Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 131, de Incarnatione
Propositio
Primo ponam conclusionem fidei in hac materia ex qua inferetur contra aliquos errores, deinde veniam ad magis particularizandum materiam.
Propositio igitur catholice tenenda est hoc, sicut christus iesus verus dei filius a patre per generationem procedit aeternaliter, sic idem filius virginis gloriose ex nostrae processit temporaliter et etiam per generationem.
Ad istam propositionem bismembrem facit series evangelica Ioannes primo nisi postquam ostensa est aeterna generatio christi et quod "omnia per ipsum facta sunt" ostendit evangelica[?] temporalem generationem cum ait "verbum carum factum est", ubi inquam docetur temporalis generatio ex nostrae virgine gloriosa, quam generationem quo ad utrumque modum ostendit Isaias inenarrabilem, Isaiah 50 53 "generationem eius quis enarrabit", et hoc est propter difficultatem ad utrumque modum emanationis ad intra et generationis ad extra temporaliter, quam quid non via humana, sed Spiritus Sanctus revelante Apostolus confessus est, scilicet Petrus, dicens "tu es Christus Filius Dei" vim, et haec conclusio ad modum emanationis aeternalem a patre, sed quo ad utrumque modum emanationis scribitur Ad Philippenses 2 "cum in forma dei esset non rapinam arbitratus est se esse aequalem deo formam servi accipiens factum de muliere", et hoc ipse salvator ostendit quo ad secundam generationem, "pater maior me est" et alibi dicit, "tristis est anima mea usque ad mortem", et omnia ista christo conveniunt secundum naturam assumptam, sed quantum ad aequalitatem, ait "ego et pater unum sumus", et ideo ostendit in illa consequentia philosopho facta cum inquit, "Philippe, qui videt me videt et Patrem". Et illud dicit contra aliquos haereticos dicentes christum esse dei filium adoptivum.
Corollaria: contra errores
Primum: contra errorem assentium christum esse hominem purum
Ex quo apparet primo error ebronis[?] et Pauli Samositani assentientium christum esse hominem purum, sed participatione divinae maiestatis et gratiae denominatur esse deus more antiquorum philosophorum quia nedum scriptura dicit "ego dixi dii estis et filii excelsi omnes", sed etiam apud gentiles Homerus dicit Hechorem, Priami filium esse quasi dei filium propter virtutis excellentiam, immo virtutem heroicam habentes deos vocabant gentiles, ut apparet ex decimo Ethicorum ut ponitur exemplum de Homero narrante hethorem esse deum. Sed ex probationibus prius adductis apparet quod ille error est malus, nam dicit christus, "exivi a patre", scilicet per aeternam generationem. Si dicatur quod intelligitur de temporali processione, hoc est falsum, cum dicit salvator alibi Iudaeis respondendo "antequam Abraham fieret ego sum" ubi inevitabiliter christus dicit se fuisse ante eius incarnationem.
Secundum: contra Manichaeos
Secundo infertur contra Manichaeos dicentes quod christus non assumpsit sibi corpus verum, sed praecise fantasticum, id est apparens ita quod christus solum apparet habere corpus, licet non haberet et ideo forte ipse glosarent scripturam dicentes quod scriptura debet capi similitudinarie ut christus aliquando vocatur leo propter similitudinem, sed hoc repellitur quia scriptura numquam conformiter loquitur de similitudinibus quin statim post appareat illas esse similitudines et non secundum veritatem, ut patet in figura de tribus in specie virorum apparentibus Abrahae statim in littera sequitur quod unum adoravit ex quo apparet quod licet trinitas sub similtudine virorum apparuit, tamen sequitur evidenter in littera quod erit figura.
