Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 22, de Notitia
Circa primam difficultatem
Sciendum est quod in praecedenti lectione dictum est quod quaelibet creatura potest concurrere obiective, et hoc est potest efficere notitiam sui in potentia perceptiva. Nunc autem restat videndum ex quo notitia dicitur alterius obiecti notitia. Et circa hoc aliqua repetam quae dicta fuerunt in quadam lectione praecedenti.
Primo enim tangebatur quod notitia sive cognitio non dicitur intrinsece et essentialiter notitia sive cognitio. Quod patet quia staret per Dei potentiam quod esset sine subiecto et, sic non esset cognitio, quia nec sibi nec alteri. Non sibi quia non est potentia vitaliter perceptiva cum sit quoddam accidens; nec alteri per suppositum quia stat sine subiecto.
Secundo dicebatur quod notitia sive cognitio non dicitur notitia sive cognitio in habitudine ad suam potentiam ut subiectiva, nam Deus de potentia sua absoluta posset notitia ponere in lapide et tunc haberet huiusmodi habitudinem ad lapidem et tamen non esset notitia ex illa habitudine subiectiva ad lapidem nec denominaret lapidem cognoscentem.
Tertio dicebatur quod notitia non dicitur notitia ex habitudine ad potentiam perceptivam ut eius activa quia prius natura, saltem anima, producit notitiam quam vitaliter immutetur ab ea, ergo Deus potest separare primum a posteriori quia quaecumque distincta Deus potest etc. Ergo de potentia Dei absoluta primum posset poni sine secundo, et per consequens staret quod esset productio huiusmodi notitiae ab anima cognitiva, et tamen qualitas non esset animae cognitio. Ideo dicebatur consequenter quod cognitio dicitur cognitio ex habitudine illa ut potentia vitaliter immutabilis, id est, ex habitudine illa qua talis potentia est obiecti per illam qualitatem cognitiva et non ut subiectiva vel ut productiva, sed ut obiecti perceptiva, ita quod notitia sive cognitio ex habitudine illa dicitur notitia ex qua sive cognitio ex qua unit potentiam cognitivam intentionaliter cum obiecto per eam cognito et a tali potentia.
Et antequam veniam ad principalem difficultatem materiae tactae, scilicet, ex quo notitia dicitur esse obiecti repraesentativa. Advertendum est quod notitia potest dici alicuius obiecti repraesentativa multipliciter. Uno modo potest dici notitia universalis, et sic conceptus entis esset Dei notitia, quia cuiuslibet rei est notitia universalis tamen.
Secundo, aliqua notitia potest esse alicuius obiecti notitia, propter aliquam determinationem, ita quod propter illam determinationem conceptus ille vel notitia esset proprius conceptus vel notitia Dei. Verbi gratia, dato quod conceptui entis superaddatur sibi ista determinatio a se vel independens vel primum, ille conceptus ens a se, vel ens independens, vel ens primum, et sic de aliis erit proprie conceptus Dei adaequate supponens pro ipso, licet nulla pars esset proprie conceptus ipsius Dei.
Tertio contingit de re causari notitia in particulari ut apparet de conceptu singulari simplici adaequate supponente pro illo obiecto, et sic de Deo mediante conceptu creaturae imaginandum est quod posset elici aliquis conceptus singularis et proprius. Sed de hoc erit postea difficultas specialis.
Et quarto modo potest haberi notitia de aliquo non terminata ad aliud nec immediate causata ab alio, sed immediate causata ab obiecto, sicut esset notitia intuitiva Dei hic in via, sicut potuit esse in Paulo, et sicut est in beatis in patria de notitia beatifica intuitiva ipsius Dei quam habent beati in patria.
Ulterius advertendum est quod differentia est inter notitiam universalem et confusam, nam notitia confusa potest esse sive sit singularis sive universalis. Unde notitia confusa et notitia distincta per hoc distinguuntur quia notitia distincta est causa eliciendi immediate propositiones affirmativas et negativas plures de obiecto cognito per eam vel est notitia ex qua intellectus potest immediate elicere plura praedicata essentialia de obiecto cognito sive affirmativa sive negativa. Notitia vero confusa et indistincta est illa ex qua non possunt sic elici plura praedicata affirmativa et negativa obiecti cogniti. Exemplum ponatur quod Sortes videat Platonem a tanta distantia quod virtute suae cognitionis non possit elicere magis particulare iudicium de Platone nisi quod est corpus, deinde videat Ciceronem prope se vel Platonem multiplicatum prope se. Tunc eandem rem Sortes cognoscet confuse et indistincte et etiam distincte.
