Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 130, de Incarnatione
Rationes principales
Et arguitur primo quod non haec unio repugnat principiis philosophiae et cuilibet alteri sectae, igitur talis unio non est ponenda. Antecedens pro prima parte declaratur quia ex huiusmodi unione sequitur quod deus sit mutabilis possibilis mortalis, et sic de aliis quae divinae immensitati et aeternitati absolute repugnant.
Secundo, probatur eadem pars antecedentis, nam ex ista positione sequitur quod homo ab aeterno fuerit, immo sequitur quod homo possit esse asinus vel lapis, nam qua ratione divina natura univit sibi unam creaturam eadem ratione et aliam ut puta asinam, et sic deus esset asinus, et ex consequenti sequitur quod pater in divinis per aeternam generationem asinum produxisset, et sic de aliis inconvenientibus quae rationi et principiis philosophiae videntur repugnare.
Tertio, confirmatur quia eadem ratione qua conceditur quod aeternitas est temporalis vel mutabilis, eadem ratione concedendum esset quod summa bonitas esset peccabilis active capiendo consequens nullus diceret. Probatur consequentia quia tanta est repugnantia divinae aeternitatis ad immutabilitatem quanta est repugnantia divinae bonitatis ad malitiam igitur si unum conceditur et reliquum et per consequens deus posset esse pessimus et miserrimus. Secunda pars antecedentis principalis patet primo de secta Iudaeorum qui negant trinitatem et per consequens christum esse deum, et ad idem est doctrina vel potius fallacia Mathometi in traditione alcoram[?] vel alcoram[?], ubi negat christum esse deum, et sic videtur quod haec positio tam rationi quam cuicumque sectae repugnat.
Confirmatur de Iudaeis qui messiam expectant tanquam iudicem et ducem temporalem regnum Israel restituarum, hoc enim nedum de Iudaeis qui messiam expectant, sed etiam de matre filiorum Zebedaei a filiis inducta petiit a salvatore "unum filiorum suorum a dextris suis et alium a sinistris in regno et domino temporali constitueret". Christus autem respondit filius abstente matre "nescitis quid petatis".
Secundo, discipuli quibus apparuit christus eundo in emans sit loquebantur adinvicem, sperabamus quod Restitueret Regnum israel, et sic apparet quod illi qui videbantur christi ipsum regnaturum temporaliter credebant.
Secundo, arguitur opera trinitatis ad extra sunt indistincta semper, pater non est incarnatus, igitur nec filius. consequentia est nota ex suppositione et antecedens est fidei catholicae.
Confirmatur quia haec unio si daretur terminaretur ad essentiam immediate esse quod ratio personalis ut sic non inquantum identica essentiae non est alicui unibilis[?] igitur unio principaliter habet essentiam pro termino et per consequens quaelibet personarum est vi huiusmodi unionis unita quod est haereticum
Divisio quaestionis
In ista materia primo videbitur de prima ratione. Secundo explicabitur materia et dabitur modus imaginandi et sustinendi hanc unionem et consequenter dicendum. Tertio videbitur de hanc materia in habitudine ad virginem gloriosam in cuius utero celebratum est hoc mysterium spiritus sancti cooperante.
Probatio primae propositionis
Prima propositio probatur quia non repugnat ex parte divinae omnipotentiae quia respectu nullius est repugnantia et maxime et quantum ad divinam omnipotentiam, sed bene aliquando est repugnantia ex incompossibilitate effectuum ut quod deus non possit facere lapideitatem humanitatem non est repugnantia ex parte divinae omnipotentiae sed Repugnantia est ex incompossibilitate effectuum nec est repugnantia ex parte effectuum in se consideratarum.
Primo, satisfaciendo cuilibet philosopho et salvando hanc unionem, et respondendo rationibus impugnantis.
Secundo, philosophi in lumine naturali posuerunt aeque difficilia ad sustinendum ut positio idearum quae bene resoluta ponit res quidditative deo identificari, licet sint mutabiles et temporales, deus autem immutabilis et aeternis, et sic ipsi habent concedere quod deus intrinsece immutabilis, et tamen ipse est res aliqua quae est mutabilis, et sicut conceditur de christo quod est res aeterna et immutabilis ita conceditur quod fuit mortalis et mutabilis.
