Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 104, de Libertate
Providentia producit effectos tripliciter
Visum est qualiter ad causas pure naturales non possunt philosophi reducere effectus qui apparuerunt in istis inferioribus et visum est quae inconvenientia ipsi philosophi incidunt qui non concedunt veritatem fidei catholicae.
Pro declaratione tamen materiae, et reductione effectuum contingentium in suas causas notandum quod licet omnes effectus qui contingunt reducantur in divinam providentiam in generali tamen in speciali triplices Reperiuntur effectus. primus est miracularum, secundus est operationum diabolicarum tertius est operationis naturae per se agentis.
Propositio: quod miracula non evidens in lumine naturali, sed quod miracula sunt possibilia est probabile
Circa primum sit ista propositio: quamvis non sit evidens in puro lumine naturali aliquod esse miraculum, deum tamen agere praeter naturae cursum in perfecto lumine est probabile.
Probatio primae partis
Prima pars probatur quia non est evidens in lumine naturali quod deus agat praeter naturae cursum nec etiam quod ipse aliqualiter agat quam secundum institutionem naturalem quam experimur nunc ad modum et necessitatem naturae, quia si contrarium esset evidens, philosophi non tenuissent hanc viam quod deus agat necessario respectu aliquorum effectuum.
Secundo probatur ista pars ex hac Radice quia naturae facultas est ignota nobis igitur de nullo effectu constat vel constare poterit quin ille fiat potestate naturae, quia ex quo potestas naturae est ignota dato aliquo effectu non est scitum quod tota facultas naturae se ad hoc se extendat cuius ignorantia patet ex combinationibus infinitis possibilis quae non scibiles a nobis. patet hoc primo per applicationem agentium ad sua passa nam sicut magnes quando applicatur ferro trahit ipsum, ita quaelibet Res habet passum ad quod haberet notabilem effectum modo impossibile est quodlibet agens ad quodlibet passum applicari, quia ita forte magnes respectu alterius passi haberet effectum mirabiliorem[?].
Et ita de planta posset argui igitur ex parte passorum impossibilis est applicatio et per consequens nullius agentis naturalis scitur omnimoda possibilitas seu potestas.
Tertio aliquod agens est productivum effectus cum alio et non posset illum effectum pro se producere sed impossibile est omnia agentia simul combinari igitur latent nos effectus qui ex combinatione agentium provenirent exemplum ponitur communiter ut color non poterit multiplicare suas species sine lumine.
Ex quo apparet quod impossibile est scire naturae potestatem, unde combinatio diversarum causarum diversitatem effectuum facit, et hoc apparet in tiriaca[?] ad cuius confectionem ponitur venenum et tamen praeservat a veneno, et hoc provenit ex combinatione aliorum agentium cum veneno combinatorum, et ita posset poni exemplum in aliis confectionibus me?ne[?].
Quarto ex applicatione distantiae, nam si agens applicetur passo in certa distantia produceret effectum, si autem in maiori vel minori distantia applicatur passo non illum effectum producet sed alium vel nullum.
Quinto secundum qualitatem et quantitatem agentium possunt in infinitum effectus diversificari et sic infinita Restat latitudo inquisitionis circa operationes naturales.
Ex quo apparet quod naturae facultas est ignota igitur quocumque effectu dato non est evidens quin possit fieri per naturam. Et iuxta hanc imaginatione liber qui intitulatur liber de mirabilibus sacrae scripturae qui ascribitur Augustino omnia miracula a principio creationis mundi usque ad adventum christi isti resolvunt in causas naturales.
Et Rabbi moyses Recitat opinionem aliquorum dicentium quod natura non fuit ab initio ab unicum opus instituta, sed prima institutione fuit instituta ad omnes effectus qui percipiuntur in hoc mundo. unde ex lege indita mari ab initio mundi ipsum stetit et divisum fuit in transitu egiptorum et hoc fuit naturale mari secundum eos. secundo naturale fuit igni in canino existenti quando non adurebat pueros illos tres constat enim quod agens erat applicatum et passum dispositum.
Ubi notandum est quod hoc posset fideles aliqualiter scandalizare, licet tamen millum generet scandalum secundum intentionem illorum, nam eorum imaginatio fuit quod deus ratione suae sublimitatis est taliter naturae dicens quod natura ei obedit et suae voluntati taliter quod ipsa facit ex inclinatione omne quod praecipit ei deus et quidquid facit est sibi naturale. Ista positio sit intellecta non recederet a fide catholica quia natura producit effectum insolitum ex divino imperio et naturalissimum est ei deo sic obedire, nam omnis operatio conveniens agenti dicitur naturalis, nam operationes secundum eos vocantur naturales quia fiunt secundum communem cursum naturae. patet igitur prima pars conclusionis quod non est evidens lumine naturali quod aliquod opus sit miraculosum, quia multi effectus naturales latent nos, nam non sequitur Sortes nescit resolvere a effectum in causas naturales igitur ille effectus non est naturalis, sicut dicitur de rustico qui nescit Resolvere lumine eclipsim in naturalem causam licet ille effectus sit ut constat pure naturalis.
