Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 25, de Notitia
Opinio Averroeis
Praeter modos abstractionis prius tactos est unus alius modus quem imaginatus est Averroes, scilicet per intellectum agentem, cuius tamen imaginatio Averroes non fuit primus inventor secundum quod recitat Rabi Moses, et Albertus Magnus, Sed primus inventor fuit quidam alius. Unde Averroes ad salvandum perpetuitatem animae intellectivae, imaginatus est quod esset unicus intellectus agens omnium hominum, qui quidam intellectus erat infima intelligentia, vel ipse Deus. Imaginatur enim Averröes quod duplex est intellectus, scilicet agens et possibilis. Intellectus possibilis est quo omnia possibilia sunt fieri, id est, est capax cuiuscumque notitiae, non tamen subiective sed solum vitaliter.
Intellectus autem agens est lumen in quo relucent cognoscibilia. Deinde ponit quod conceptus vel notitia vel species vel phantasmata duplicem habent modum repraesentandi: unum, scilicet actualem, et secundum istum modum immutant sensum ad actualiter cognoscendum. Secundum modum hunc possibilem, et tunc virtute intellectus agentis irradiantis supra phantasmata et species vel notitias sensitivas in illis relucent universalia, sed non immediate, sed vigore intellectus sic irradiantis. Ideo intellectus agens illam potentialitatem specierum vel phantasmatum vel notitiarum reducit ad actum, ita quod virtute illius irradiationis intellectus possibilis concipit universalia, id est, concipit res universaliter et etiam res abstractas et immateriales.
Ad opinionem Averroeis
Et illum modum non credo quod oportet eum tenere, et ideo etiam in isto passu non tenetur Averroes nisi circumscripta fide, id est, quod, nisi esset fides, positio illa de unico intellectu in omnibus hominibus esset satis sustinibilis, et ex consequenti etiam haberent concedere quod intellectus non cognosceret singulariter, nisi per accidens quia concipiens universaliter quodammodo concipit singularia quia intellectus agens non est aptus natus irradiare nisi secundum formas universales secundum ipsum. Ad illum modum loquendi etiam non videtur quod bene posset sustineri sine contradictione ponendo quod intellectus agens sit ipse Deus quia in XII Metaphysicae ipse ponit quod Deus nihil cognoscat ad extra, et per consequens non posset actuare intellectum possibilem nisi ad se cognoscendum. Ideo intellectus possibilis per actuationem intellectus agentis non cognosceret universalia. Istam viam non teneo, nec etiam tenuerunt eam philosophi; ideo repudio eam tamquam sufficienter a philosophis improbatam.
Sex modis possumus habere conceptum de Deo
Primus modus
Primus modus est per viam abnegationis, scilicet apponendo negationem infinitatem ad praedicata dicentia expresse imperfectionem, sicut est dependens. Dicit enim imperfectionem, ideo non supponit pro Deo et si sibi addatur negatio infinitans et dicatur non dependens sive independens supponet pro Deo. Et ita de incorruptibile, et immortale, et aliis praedicatis dicentibus imperfectionem non competentibus Deo, et si eis addatur negatio infinitans, competeret Deo. Et si sint praedicata generalia supponentia pro omni creatura, et cum hoc dicant imperfectionem sicut est esse creatum, esse ab alio, et huiusmodi, tunc dicendum est per modum regulae quod omne praedicatum tale sit generale supponens adaequate pro creaturis. Si sibi addatur negatio infinitans, solum supponet pro Deo et non pro creaturis. Ita quod sicut tale praedicatum ante adventum negationis supponebat solum pro creaturis et non pro Deo, sic si sibi addatur negatio, competet Deo et nulli creaturae competet, Et istam viam secuti sunt multi, sicut Rabi Moses et Sanctus Thomas. Et multi alii tenuerunt quod de Deo non possumus habere notitiam nisi per viam negationis nisi ex speciali gratia ipsius Dei, quia sicut recitat Rabi Moses unicum fuit nomen affirmativum ipsius Dei, scilicet Tetragrammaton quod fuit secretum et non omnibus revelatum, sed solum idoneis.
Tertius modus
Alius modus est componendo plures conceptus simul vel addendo uni aliquam denominationem, et tunc aggregatum ex illis conceptibus, vel ex illo conceptu et illis denominationibus, supponet pro Deo adaequate, licet nullus illorum conceptuum supponeret pro Deo sicut istud ens primum, ens a se, ens independens, et huiusmodi; et isti sunt modi cognoscendi Deum imperfecte. Et multi tenuerunt quod non est aliter a nobis cognoscibilis hic in via nisi tribus modis praedictis.
Reditio ad materiam de ordine praedicatorum essentialium
Contra quos pono alios tres modos cognoscendi Deum quorum quolibet concipitur sive cognoscitur Deus conceptu absoluto et proprio ipsius Dei tam in significando quam in supponendo. Et ad maiorem istius materiae intelligentiam praemisi heri ordinem praedicatorum essentialium. Et istud repetere non est inutile iuvenibus in theologia et metaphysica studentibus, immo confert valde ad multas materias investigandum. Ideo repetam illud quod heri dictum fuit de ordine huiusmodi praedicatorum essentialium.
