorius, quia liber, sed quia conformis est alicui legi, pollicenti praemium pro eodem actu, ipsi facienti vel alteri. et consequenter dicit, "Actum credendi, non ideo esse meritorium, quia liber, sed quia conformis est legi divinae, quae pollicetur tale praemium", scilicet vitam aeternam cuilibet credenti. posse autem Deum hanc legem mutare, et statuere, quod quicunque cras caeciderit super lapidem angularem, ex improviso sit salvus: et tunc casus ille esset meritorius vitae aeternae, quia actus nostri non ideo sunt meritorii, quia liberi, sed quia a Deo acceptantur ad vitam aeternam, qui Deus ita potest acceptare actus naturales, sicut actus voluntarios, et sic videtur acceptasse mortem innocentium, ad vitam aeternam, in quibus nullus fuit ususliberi arbitrii. nec sic faciendo Deus irrationabiliter facit, quia sua voluntas est sufficiens ratio eorum omnium, quae statuit vel ordinat. Unde concludit Holcoth, "Quod sit capiamus credere, pro eo quod est cum assensu firmo adhaerere, his de quorum veritate non constat nobis, nisi ex testimonio aliorum (iuxta quem modum desinit Augustinus in Omelia super Ioannem dicens. "Quid est fide, nisi credere quod non vides?"" Quod talis actus credendi, non est in libera potestate hominis: "si autem capiatur credere, pro eo quod est assentire quibuscumque revelatis a Deo, et testificatis per miracula, et velle vivere, et operari secundum ea, tum qui ahoc credere includit, tam actum intellectus, quam voluntatis", concedit de eo quod est liberum: iuxta quem modum definiens Augustinus in Omelia super Ioannem, dicit, "Credere in Deum, est credendo amare. credendo in eum ire credendo, ei adhaerere et suis membris incorporari", et de hac credulitate dictum est "Credidit Abraham Deo et reputatum est ei ad iustitiam". de prima autem dicitur "Daemones credunt, et contremiscunt": prima est meritoria, secunda non est meritoria. Et cum dicit. "Quod fides non est nisi in volentibus", dicit Holcoth: "Quod est intelligendum de fide formata, iuxta hunc secundum modum, quae est fides operans per dilectionem": non autem de fide primo modo accepta, quia per miracula visa, vult ipse posse fidelem necessitari ad credendum. quam opinionem ego non credo esse veram, et post quaesitum suum, idem doctor reexaminando non nullas suas opiniones, dicit, "Quod licet stante evidentia in ratione, quod aliquid non sit credendum, voluntas necessitetur ad credendum, tamen quia sic necessitatus, fuit sibi ipsi causa talis necessitatis, ideo imputatur ei ad peccatum". Dicit autem fuisse sibi causam quia obmisit considerare et perscrutari diligenter, et discutere illa, quae sibi falsam fecerunt evidentiam, quod si fecisset, non sic apparuisset esse intellectui, sed aliter, et ideo concludit, "Quod cum quis male credit, aut discredit suum primum peccatum est negligentiae". haec est opinio Roberti Holcoth de Libertate credendi, quaenunquam mihi apparuit bona vel probabilis. Considerent autem istis patres, an et istum Doctorem simul cum Durando, Henrico, et aliis pro haeretico ab ecclesia anathematizent?

PrevBack to Top

On this page

Disputatio 8