Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 23, de Notitia
Tres genera notitiae
Dictum fuit in lectione praecedenti quod notitia non dicitur esse sui obiecti repraesentativa ratione similitudinis et istud fuit prima conclusio. Secunda conclusio fuit quod nec ratione convenientiae essentialis. Tertia conclusio fuit quod nec ratione conditionis specificae et suae naturae. Quarta conclusio fuit quod hoc provenit ex modo habitudinum causarum proximarum et motivitatis obiectivae ipsarum.
Pro cuius materiae ampliori declaratione quia loquendo tam de notitia creata quam increata ideo triplex potest esse huiusmodi notitia quantum ad propositum spectat. Prima est notitia increata quae est ipse Deus. Secunda notitia est notitia intuitiva immediate creata ab ipso Deo. Tertia notitia est notitia causata immediate ab obiectis istis materialibus et notitiae deductis ex ipsis quia reponuntur sub eodem genere.
De prima notitia
Quantum est de prima ex qua radicem habet suum obiectum repraesentare, responsio est facilis quia est necessario notitia cuiuslibet et hoc ex sua immensitate, id est, quod haec est necessaria, Deus est respectu cuiuslibet obiecti notitia, licet respectu actus sit contingenter notitia sive complexa sive incomplexa et singulariter. Illud provenit ex duobus.
Primo quia non stat quod Deus sit notitia intellectiva immensa et perfectissima quoniam cognoscat omne verum immo omne cognoscibile. Nam si non cognosceret omne verum vel quod posset esse aliquod cognoscibile quod non cognosceret, videretur quod esset in potentia ad addiscendum. Primum enim sibi repugnat ratione suae immensitatis, secundum repugnat actui puro et universaliter perfecto. Secundo provenit ex virtuali et imminenti omnium continentia. Nam Deus est mundus architectus et perfector omnium, ita quod nihil producitur quin sit ab ipso tamquam a fonte omnia continente virtualiter emanans. Ideo ex ista radice satis habetur quod qualitercumque sit vel posset fieri ad extra taliter in eo relucet eminenter, quia ab ipso omnia emanant tamquam a fonte virtualiter omnia continente et eminenter. Et quantum ad primum, dicebat Apostolus ad Ephesios "omnia nuda et aperta sunt oculis eius" Et quantum ad secundum scribitur Ioannis primo "omnia in ipso vita erat". Ex istis enim duabus radicibus oritur quod Deus est omnium notitia necessaria sive complexa sive incomplexa.
De secunda notitia
De secunda vero notitia, scilicet immediate et intuitive ab ipso Deo causata unde consurgit quod sit obiecti repraesentativa. Advertendum est quod huiusmodi notitia sive complexa sive incomplexa potest dici ad placitum significativa non inquantum ad placitum humanum sed divinum, et hoc potest dupliciter intelligi. Uno modo quod Deus se habens omnino uniformiter adaequate obiective concurrendo sive effective producat notitias diversarum specierum, uniformi tamen concursu obiectivo vel causali sine utroque ipsorum. Et ista diversitas notitiarum reducitur ad bene placitum sic influentis simile est in productione effectuum ad extra, quia tenent doctores et teneo et semper tenui quod Deus immense et modo immenso agit respectu productionis cuiuscumque parvi effectus, quia non est difficultas quod Deus agens ad extra sit immensus. Sed difficultas est utrum modo immenso agat ad extra. Ideo dico quod quantum est ex parte sui semper omnino eodem modo se habet et eodem concursu immenso adaequate se habet ad producendum quemcumque effectum sive parvum sive magnum. Sed diversitas effectuum provenit ex liberate suae voluntatis, eodem tamen gradu causalitatis omnino semper concurrit ad producendum effectus quoscumque quia eo ipso quod vult effectum sic produci, ideo sic producitur, ita quod imaginandum est quod de eodem gradu immenso omnino adaequate concurrit ad producendum caelum et minimum effectum. Ab eo tamen proveniunt diversae notitiae et specificae ad bene placitum suae liberae voluntatis.