Indistincte et confuse cognoscet Platonem distantem ab eo, quia virtute illius cognitio causata ab eo sic distante quam habet Sortes, non potest Sortes elicere iudicium aliquod particulare nisi quod sit corpus. Nec potest elicere virtute illius cognitionis utrum sit animatum vel non animatum, utrum sit animal vel planta, utrum sit animal rationale vel irrationale, utrum sit homo vel asinus, utrum sit Sortes vel Plato, nam si interrogetur, utrum sit animal vel non, utrum sit vivens vel non, semper dubitabit, et hoc ratione confusionis notitiae ignorabit de ipso tam praedicata affirmativa quam negativa, ut dictum est.
Cognoscet etiam Sortes Platonem distincte et notitia distincta causata a Platone prope se existente quia virtute illius notitiae poterit elicere praedicata affirmativa et negativa essentialia et accidentalia de ipso Platone, nam primo sciet, mediante illa notitia, quod est corpus sed non est incorporeum, quod est vivens et quod non est non vivens, quod est animal et non est planta, quod animal rationale et non brutum, quod est homo et non est asinus, quod est Plato et non est Sortes, et sic continue descendendo per praedicata affirmativa, removendo differentias negativas. Et per conceptum confusum non posset sic, ideo vocatur notitia distincta quia est causa sufficiens eliciendo notitiam de distinctione obiecti a rebus a quibus differt, et notitia vocatur confusa quae non sic potest.
Quantum autem est de notitia universali sibi non repugnat quod sit distincta, unde circa hoc posset imaginari quod notitia universalis secundum unitatem intellectus in quo existeret continue ascendendo secundum perfectionem intellectus quod quanto esset in intellectu perfectiori et vivaciori tanto esset distinctior, ita quod absolute non repugnat quod eadem notitia sit distincta et universalis, ita quod imaginandum est quod universalitas non includit confusionem sive indistinctionem notitiae, sed solum pluralitatem obiectorum, ita quod de ratione cognitionis universalis est quod semper sit plurium cognitio; utrum autem distincte vel indistincte de ratione sua non est quod distincte vel indistincte.
[Quattuor conclusiones]
Veniendo tamen ad propositum principale ponam tres conclusiones negativas contra tres modos imaginandi quod aliqua notitia sit sui obiecti repraesentativa ex quadam radice.
Prima conclusio: notitia sive conceptus non dicitur repraesentativa vel repraesentativus sui obiecti ratione similitudinis ipsius ad suum obiectum.
Secunda conclusio: conceptus non dicitur esse repraesentativus sui obiecti ratione convenientiae specificae repertae inter ipsum et obiectum essentialis in praedicatis essentialibus vel denominationibus essentialibus sibi et obiecto convenientibus.
Tertia conclusio: conceptus non dicitur esse sui obiecti repraesentativus ex conditione sua specifica vel ex conditione suae naturae specificae, quod idem est; et ista conclusio tertio est contra Magistrum Henricum de Oyta.
Quarta conclusio affirmativa cui addam forte postea aliqua quae non dicam pro nunc. Ideo recipiatur conclusio pro nunc cum protestatione aliquali aliqualiter postea declaranda. Conclusio ergo affirmativa est ista quod conceptui convenit repraesentare suum obiectum ex modo habitudinum causarum proximarum ad ipsius productionem concurrentium et ex modo motivitatis potentiae ab obiecto et in obiectum.
[Probatur tertia conclusio]
Et ista conclusio quarta declarabitur posterius quia primo volo insistere in probando tres primas conclusiones negativas et postea redibo ad quartam probandum. Quia tertia conclusio videtur esse apparentior, sed cuius oppositum ponit Magister Henricus de Oyta, ideo primo incipiam probando conclusionem et improbando opinionem Magistri Henrici de Oyta. Unde ipse ponit quod conceptus vel notitia dicitur esse sui obiecti notitia ex conditione suae naturae specificae; et contra illud pono conclusionem negativam tertiam, scilicet quod conceptus non dicitur esse repraesentativus sui obiecti ex conditione suae naturae specificae quam probando sic quia stat esse duos conceptus eiusdem speciei habentes diversa obiecta, nec unus potest idem cum alio repraesentare stantibus eisdem causis a quibus sunt causati, ergo etc. Consequentia tenet. Antecedens patet capiendo duos conceptus quorum unus sit causatus a Sorte et alter a Platone in potentia cognitiva mere singularis quo dato isti duo conceptus sunt eiusdem speciei quod patet, quia sunt eiusdem perfectionis adaequatae.