Tertio, si clauderet repugnantia hoc esset propter infinitam distantiam extremorum eo quod persona assumens et persona assumpta in infinitum distant nec habent proportionem quae videatur inter unibilia requiri sed hoc non tollit nec repugnantiam arguit ut apparet de habitudine dei ut est causa finalis ad omnes creaturas cuius ut finis ad quamlibet creaturam est quaedam unio, et tamen extrema in infinitum distant, et ideo ratione diversitatis et distantiae est maior unio nam per hoc primum habet rationem finis immobilis et nobilioris terminantis creaturam, et creatura habet rationem fluxibilis nam simile est de unione hypostatica quia non obstante extremorum distantia, tamen quaelibet rationalis creatura est deo et immensae essentiae unibilis beatificae quod et concesserunt philosophi qui posuerunt felicitatem humanam in deo principialiter consistere.
Quarto ex hac positione non sequitur mutatio in deo quae maxime arguerentur, et aequae salvaretur immutabilitas in unione hypostatica in deo sicut de noviter influere sine mutatione tam obiective quam effective quam finali, ita quod ex novo dei influxu non arguitur in deo mutatio, igitur nec ex hac habitudine qua deus noviter naturae humane unitur.
Probatio secundae propositionis
Secunda propositio, suadetur ostendendo decentiam huius unionis, primo sicut in regimine naturali deus propter suam bonitatem assumit causas secundas quibus communicat secum coefficere, licet se solo posset absolute, ita in regimine gratuito oportet quod assumat sua libertas creaturam ut gratuite influat et iustificet. Tenet consequentia quia divina libertas quae exercetur magis in regimine gratuito quam naturali magis debet relucere in eodem secundo ad complectivam universis dispositionem congruit haec unio quod patet quia per hanc unionem quaelibet creatura in se vel in suo simili deo specialiter coniungitur et specialiter per illam coniunctionem reformatur iuxta homeliam Gregorii praedictae evangelium omni creaturae, nam hoc vocatur omnis creatura eo quod participat cum omni creatura, nam ratione animae cum spirituali creatura participat, ratione corporis cum omni corporali, et ideo deus non fuisset sic participans cum omni creatura angelis assumendo qui non participat in corpore, nam propter rationem dictam homo vocatur omnis creatura cum dicitur praedictae evangelium omni creaturae.
Tertio, illa unio decuit ut divina potentia magis manifestaretur eo quod opera naturae sunt divinae potentiae et creatae potentia communia, modo incarnatio verbi et opera inde sequentia fiunt supra legem naturae tamquam deitati propria, ideo Iudaeis interrogantibus "tu es qui venturus es in mundum an alium expectamus", pro ostensione deitatis in christo Respondit "caeci vident et leprosi mundantur et claudi ambulant" nam aliqui prophetae et sancti fecerunt mirabilia et miracula haec non tamen virtute propria orationibus impetrando modo christus nedum fecit miracula auctoritate propria, sed aliis dedit potestatem faciendi miracula, ideo in nomine ipsius apostoli miracula faciebant, et nedum fecit christus miracula circa naturam corporalem sed spiritus sanctus in corda fidelium ministrando quod est altius miraculum, ex qua missione idiotae facti sunt elevatissimi[?] ad praedicandum evangelium creaturis sine doctrina et studio humanis intellectibus acquisita.
Probatio tertiae propositionis
Tertia propositio probatur, scilicet quod ex scripturis a Iudaeis et Sarracenis receptis concluditur hoc mysterium hypostatice unionis, et circa hoc Venerabilis Beda, in libro De temporibus, capitulo octavo deducit ex prophetia Danielis praeteritum tempus incarnationis et passionis christi saltem sine nominali differentia. Unde Daniel nono scribitur "septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum et urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio et finem accipiat peccatum et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia et ungatur sanctus sanctorum". Ubi Beda non dubium dixit ipse quin haec verba ostendant christi incarnationem et passionem et unctionem, unde notat quod narrante Edra et Neemia qui fuit piscerna[?] regis personarum nomine arthaxerses[?] qui secundo anno sui regni mense visam[?] impetravit restaurari muros Israelem quia templum erat restaurationem promittete[?] ciro, sed mundum muri reparati erant, tunc incipiendo a vicesimo anno regni illius regis reperiemus septuaginta hebdomades usque ad christi passionem.