Et ideo quod sint notitiae omnino specifice distinctae productae immediate ab ipso Deo, non provenit ex diversitate concursus obiectivi in Deo, sed ex libera eius voluntate sic ordinante. Et sic aliquo modo notitia immediate causata ab ipso Deo potest dici ad placitum repraesentare suum obiectum inquantum, scilicet, producitur a Deo secundum bene placitum suum sic: vel sic repraesentans ad illum intellectum quod eadem notitia vel duae eiusdem speciei omnino similes essentialiter sic se habent in patria quod una earum potest aliquid repraesentare quod altera non potest, ita quod staret quod essent duae notitiae eiusdem speciei essentialiter, et tamen una significat plus quam alia. Verbi gratia quod una repraesentet divinam essentiam et unum obiectum creatum, et quod alia repraesentet divinam essentiam et duo obiecta creata vel tria vel quattuor secundum quemcumque numerum volueritis. Et iuxta istam imaginationem, salvaretur quod cum identitate specifica essentiali omnium visibilium creatarum ipsius Dei, in patria staret diversitas mansionum. Nam cum identitate specifica essentiali earumdem notitiarum stat quod una plura repraesentet quam alia, et ideo secundum pluralitatem repraesentatorum essent mansiones superiores et perfectiores. Ex ista positione sequitur quod staret quod anima Christi cognosceret omnia quae verbum, et tamen notitia illa animae Christi non differret specifice ab alia notitia quae non esset tot repraesentativa.
De tertia notitia
Advertendum tamen est ulterius quod circa notitiam intuitivam causatam ab obiectis sensibilibus et notitiam causatam ab illis, quia de istis est praesens difficultas. Ubi advertendum est quod notitia talis specialiter intuitiva obiective causata ab huiusmodi obiectis materialibus inter omnia magis consequitur motivitatem obiectorum in repraesentando, ita quod secundum rationem particularem et individualem secundum quam obiectum immutat et movet potentiam. Secundum hoc, notitia repraesentat obiectum. Gratia exempli, capiamus Sortem qui se obiciat potentiae Sortis individualiter cum tali distantia et talibus circumstantiis individualibus secundum quas res se obicit. Secundum hoc, notitia est repraesentativa sui obiecti et non secundum rationem specificam essentialem, quia, sicut Sortes individualiter et non secundum specificam rationem causat obiective notitiam sui in potentia, sic notitia illa est ipsius Sortis singulariter praecise repraesentativa, et ita de notitia causata a Platone, quia singulariter et individualiter et non secundum rationem specificam causatur a Platone, ideo praecise et singulariter repraesentat Platonem. Sed illae duae notitiae licet sint eiusdem speciei, tamen non sequitur rationem specificam sed individualem et singularem, ideo etc. Ideo bene redditur ratio, quare, licet istae duae notitiae sint eiusdem speciei, et tamen una repraesentat unum obiectum et alia aliud, quia obiecta causaverunt eas secundum individuales concursus obiectialis motionis obiecti et non secundum concursus specificos et essentiales ideo etc.
Ex quo potest salvari quod odium Dei non est proprie et essentialiter malum, ubi advertendum est quod repraesentare Sortem non competit conceptui Sortis ex natura sua propria et specifica quia si sic, tunc competeret toti speciei quod est falsum et generaliter nulli notitiae tali competit ex natura sua propria et specifica repraesentare suum obiectum sicut dictum est.
Dico enim consequenter quod conceptus Platonis potest esse conceptus Sortis supposito, quod una res bis possit produci, et hoc de potentia Dei absoluta. Ponatur ergo quod eadem res potest a plurium agentium quolibet produci et quod idem conceptus realiter productus a Platone producatur a Sorte et ille erit conceptus Sortis, ita quod esset Plato conceptum Sortis et econtra Sortes conceptum Platonis, tunc quilibet illorum conceptuum repraesentabit obiectum a quo causatur obiective quia, secundum hoc, quod illae duae notitiae causarentur a diversis, secundum hoc, acquirerent sibi denominationem illam accidentalem ex qua habent repraesentare suum obiectum.