Item, quia causantur a causis eiusdem speciei omnino eodem modo se habentibus in potentia eodem modo se habente, quia ponitur quod Sortes et Plato sint inaequali distantia a potentia cognitiva etc. Omnia sunt paria et tamen habent diversa obiecta et unus repraesentat illud quod alter non posset repraesentare stantibus eisdem causis, nam conceptus Sortis non repraesentat nisi Sortem singulariter et determinate, quia est conceptus mere singularis et determinatus et sibi repugnat repraesentare Platonem, causis omnibus eodem modo se habentibus quia alias quilibet conceptus singularis repraesentaret omnia alia individua eiusdem speciei quod non est dicendum. Et ita argueretur de conceptu Platonis. Habeo ergo quod sunt duo conceptus eiusdem speciei habentes diversa obiecta nec unum potest repraesentare idem cum alio causis eisdem stantibus. Ergo sequitur quod ex conditione specifica non convenit eis repraesentare obiecta sua, quia si sic, competeret eis idem repraesentare; non enim esset alia responsio nisi diceretur quod non essent eiusdem speciei, licet essent eiusdem perfectionis, quia non potest salvari quin sint eiusdem perfectionis quia causantur ab obiectis eiusdem perfectionis in eadem potentia omnino, etc. sunt paria, quia excludendo omnem aliam diversitatem, ideo forte restaret alia via quod huiusmodi conceptus licet sint eiusdem perfectionis sunt tamen diversarum specierum et quod ex natura specifica convenit uni repraesentare Sortem et alteri Platonem. Et ideo consequenter oporteret dicere quod essent duae species diversae eiusdem perfectionis adaequatae, et tunc cuilibet conveniret ex sua natura specifica repraesentare obiectum suum. Sed non potest stare quia species habent ordinem inter se, ergo semper oportet quod una sit perfectior alia, quia si essent sic collaterales quod essent duae aeque perfectae, tunc inter species esset confusio et non debitus ordo, quod non est dicendum.
Item, videtur quod species se habeant sicut numeri, et istud videtur esse imaginatio Philosophi, ergo etiam sicut numeri sunt inter se ordinati sic quod non stat quod sint duo numeri omino aequales, sic ergo non stat quod sint duae species omnino aequae perfecte. Item ordo ponitur in praedicatis essentialibus qui tamen tolleretur si ponerentur duae species aequae perfecte et istud ponitur a Philosopho II Posteriorum et in aliis locis ubicumque agit de processu demonstrativo, nam in processu demonstrativo oportet accipere praedicata secundum sub et supra, descendendo usque ad species specialissimas ad habendum definitiones quidditativas.
Item, arguitur et fortius ex qui nominis denominationis perfectionis simpliciter communiter dato, supponitur enim de denominationibus mere essentialibus quod denominatio perfectionis simpliciter mere absoluta est medium sufficiens arguendi quod illud cui conpetit est melius quolibet alio cui non competit. Et non curo hic de logica, quia ibi ponitur quam et aliud. Ideo, si velitis, propter logicam dicatur illud est melius cui competit quam aliud cui non competit. Istud patet ex descriptione Anselmi unde in Monologio, quindecimo capitulo, describens perfectum simpliciter dicit quod "perfectum simpliciter est quod semper est melius ipsum quam non ipsum". Ex ista suppositione probo evidenter propositum, supposito uno alio, scilicet quod ab omni convenientia speciei essentialis cum omnibus speciebus superioribus, etiam Deo incluso. Et non curo hic utrum univoce aliqua denominatio conveniat Deo et creaturis. Ab omni ergo convenientia, etc., potest sumi conceptus mere absolutus, ita quod, gratia exempli, capiamus hominem: ex convenientia enim hominis cum tota latitudine intelligentiarum naturalium et Deo potest sumi unus conceptus qui solum conveniat speciei humanae et a speciebus aliarum intelligentiarum transcendens perfectionem omnium specierum inferiorum et ita supra totam speciem non viventium potest sumi conceptus solummodo competens viventibus. Verum est quod grammatici forte non fuerunt ita instructi in metaphysicalibus quod posuerunt vocabula propria correspondentia cuilibet speciei, tamen realiter ita est.