Tertium: contra errorem quod christus corpus caeleste sibi assumpsit
Tertio, apparet error Valentinam dicentis quod christus corpus caeleste sibi assumpsit, et de virgine gloriosa non, et iste error et praecendum qui est Manicheorum ex eadem radice pulularunt, et tenuerunt quod sunt duo principia unum bonum et alium malum, et omnis creatura infra concavum orbis lunae est a diabolo tamquam a causa principali, et ideo isti tenuerunt quod omnia corruptibilia sunt realiter et intrinsece mala eo quod sine mutuo corrumpunt, ideo non decuit quod christus qui erat diabolum expugnaret reciperet materiam sibi subiectam, sed illud repellitur a scriptura, et eo quod concedebant se esse christianos ideo omnes scripturas novae legis receperunt et reprobantur in hoc quod scribitur Ad Romanos primo "Christus factus est ex semine David secundum carnem", et ergo hoc est per communicationem corporis eiusdem speciei; Apostolus vocat christum "factum ex muliere" igitur hoc est de virgine gloriosa; tertio Ad Hebraeos II "angelum nusquam apprehendit sed semen Abrahae"
Quintum: contra errorem Theodori[?] et Nestorii
Patet quintus error teodori monesceni[?] et Nestorii sectatoris eius dicentium quod christus est homo sed conceditur esse deus quia est templum dei in quo singularissime habitat tota deitas, et ideo dicunt quod virgo gloriosa non dicitur proprie mater dei sed hominis, nam licet praedicta deo competentia attribuantur christo non tamen econverso, ita quod isti concedunt quod christus est deus et dominus gloriae et sanctus sanctorum, non tamen conceditur, non tamen concedunt quod deus sit passus vel mortuus[?] vel de virgine natus contra quem nestorium processit cirilus alexandrinorum episcopus et fecit consilium generale congregari in quo determinatum fuit quod virgo deum genuit et realiter est mater, et quod persona dei et hominis sunt unica persona et quod homo vere est deus, et deus est homo, et sic nedum ex scriptura prius inducta convincitur Nestorius, sed etiam ex ecclesiae solemniter congregata.
Sextum: contra errorem quod christus non in duabus naturis consistit
Sexto sequitur error Euticis ex caracteribus litterarum ponentis quod licet christus ex duabus naturis sit una persona consistens, non tamen in duabus naturis consistit, contra quod Boecius edidit librum de duabus naturis in persona christi, unde iste error imaginatur ad salvandum unitatem personae quod duae naturae ibi concurrunt pure identitate, et sic licet christus ex duabus naturis subsistat, non tamen in duabus eo quod illae duae naturae identice concurrunt in unitatem suppositi, contrarium tamen est verum quia, nisi sic, tunc christus non esset verus homo.
Septimum: contra errorem quod filius dei assumpsit sibi hominem identitatum sibi
Septimo, apparet falistas opinionis dicentium quod filius dei assumpsit sibi hominem identitatum sibi, et licet haec opinio non ponatur inter haereses, reputo tamen quod sit falsa, est tamen modernorum quorum imaginatio est multum subtilis.
Et hanc viam recitat Guillelmus Altissiodorensis dicens illam fuisse archiepiscopi caenomen[?], licet videatur ad eam declinare partem. Unde imaginatur quod christus ihesus natus de virgine est homo, et videntur imaginari quod humanitas christi veraciter sit homo et persona. Deinde imaginatur quod verbum dei sibi univit taliter illum hominem quod verbum et homo sunt realiter eadem persona et una persona sit alia et econverso.
Sed contra istam opinionem arguitur primo nam data ista via sequitur quod quaelibet creatura mundi posset fieri deus et inciperet esse deus quia qua ratione verbum identificat sibi unam creaturam eadem ratione et quamlibet posset sibi identificare et tunc sequitur quod quaelibet creatura posset esse beata independens et quod materia prima posset esse beatifica et purus actus et immensus. Ex quo sequitur quod omnia praedicata imperfectonalia[?] cuilibet creatura communicata possent deo competere.
Secundo, sequitur quod deus esset realiter annihilabilis. Patet quia homo christus est realiter annihilabilis eo quod potest dimitti, et tamen homo est deus igitur deus potest annihilari.