Et nedum istud est verum de primaria causatione immo de conservatione, ita quod si causatus sit conceptus a Sorte in potentia cognitiva et abiciatur Sorti Platone adveniente, Plato poterit conservare illam notitiam causatam a Sorte, et incipiet tunc illa notitia causata a Sorte repraesentare Platonem et esse notitiam Platonis. Istud patet quia ex quo notitia illa causata a Sorte non habet ex natura sua specifica repraesentare Sortem, sed solum ex quadam habitudine sibi extrinseca, scilicet ex habitudine causarum a quibus producitur. Si superveniant habitudines vel circumstantiae sufficientes ad hoc quod repraesentet Platonem, repraesentabit Platonem, quia causis sufficientibus positis eo modo quo sufficiunt ponitur effectus.
Obiectio ad propositum
Ad propositum enim veniendo sciendum est quod communiter solet fieri unum argumentum ad probandum quod odium Dei sit essentialiter malum quia illud est intrinsece et essentialiter malum cuius naturalis et propria operatio est intrinsece et essentialiter mala. Sic est de odio Dei quia ratio essentialis ipsius est movere creaturam rationalem in oppositum sui finis ultimi. Ordo enim debitus rerum conservatur in hoc: quod res consequitur suum finem debitum. Verbi gratia, si gravia moveantur deorsum et quiescant ibidem et levia sursum et sic de aliis, in hoc conservatur ordinatio et debitus ordo universi. Si vero econtra gravia moverentur sursum et levia deorsum, tunc esset deordinatio universi, quia res non consequerentur suum finem debitum; hoc maxime respectu ultimi finis. Cum ergo odium Dei de natura sua habeat movere creaturam recte in oppositum sui finis ultimati, sequitur quod res intrinsece et essentialiter mala.
Responsio ad obiectionem
Responsio est facilis iuxta praedicta. Diceretur enim quod qualitas illa ex natura sua non est odium Dei intrinsece et essentialiter, immo probabiliter potest dici quod illa qualitas non potest produci in potentia perceptiva et eam vitaliter immutare, et tamen non est odium quia esse odium Dei est sibi mere extrinsecum, scilicet, ex causis concurrentibus ad eius productionem, scilicet quia causatur a iudicio falso et apparentia ipsius Dei falsa ex quibus consurgit illa proprietas illi qualitati quod fit odium Dei. Verum est quod ista materia de directo non tangit fidem, ideo solum collative et disputative dixi illa quae dixi.