Ex praedictis infertur quod praedicta positio implicat realiter contradictionem, nam ex hypostasi a conceptus Sortis habet aliquam denominationem perfectionis simpliciter communem sibi et aliis speciebus superioribus excludentem omnes inferiores. Sit ergo illa denominatio b, tunc b convenit sibi et non alteri. Ergo ille conceptus est perfectior altero patet per primam suppositionem quia quandocumque aliqua denominatio perfectionis simpliciter competit alicui et non alteri, illud cui competit est perfectius quam illud cui non competit. Et per idem probatur e converso quod conceptus Platonis est perfectior conceptu Sortis, nam sicut a convenientia essentiali inter conceptum Sortis et omnes superiores species, sumitur una denominatio perfectionis simpliciter competens sibi et aliis speciebus superioribus excludens omnes inferiores, sic a convenientia essentiali reperta inter conceptum platonis et omnes species superiores sumitur una denominatio perfectionis simpliciter communis sibi et aliis speciebus superioribus excludens omnes inferiores, sic ergo ista denominatio perfectionis simpliciter, sit c, et tunc c competit conceptui Platonis et non Sortis, ergo conceptus Platonis perfectior est conceptu Sortis ex quid nominis denominationis perfectionis simpliciter. Et tamen per praecedens argumentum conceptus Sortis est perfectior conceptu Platonis. Ergo est perfectior et minus perfectus quod implicat contradictionem, et sic implicat contradictionem esse duas species diversas eiusdem perfectionis omnino, ergo etc. Et licet huiusmodi denominationibus non sint nomina imposita, tamen faciliter possunt fabricari ab intellectu, quia semper inter quamcumque speciem et omnes superiores reperitur convenientia essentialis sufficiens ad causandum etc. Et sic patet quod non ex conditione specifica potest salvari quod notitia sit sui obiecti repraesentativa.
Probatur secunda conclusio
Deinde probatur secunda conclusio negativa, scilicet, quod non convenit conceptui repraesentare suum obiectum ex convenientia essentiali sui ad obiectum suum, quia tunc homo magis repraesentaret asinum quam qualitas illa quae est notitia sive conceptus asini, quia maior convenientia essentialis reperitur inter hominem et asinum quam inter asinum et illam notitiam, cum notitia illa sit quoddam accidens, ista conclusio satis clara est de se ;. ideo nolo plus insistere probando eam.
Probatur prima conclusio
Deinde probatur prima conclusio negativa, scilicet quod conceptus non sit sui obiecti repraesentativus ratione similitudinis. Et ista conclusio est difficilior ad probandum quam secunda quia multi tenent oppositum. Probatur ergo conclusio quia si sic, tunc conceptus lapidis esset formalis similitudo lapidis, sicut impressio in cera facta a sigillo, et per consequens in illo conceptu oporteret esse distinctionem lineationem secundum quod est a parte obiecti, quia alias non bene salvaretur similitudo inter conceptum et obiectum, nisi proportionalis lineatio reperiretur in conceptu sicut in obiecto ad extra. Confirmatur, quod conceptus rei extensae non posset haberi nisi ille conceptus haberet aliquod proportionale extensioni obiecti, ut scilicet pars toti corresponderet. Sed hoc est falsum, quia conceptus est mere indivisibilis.
Item, quia, si sic, tunc conceptus esset sicut imago rei, et cum imago non repraesentat rem nisi prius cognoscatur, sequitur quod res non posset cognosci sine cognitione sui conceptus. Et iterum illa cognitio esset imago conceptus sui et sic iterum non posset cognosci conceptus nisi haberetur cognitio notitiae conceptus et sic in infinitum.
Corollaria
Ex istis, antequam veniam ad principalem materiae difficultatem, scilicet ad probationem quartae conclusionis, infero aliqua corollaria, ubi advertendum est quod, in opposito huius conclusionis primae negativae, fundat Magister Ioannes de Ripa aliquas conclusiones affirmativas contra quas infero negativas.
Primum corollarium: non quaelibet entitas immaterialis potest esse respectu divinae essentiae species intelligibilis, ipse enim imaginatur quod quaelibet res indivisibilis sive immaterialis realiter est imago divinae Trinitatis, ideo realiter est eius species intelligibilis. Sed, sicut tetigi, non ex similitudine consurgit quod notitia sit repraesentativa sui obiecti, quia anima intellectiva est realiter similitudo Trinitatis, et tamen non est eius species intelligibilis, sed solum obiective repraesentat divinam essentiam et Trinitatem. Et sic patet quod prima sua conclusio fundatur in falso, scilicet, in similitudine obiecti ad notitiam.