Tertio, sequitur deus posset peccare, nam homo christus qui est realiter deus poterit dimitti, igitur posset peccare gravissime, et ex consequenti deus posset damnari quod non est dicendum.
Quarto, si illa positio esset vera, tunc nulla esset differentia essentialis, nec diffinitio esset essentialis patet quia quaelibet diffinitio cuilibet posset competere quia qua ratione deus poterit creaturae identificari eadem ratione potest quamlibet creaturam alteri identificare et sic diffinitio hominis conveniet materiae primae ex quo sequitur quod ars demonstrativa periret, unde haec positio pro sui declaratione concedit consequenter has propositiones, prima est quod sicut deus incepit esse homo ita homo incepit esse deus, et sic consequenter concedunt quod aliqua res potest noviter esse deus, ut apparet de homine assumpto.
Secunda propositio: dato quod ille homo praeexisteret, non tamen repugnat quin deus ipsum assumpsisset in unitatem personae, et consequenter concedit haec positio quod deus assumpsit hominem nec ponit differentiam inter humanam naturam vel hominem, concedit tamen quod idem est assumens et assumptum et quod homo assumpsit hominem et quod deus est assumptus quia homo qui est idem cum deo est assumptus. Ex ista positione sequitur inconvenientia iam illata, tamen haec positio salvat multas auctoritates dicentium quod homo factus est deus, de vocali non potest salvari potest nisi quia ille homo realiter cepit esse deus et quantum ad tales propositiones poterit responderi unica responsionem.
Primo, quando dicitur homo incepit esse deus, id est, sic incepit esse quod homo est deus etiam homo factus est deus, id est ita factum est quod homo est deus, nam christus ab aeterno est deus quia ab aeterno emanavit a deo patre et semper emanabit, nam ista propositio nunc est vera homo est deus et ante incarnationem non erat vera, et si arguitur quod aliquid potest desinere esse deus quia sit a instans definitionis humanae naturae, tunc in illo homo non est deus et immediate ante hoc erat deus, igitur in instanti a homo desinit esse deus, et ita argueretur de incipit per remotionem de praesenti potissime. Sed fallibilis est responsio, nam in talibus cognoscentibus[?] providendum est dupliciter. Uno modo quod in propositione de praesentem demonstratur absolute sine cognoscative illud pro quo sumit subiectum, et sic erit facilis solutio, nam demonstrando verbi personam ista de praesenti erit falsa, scilicet hoc non est deus, sed ratione cognoscantionis ista conceditur homo non est deus. Secundo modo providendum est quod propositio de praeterito de desinit debet praecedere et propositio de praesenti debet sequi cum pro nomine relativo exemplum christus desinit esse deus, exponitur christus immediate ante hoc fuit deus et ille non est deus et tunc secunda est falsa quia li ipse non refert nisi pro significato materiali, et sic apparet quod illa instantia non concludit.
Octavum: contra errorem quod natura divina et natura humana identice concurrunt in unam personam
Sequitur, octavo falsitas opinionis dicentium quod, licet natura divina et natura humana quae est composita ex duabus naturis, sicut tres distinctae naturae, tamen identice concurrunt in unam personam ita quod ille tres naturae simul iunctae sunt unum suppositum, et istam viam tenuerunt multi modernorum, unde imaginatur quod sicut anima et materia prima sunt realiter persona humana simul iuncta, cum hoc tamen ipsa anima est eadem persona humana, et ista fuit expresse opinio Hugonis de Sancto Victore dicentis quod anima sit vere homo et persona humana et cum hoc anima et corpus simul sunt in eadem persona humana, et Guillelmus Parisiensis hoc tenuit, et ita proportionaliter diceretur quod illae tres naturae scilicet, divina anima et corpus sunt verbum dei et sunt secunda persona in divinis et cum hoc verbum quod est una natura illarum trium est una persona eadem.