Alia notitia quae elicitur ex notitia immediate causata ab obiecti materiali
Advertendum ulterius quod huiusmodi notitia de tertio genere, scilicet notitia immediate causata ab obiectis materialibus. Quaedam est quae immediate causata ab obiecto sensibili et materiali et de illa dictum est quod immediate sequitur concursum obiectalem et motionem obiecti. Sed est alia notitia quae elicitur ex huiusmodi notitia immediate causata ab obiecto materiali de qua restat aliquid dicendum. Est ergo breviter imaginandum quod sicut notitia immediate causata obiective ab obiectis materialibus immediate sequitur motivitatem obiectalem secundum rationes et circumstantias individuales et non specificas a quibus producitur, ita est de notitia ex ea elicita sive abstracta per intellectum quem ipsa insequitur in repraesentando causalitatem obiectalem causarum omnium proximarum concurrentium ad eius productionem. Ad eius productionem concurrunt notitia intuitiva sensitiva et intellectiva cum intellectu. Sed ulterius differenter est loquendum de notitia abstractiva pro tanto quia notitia abstractiva causata ab intellectu inter omnia quae concurrunt ad eius productionem, scilicet loquendo de causis particularibus, intellectus est principalior causa, et penes ipsum habet illa notitia maxime mensurari. Verbi gratia, ponamus quod sint duae potentiae cognitivae intelligibiles, quarum una sit in duplo perfectior alia, ut si angelus uniretur materiae, tunc notitia causata in angelo et notitia causata in potentia Sortis vel Platonis semper sequetur in repraesentando dispositionem motivitatis obiectivae causarum concurrentium ad eius productionem, ita quod quantum ad hoc nec potentia nec eius concursus variant quoniam semper sequatur motivitatem obiectialem, sive sit in potentia minus perfecta sive in potentia magis perfecta quaecumque detur. Sed in causando eam ex notitiis intuitivis immediate causatis ab obiecto, imaginandum est quod ipsa potentia est principalis causa. Unde cum eisdem notitiis immediate causatis ab obiectis materialibus, potentia perfectior potest elicere notitias perfectiores omnino alterius speciei quam minus perfecta potentia posset. Nam ex eisdem notitiis intuitivis causat angelus notitiam abstractivam magis perfectam quam Sortes repraesentans, tamen idem, licet perfectius. Verbi gratia, habeat angelus duas notitias intuitivas immediate causatas ab obiectis materialibus; Sortes etiam habeat duas omnino similes. Tunc angelus ex illis notitiis intuitivis eliciat notitiam perfectiorem quam Sortes, quia ex quo angelus est perfectior quam Sortes et est principalis causa particularis, sequitur quod producet perfectiorem quam Sortes effectum. Et sic bene stabit quod erunt duo conceptus universales supponentes pro homine, quorum unus sit perfectior alio in duplo.
Item, experientia est in abstractionibus mathematicis, unus homo habet conceptus elicitos perfectiores quam alter de eodem. Ergo in notitiis abstractivis secundum perfectionem potentiarum possunt esse perfectiores notitiae, quia generaliter ad augmentum causae particularis principalis sequitur augmentatio effectus, et sic ascendendo secundum perfectiones specierum intellectivarum de homine possunt haberi infiniti conceptus convertibiles quorum quilibet esset absolutus et semper unus esset perfectior alio. Inter enim potentias intellectuales Deus est suprema potentia intellectualis. Capiatur ergo Sortis debilis ingenii qui ex duobus conceptibus causatis immediate ab obiectis materialibus eliciat notitiam abstractivam. Inter potentiam Sortis et potentiam Dei infinitae sunt creabiles, quarum una semper erit perfectior alia, ita quod inter illas duas potentias est infinita latitudo possibilis potentiarum intellectivarum. Ideo secundum perfectionem specierum intellectivarum continue ascendendo continue ex eisdem notitiis immediate causatis ab obiectis sensibilibus perfectior species semper eliciet perfectiorem notitiam abstractivam, ex quo sequitur quod isti termino animal correspondent duo conceptus diversarum specierum univoce supponentes pro eodem adaequate. Et secundum diversitatem specierum requirentur pauciores conceptus intuitivi immediate causati ab obiectis materialibus ad eliciendum conceptum abstractivum, nam potentia inferior indiget maiori adiutorio ex parte notitiarum. Ex quo sequitur quod possibile esset quod esset aliqua potentia intellectiva tantae perfectionis quod ex quolibet conceptu simplici creaturae statim posset elicere conceptum Dei sibi proprium. Ubi advertendum est quod sicut creaturae habent ordinem ad Deum, ita notitiae creaturarum habent ordinem ad notitiam Dei secundum quamdam causalitatem primam respectu notitiae Dei. Et quia potentia perfectior huiusmodi habitudinem potest percipere ex paucioribus notitiis quam potentia inferior, ideo ex paucioribus notitiis intuitivis creaturarum causatis immediate ab obiectis creatis poterit elicere notitiam propriam ipsius Dei potentia superior quam inferior. Ergo videtur sequi ex istis quod, data suprema intelligentia possibili, ipsa posset immediate ex quolibet conceptu creaturae causare notitiam propriam ipsius Dei. Ex quo secundum proportionem potentiarum secundum perfectionem sequitur proportio notitiarum intuitivarum immediate causatorum.