Secundum corollarium: non quaelibet entitas immaterialis creata potest esse respectu Dei notitia intuitiva quia nedum ponit quod quaelibet entitas immaterialis creata sit respectu Dei species intelligibilis sed etiam notitia, et non solum notitia sed etiam notitia intuitiva. Patet quia anima intellectiva est similitudo Trinitatis et tamen non est notitia ipsius intuitiva. Item, non concedimus quod aliquis angelus sit per essentiam suam notitia intuitiva Dei. Immo dubium est inter doctores utrum sit species intelligibilis Trinitatis. Item, ex isto videretur sequi quod daemones essent notitia intuitiva Dei ex quo istud provenit ratione similitudinis, quia daemones sunt realiter similitudo Trinitatis quia ista similitudo non est aliquod accidens immo est met essentia. Licet enim quaelibet res sit ipsius Dei obiective repraesentativa non tamen formaliter. Unde ipse Magister Ioannes de Ripa tenet quod quaelibet res sive materialis sive immaterialis est Dei notitia quantum est de se, ita quod si posset animae uniri, esset formaliter sibi notitia intuitiva ipsius Dei. Ego enim medio secum, concedo enim quod quaelibet res mundi sive materialis sive immaterialis est ipsius Dei et totius Trinitatis repraesentativa, non tamen formaliter in se sed solum obiective. Et forte circa hoc dicetur quod quaelibet res repraesentet dupliciter Trinitatem. Trinitas autem habet duos modos in se secundum quos repraesentatur a creatura qualibet, nam Trinitas est ad extra activa in esse causae efficientis praeter efficere obiective et ita etiam res sunt effectus ad extra praeter efficere obiective, sicut ignis generat ignem. Sed praeter hoc in divina essentia est quaedam efficientia per modum intentionis quae magis reducitur ad concursum obiectalem quam ad aliud et ibidem est res fecunda in se sicut Pater et se habet per modum obiecti communicando se producendo Filium et deinde ab utroque producitur Spiritus Sanctus per modum amoris sicut quaelibet res creata se habet in se, nam primo ex natura fecunda producit speciem et deinde cognitionem et deinde ab utroque producitur amor, quia quantum est de se quodlibet obiectum est bonum; ideo praesentat se ad finis prosecutionem. Ideo cuilibet rei competit repraesentare Trinitatem per modum efficientis obiectivum nam ex productione speciei in anima ab obiecto consequitur amor quia obiectum quantum est de se debet esse conveniens ipsi potentiae, et sic consequentur et amor et obiectum concurrunt ad producendum complacentiam obiecti cogniti. Ideo Trinitas relucet in creaturis obiective et non formaliter.
Tertium corollarium: non quilibet intellectus creatus potest sic in sua natura videre deum sive divinam essentiam seipso, quia licet obiective sit repraesentativus divinae essentiae, non tamen formaliter in se quia esse similitudinem quandam in se divinae essentiae non sufficit ad esse formaliter notitiam intuitivam Dei licet bene obiective.
Quartum corollarium: non oportet quod Deus secundum omnem denominationem perfectionis essentialis cognoscatur ab aliqua creatura formaliter. Dicit enim de Ripa, et ista imaginatio est valde subtilis licet falsa, dicit enim quod quanto aliqua species est perfectior tanto repraesentat Deum secundum plures denominationes perfectionis ita quod infima species repraesentat Deum intuitive secundum unam denominationem perfectionis solum et superior species immediate repraesentat secundum duas, et sic consequenter ascendendo secundum perfectionem specierum. Data ergo suprema intelligentia in qua concurrunt omnes denominationes perfectionis simpliciter essentiales, quia de nominibus non est curandum sicut sunt esse independens esse increatum, quia data suprema intelligentia adhuc esset dependens et creata, ipsa suprema intelligentia repraesentaret Deum secundum omnes denominationes perfectionis simpliciter ipsius Dei, et esset notitia intuitiva simpliciter ipsius Dei secundum omnem praedicatum perfectionale simpliciter essentiale.
Pono ergo oppositum quia non oporteret quod repraesentaret formaliter Deum, licet enim repraesentaret Deum obiective, non tamen formaliter. Et sic data suprema intelligentia non esset ipsius Dei notitia intuitiva secundum omnem praedicatum perfectionale, licet esset sibi simillima intelligentia quae posset creari, nihilominus tamen non haberet nisi obiectaliter, et non formaliter, repraesentare ipsum Deum, quia ex similitudine, ut dictum est, non consurgit ratio formalis repraesentandi. Quantum est de materiae principalis prosecutione tractabitur in sequenti lectione et faciam finem huius articuli.