Probatio secundae partis
Secunda pars conclusionis probatur, scilicet, quod deum posse agere supra naturae cursum est in lumine naturali probabile probatur quia deus est liberum agens ad extra ad contingentes effectus et habet infinitam potentiam respectu illorum igitur potest se solo effectum producere. consequentia est nota in lumine naturali et antecedens est probabile in eodem lumine igitur et consequens, quod antecedens sit in illo lumine probabile patet quia in lumine naturali probabile est quod deus est summe perfectus et dicit Aristoteles in XIIo Metaphysicae quod deus est infinitae nobilitatis, igitur nulla est nec potest esse denotatio perfectionis simpliciter quin competat ei, alias non esset in fine nobilitatis.
Secundo esse liberum dicit summam perfectionem et adhuc in lumine naturali, modo deo attribuitur maxime libertas.
Tertio, Philosophus attribuit istam perfectionem in IVo Physicarum quia ipse ponit quod aer potest subtiliari in infinitum, et non esset nisi per infinitam dei potentiam et liberalitatem, et cum Aristoteles loquatur naturaliter ibi et ex activitatem speciali agentis sequitur secunda pars conclusionis vera, unde verisimile cum Aristoteles concessisset creationem mundi et alios effectus mirabiles licet secutus sit apparentiam tamen ex inclinatione sui intellectus ad veritatem videtur quod tenuerit contrarium.
Primus est secundum naturam propriam et specificam vel individualem, et illo modo res operantur per operationes proprias suae speciei ut de terra naturaliter collocatur in centro terrae et grave naturaliter descendit deorsum.
secundus modus agendi effectus est secundum naturam communem, et non vocatur ibi secundum naturam communem quod sit una natura universalis distincta a particulari, sed vocatur communis propter institutum communem omnibus rebus, etiam dicitur communis respectu operationis quam omnis eam intenderet, quia quaelibet causa creata inclinaretur ad hoc ut faceret illum effectum, et secundum istam institutionem quaelibet Res appetit decorem universi ut nulla res pateretur vacuum, nam quaelibet Res existens in concavo orbis lunae aequaliter concurreret ad Replendum vacuum ceteris paribus et huiusmodi operationes sunt naturales.
Tertius est modus agendi effectus secundum obedientiam supremi principis extra duos modos praedictos cuius voluntas vel mandatum potest esse novum igitur deus potest velle agere aliquem effectum cuius causa non erat antequam vellet productiva nec secundum rationem suam specificam nec communem et sic de omnibus effectibus miraculosis ut de statione solis tempore Iosue quia ex praecepto divino solo stetit ad preces Iosue et non ad suam vocem vel ex suo praecepto quia non habuit talem sed deus praecepti soli creaturae sua ut staret.
Et iste modus agendi effectus est alterius speciei ab aliis sub quo omnia miracula continentur ut de supsentione activitatis ignis in camino ubi erant illi tres pueri quia licet agens esset sufficienter dispositum et passum applicatum nihilominus illi pueri ex voluntate divina nullum passi sunt malum sed utrum talis statio solis fuerit naturalis et influentia ignis tantam dulcedinem pueris influentis etiam fuerint naturalis quia nedum ignis non laedebat sed supra pueros causabat rorem.
Difficultas stat in vocabulo, dicitur tamen quod illi effectus non sunt naturales primo modo quia non sunt ex propria inclinatione naturali indicta a principio nec ex inclinatione naturae communis, sed dicatur naturale illud quod est conveniens Rei ut obedienti voluntate divinae tunc naturale et miraculosum non multum discrepant et sic naturale est conveniens Rei nam illud magnificat divinam potentiam et habitudinem creaturae ad deum, nam scribitur quod res quae non sunt ei obediunt vocastis inquam autem omnia quae non sunt tanquam ea quae sunt, et sic hoc totum resolvitur in immensitatem divinae voluntatis et sufficeret dicere quod miracula sunt supra naturam primo vel secundo modo.
Ubi notandum est quia loquitur ibi de mirabilibus effectibus quod effectus in tertio modo Repositi sunt plurium specierum, id est, multae sunt species miraculorum. prima species quando aliqua causa producit aliquem effectum supra causalitatem sibi a principio institutam vel quantum ad speciem vel quantum ad gradum vel quantum ad medium vel quantum ad tempus vel quantum ad locum vel quantum ad quantitatem, quantum ad speciem primo ut si deus faceret lapidem concurrere ad productionem asini eius esse miraculum nam huius causa inferioris speciei producens effectum superioris speciei ageret supra causalitatem ab initio ei constitutam et inditam, sed absolute deus posset tantum lapidem elevare quod produceret asinum quantum ad gradum ut si calliditas ut duo produceret causalitatem ut centum, quantum ad speciem non esset miraculum si calliditas ut duo produceret calliditatem ut centum quia ambae calliditates sunt eiusdem speciei, sed est miraculum quantum ad gradum quia talis calliditas non posset producere maiorem calliditatem nec aequalem nec visum quod huiusmodi species taliter agat, ideo miraculum quia agens agit supra gradum suae causalitatis, quantum ad medium ut si causa nata agere effectum naturalem ad certam distantiam ad maiorem ageret, ut si activitas causae b terminetur ad a si illa causa agat ultra a tunc effectus erit miraculum quantum ad tempus ut si causa sit productiva effectus in una hora et non in minori tempore si effectus producitur dividia hora, tunc erit miraculum.