Tres modi notitiae abstractivae
Ubi advertendum est quod notitia una abstractiva potest multipliciter abstrahi sive elici ex huiusmodi notitiis intuitivis immediate causatis ab obiectis materialibus. Uno modo una notitia potest elici ex alia adaequate supponens pro eadem sicut illa a qua elicitur. Verbi gratia, ex notitia intuitiva Sortis apparentis secundum omnes circumstantias, intellectus potest abstrahere ex illis notitiis notitias repositas in genere substantiae quia alias non essent aliquae notitiae individuales in genere substantiae. Et tamen illae erunt convertibiles quia praecise supponent pro eodem, scilicet pro Sorte. Alia notitia est quaelibet non significet idem convertibiliter cum illa a qua abstrahitur, tamen supponit pro eodem licet etiam supponat pro aliis. Isto modo fiunt notitiae universales, nam ex notitia Sortis et Platonis et Ciceronis, etc. elicitur notitia hominis quae supponit pro Sorte, Platone, et Cicerone, non adaequate sive convertibiliter; immo etiam supponit pro aliis quia pro omnibus hominibus supponit. Tertio modo elicitur notitia abstractiva supponens pro aliis et nullo modo pro eisdem pro quibus supponit notitia ex qua elicitur. Et iste tertius modus est difficilior et isto modo elicitur notitia ipsius Dei, nam ex notitia creaturarum elicitur notitia ipsius Dei vigore tamen intellectus abstrahentis. Et tamen notitia creaturarum non supponit pro Deo nec e converso notitia Dei supponit pro creaturis. Verum est quod aliquando eliciendo notitiam Dei ex notitiis creaturarum concurrit aliqua notitia communis supponens pro Deo. Ista tamen non requiritur quoniam casus sit possibilis quod notitia ipsius Dei eliciatur ex notitiis creaturarum sine hoc quod ibidem concurrat aliqua notitia supponens pro Deo.
Sed circa secundum modum posset esse dubium utrum sit essentialis ordo notitiarum universalium et determinatarum inter se. Ubi advertendum quod ista materia communiter solet tractari in Vico Straminis in I Physicorum et in III De Anima. Ideo remitto eam ad determinationem magistrorum meorum Vici Straminis. Tamen de hoc dico unum verbum quod probabiliter potest dici quod notitia Sortis individualis et determinata non praesupponit essentialiter aliquam notitiam universalem nec notitiam singularem vagam, ita quod in Sorte potest causari notitia determinata Sortis et singularis sine huiusmodi notitiis universalibus et singularibus vagis, nam Sortes potest se obicere potentiae cognitivae in debita distantia ad causandum in sensu speciem determinate et singulariter repraesentantem Sortem. Ergo non videtur quin immediate potentia mediante illa specie possit causare notitiam determinatam et singularem Sortis quia ex quo agens est sufficiens et sufficienter applicatum passo videtur quod debeat produci effectus. Cum hoc tamen stat quod facilius est rem cognoscere confusius quam minus confuse sive quam in particulari et determinate. Unde diversae potentiae cognitivae de eadem re possunt habere diversas notitias supponentes praecise pro illa re, quarum una erit perfectior quam alia sicut caecutiens non ita perfecte videt rem sicut alter bene dispositus vel non caecutiens. De ordine autem universalium, dato primo universali, scilicet ens, descendendo per minus universalia, utrum sit processus in infinitum, et de modo causandi ipsorum universalium, et quae sunt, et quot sunt forte de hoc aliqua dicam in sequenti lectione etc.