Aliter imaginati sunt quid nam dato asino si anima humana informaret totum compositum asini tunc resultans ex omnibus illis esset asinus et esset homo et idem homo esset asinus, et sic alii plures naturae concurrunt in aliquod unum suppositum, licet duae praeexistentis sint unum suppositum et sic natura divina et duae naturae humanae concurrunt identice in unitatem personae, et cum hoc divina essentia quae est una illarum trium naturam est eadem persona et istam viam videtur tenuisse Beatus Bernardus dicens expresse quod, sicut unica natura divina est tres personae distinctae, quarum una non est alia, ita christus est unica natura et est realiter tres naturae simul iunctae quarum una non est alia.
Sed contra hoc arguitur quia ex hoc sequitur quod persona divina sit multitudo rerum essentialiter intrinsece distinctarum. Patet quia per istam viam christus est realiter tres naturae distinctae quarum una non est alia, modo huiusmodi multiplicitas videtur divinae simpliciti repugnare, immo sequitur quod deus esset compositum ex multis essentialiter distinctis, quod est hereticum.
Secundo, nulla pars aliquorum essentialiter distinctorum est aggregatum ex omnibus simul, igitur sequitur quod christus vel verbum dei quod est pars huiusmodi multitudinis non est hoc aggregatum et per consequens christus qui habet rationem partis non habet rationem totius.
Nonum: contra errorem quod natura assumpta est realiter deus et sic deus factus est homo
Sequitur nono contra tenentes quod natura assumpta est realiter deus et sic deus factus est homo, sed haec via deficit in duobus. Primo quia supponit quod deus possit per intrinsecam actuationem creaturae communicari, cuius contrarium fuit in praecedentibus deductum. Secundo deficit quia dato quod humanitas christi realiter esset deus, non tamen tollit difficultatem materiae quia, licet persona divina et humana sint una persona ex hoc no salvaretur unitas personae assumptae ad assumentem.
Decimum: contra errorem quod in christo sunt duae sumpta et unita persona
Decima opinio ponit quod in christo sunt duo supposita et unica persona, unde imaginatur quod humanitas assumpta realiter sit suppositum distinctum a divino supposito.
Secundo quod de ratione personae est habere supremam dignitatem exponendo li supremum negative ideo quia suppositum divinum est principalius quam humanum ob hoc aggregatum ex istis subsistit una subsistentia personali, eo quod de ratione personae est habere supremam denominationem illorum quae ipsam constituunt.
Sed ista positio deficit, nam primo coincidit cum heresibus Nestorii e o quod haberet concedere quod christus realiter non sit deus quia idem est suppositum humanae naturae et homo et illud non est deus, nam in christo est suppositum, scilicet humanum quod non est divinum suppositum, et per consequens nec deus.
Secundo idem est in homine persona et hypostasis, nam nihil est persona nisi per eius subsistentiam et cum suppositum sit nomen generale ad omnem subsistentiam ideo subsistentia humana vocantur subsistentia sed subsistentiae creaturaum vocantur personae, et in homine sunt duae subsistentiae, ideo erunt in deo tria supposita, nam secundum istam viam oporteret concedere quod homo esset natus de virgine et non deus, quod est absurdum.
On this page
Primum: contra errorem assentium christum esse hominem purum
Tertium: contra errorem quod christus corpus caeleste sibi assumpsit
Quartum: contra errorem antiquorum dicentium deitatem supplere vicem animae
Quintum: contra errorem Theodori[?] et Nestorii
Sextum: contra errorem quod christus non in duabus naturis consistit
Septimum: contra errorem quod filius dei assumpsit sibi hominem identitatum sibi
Octavum: contra errorem quod natura divina et natura humana identice concurrunt in unam personam
Nonum: contra errorem quod natura assumpta est realiter deus et sic deus factus est homo
Decimum: contra errorem quod in christo sunt duae sumpta et unita persona