Advertendum est tamen quod aliquantulum est diversitas propter varietatem anni lunaris et anni solaris, sed quantum ad hoc non ponam differentiam sive sint anni lunares sive solares, non est tamen nominalis differentia, unde ante mille annos oportuit illam prophetiam adimpleri, et sic concluditur contra Iudaeos quod sanctus sanctorum venit.
Advertendum est tamen quod hebdomades in proposito capitur pro hebdomadibus anni, et ita capitur in scriptura ut allegat Nicolaus de Lira utrum una hebdomade capiamus septem annos facile est habere numeri septuaginta hebdomades annorum multiplicentur per septem eundo habebitis quot anni sunt, reservati tamen confusione differentiae annorum lunaris et solaris secundum historias Romanorum et Eusebium in tempore quod fulsit a vicesimo anno regis personarum arthaxerses[?] usque ad 17 annum Tiberii imperatoris sub cuius imperio passus est christus, ubi notandum est quod ab illo vicesimo anno secundum historias et Eusebium usque ad mortem Darii ultimi regis personarum fluxerunt centum et sexdecim anni, et tunc habuit finem regnum personarum, et tunc graeci habuerunt divinum super personas usque ad mortem Cleopatriae et post istius mortem quando Octovainus fuit institutus in imperatorem romanorum, tunc incepti divinum romanorum et finiebat divinum Graecorum quod tamen duravit tricentum annis istis combinatis cum primus sunt quadricentum et sexdecim, deinde Romani a morte Cleopatre destructo Antonio habuerunt monarchiam super omnes. Et tunc a morte Cleopatrae usque ad 17 Tiberii imperatoris fluxerunt quinquaginta communem anni, et iste numerus debet correspondere numero hebdomadaris vel proprie, et sic habita romanorum concordia cum prophetia in hebdomadibus in diaboli non est differentia visa difficultate de differentia annorum.
Sed de Lira improbat Bedam in illo passu, sed credo quod male, quidquid sit tamen de hoc sufficit catholico quod tempus prophetiae correspondeat tempori adventus christi secundum carculationes[?] gentilium quae non sunt suspectae.
Secundo a tempore dationes legis in legis confirmatione iudaei habuerunt miracula, et post ea omnia miracula cessaverunt et translata sunt ad nostram fidem et ad praedicates[?] evangelium christi, igitur apparet evidenter quod lex eorum est reproba.
Tertio, arguitur aliunde secundum historias veteris testamenti numquam Iudaei passi sunt prosecutionem gravem nisi ratione peccati per eos commissi, nunc autem patiuntur et passi sunt multa intolerabilia a tempore adventus christi usque nunc igitur videtur quod habeant assignare causam quare sic diu puniuntur et nulla est causa nisi de interfectione sui ducis et redemptoris deum nostri ihesu christi, ideo ipsis redduntur impugnabiles[?] propter ignorantiam causae sui morbi et quia negant causam non quaerunt remedium, contra quod arguit Almacanus, 19no libro capitulis multis ubi ostendit quod ex eorum scriptura christum recipere tanquam promissum.
Consequenter quantum ad legem Machomaeti ipse expresse approbat messiam, scilicet christum et prophetias eius recipit et ut recipit Almacanus quod christus habuit spiritum dei a quo habuit auxilium ut habetur in libro decimo 8vo capitulo 11mo et in duodecimo inducit qualiter Machomatus approbavit Iohannem baptistam dicens eum esse prophetam veritatis. Sed ita est quod Iohannes Baptista fuit praeco[?] nostri salvatoris qui de eo dicit, ecca agnus dei et de quo etiam dicebat, veniet post me fortior cuius non sum dignus solvere corrigeam[?] calciamentorum eius et clarum quod loquetur de humanitate christi, et sic apparet quod ex adversariis fidei ortodoxe concluditur propositum evidenter ut goliad[?] proprio gladio occidatur, et sic hoc mysterium vere dictum esse in derisum cum omnes habeant ipsum concedere.