Quantum ad locum multipliciter, vel quia una res potest esse in diversis locis et tunc est miraculum, quia una res naturaliter unicum locum sibi determinat, vel quia una res collocatur in eodem situ praeter modum quem requireret naturaliter ut situatio corporis christi in sacramento altaris est miraculosa, quia est in alio loco quod non praerequirit naturaliter ex quo consurgit miraculum. secundo situaliter praeter naturalem modum situandi quia in qualibet parte hostiae est totum corpus christi, quantum ad quantitatem quia quaelibet Res determinat sibi certos terminos et certam quantitatem et si habeat maiorem vel minorem miraculum est, et sicut dicitur hoc de excessu ita posset dici de sub et esset secunda species, unde quantum ad hoc si homo produceret lapidem esset miraculum, quia sub sua naturali causalitate ageret, et si calliditas ut decem omni impedimento remoto non produceret nisi duos gradus calliditas et passum esset sufficienter dispositum esset miraculum, et ita arguitur de medio et de aliis singulis, et secundum hoc esset secunda species.
Tertia species est quando effectus producitur non tamen a causis secundum communem cursum naturae solutis producere ut si deus se solo crearet ignem quamvis ipse sit naturaliter producibilis a causis secundis effectus, tamen est miraculosus vel quantum alium effectum consuetum produci a causis secundis effectus tamen est naturalis in ordine ad causas sine quibus non producitur secundum communem cursum naturae.
Quarta species quando effectus non producitur positis causis secundum communem cursum naturae sufficientibus omni impedimento secluso praeter voluntatem divinam ut in camino ignis passum erat sufficienter applicatum et agens bene dispositum ad agendum et tamen ignis non egit, et secundum quod dicitur respectu causarum efficientium ita posset dici respectu causarum passivarum, et ad has tres species reducuntur omnia mundi miracula.
Corollaria
Primum corollarium, ex ignorantia cursus naturalis negaverunt philosophi miracula quia si potestas naturae fuisset eis nota scivissent evidenter aliqua fuisse facta quae excesserunt naturalem causalitatem rerum eis inditam, igitur ex ignorantia philosophi negaverunt miracula.
Secundum corollarium ad complecte philosophandum Requiritur fidei cognitio et ad hoc concedat Aristoteles in libro De secretis secretorum quod philosophia fuerit revelata.
Tertium corollarium, licet creatio animae intellectivae sit supra naturae facultatem non est tamen proprie miraculum. Patet quia non est miraculum respectu divinae potentiae quia ipsa non potest agere supra suam facultatem quae est simpliciter immensa et in infinitum excedit quemlibet effectum producibilem nec miraculum respectu causarum secundarum quia ipsa non est nata produci a causis secundis, et ideo proprie non debet dici miraculum sed est operatio supernaturalis excedens totam naturae facultatem, et ita diceretur de fide et de donis supernaturalibus quia licet ipsa sint supernaturalia non sunt tamen miraculosa opera quia nullam nec possunt habere dependentiam a causis secundis.
Quartum corollarium, quod deus producens animam intellectivam se solo non agit miraculose producendo, tamen animam asini ageret miraculum. Primum est satis deductum. Secundum patet quia ageret ultra cursum institutum et produceret effectum producibilem a causis secundis.
Quintum corollarium, si sacramenta novae legis efficiant quod figurant concedendum est quod faciant miracula, ubi notandum est quod aliquorum fuit opinio quod sacramenta novae legis attingunt productive gratiam et non solum figurant gratiam sed realiter eam producunt et efficiunt, et per hoc differunt sacramenta novae legis a sacramentis veteris legis et sic miraculose agunt, quia agunt supra naturae facultatem. utrum tamen haec positio sit possibilis dico quod sic quia ex divina omnipotentia et habitudine creaturae ad deum, et ex obedientia quam habet creatura ad deum concederetur quod festuca posset concurrere ad cuiuslibet effectus productionem.
Secundum corollarium, sequitur ex dictis quod possibilitas faciendi miracula est creaturae communicabilis, et hanc potestatem videntur accepisse Apostoli cum christus dedit eis potestatem eiciendi daemonia et faciendi miracula quod notat Beatus Gregorius dicens in libro Dyalogorum quod potestate creata contingit facere miracula dum aliqua causalitas creata se extendit extra limites proprios a natura in principio sibi inditos et sic fides est in praemitia ecclesia in tanto gradu erat potens faciendi miracula, et per hoc salvantur auctoritates salvatorum et apostoli dicentium quod fides est vigor transferendi montes.