Circa quod advertendum est quod sicut species rerum habent ordinem inter se secundum superioritatem et inferioritatem et quod semper superior species perfectior est inferiori specie. Sic etiam secundum hoc sunt praedicata essentialia subordinata secundum ordinem superioritatis et inferioritatis, taliter quod semper priora dicunt minorem perfectionem quam posteriora. Unde ab existentia rei, quod res est, sumitur ab ista convenientia conceptus simplex absolutus, cui correspondet li ens dicens perfectionem simpliciter quia melius est esse quam non esse absolute loquendo quia non esse non est bonum proprie quia nihil est. Et quia Deus est, sibi competit ille conceptus absolutus sumptus ab illa convenientia quae est esse. Unde, si esset aliqua species quae praecise haberet esse, tunc sibi competeret ista denominatio ens dicens perfectionem simpliciter, et nulla alia denominatio dicens perfectionem simpliciter sibi competeret. Ideo ab illa convenientia posset sumi unus conceptus communis sibi et Deo, scilicet li ens.
Et tunc consequenter imaginandum est quod secundae speciei conpeteret aliqua denominatio superaddita isti denominationi quae est esse, et tunc ab illa convenientia superaddita potest sumi unus conceptus dicens perfectionem simpliciter et istud praedicatum non est ita commune sicut primum, quia excludit speciem inferiorem, et ita de tertia specie et quarta et sic de aliis. Et breviter quot sunt species producibiles tot sunt huiusmodi praedicata dicentia perfectionem simpliciter competentia Deo et creaturis formabilia ab intellectu, licet non omnibus sint nomina imposita, et causa fuit ignorantia grammaticorum et philosophorum abstrahentium quia licet fuerunt boni philosophi et theologi, tamen in paucis abstraxerunt, et non in singularis quia oportuisset quod cognovissent omnes species et omnes proprietates earum. Et ista praedicata procedunt in infinitum quia quot sunt species producibiles tot sunt huiusmodi praedicata formalia, sed infinitae sunt species producibiles, ergo. Et si suprema species sit possibilis, tunc supremum praedicatum est sibi communicabile et solum competit duobus, scilicet Deo et illi speciei supremae.
Et si incipiendo ab illa suprema specie, descendendo versus infimam speciem, si sumetur species sibi immediata, tunc a convenientia essentiali ipsius ad Deum posset sumi unum praedicatum essentiale dicens perfectionem simpliciter competens solum tribus, et sic continue descendendo. Et quanto magis distarent species ab illa suprema, tanto a convenientia essentiali ipsius ad Deum sumeretur conceptus dicens perfectionem simpliciter magis communis. Et quicumque caperetur, solum haberet finitas species, et quanto magis recederet, recederet haberet plures.
E converso vero est incipiendo ab infima specie continue ascendendo, nam ponamus quod ens sit genus generalissimum sumptum a convenientia essentiali ipsius infimae speciei ad Deum. Deinde capiamus aliud praedicatum quod non sit ita commune sicut vita, licet non sit praedicatum immediatum ad li ens, sed propter defectum nomini, non habemus aliud praedicatum cui sit nomen impositum, et sic continue ascendendo. Et tunc quanto magis recedet a primo sive ab infima specie tanto erit minus commune et habebit pauciores species. Et ista subordinatio praedicatorum dicentium sic perfectionem simpliciter multa implicat. Ideo eam saepe repeto pro iuvenibus.
Primo enim implicat ordinem rerum et specierum ad extra, quia species in suo esse sunt sic subordinatae adinvicem.
Secundo confert ad cognoscendum materiam de perfectione specierum, quia ex quo iudicat ordinem specierum et semper inferior species est imperfectior, ideo etc. Et forte est eadem proportio praedicatorum essentialium inter se secundum perfectionem sicut specierum, sed tamen credo quod non proportionum quod alias dicam. Tamen quanto species habent plura huiusmodi praedicata, ceteris paribus, tanto est perfectior, non tamen eadem proportione.
Tertio confert ad sciendum praedicata de Deo: immo in istis praedicatis essentialibus dicentibus perfectionem simpliciter, processerunt philosophi ad inveniendum notitiam ipsius Dei, quia, quidquid perfectionis simpliciter reperiebant in creaturis, attribuebant ipsi Deo.
Quarto valet ad cognoscendum materiam idearum tam secundum theologos quam secundum philosophos quia secundum theologos secundum ordinem talium praedicatorum essentialium, ponuntur ideae factivae et extra res specierum in Deo. Et ad hoc resolvuntur species et diversitas specierum. Plato etiam imaginatus est quod secundum ista praedicta essentialia quod Deus secundum hoc habeat alias et alias rationes ideales sibi correspondentes. Et istud videtur innuere Augustinus dicens "alia est ratio hominis, et alia asini" etc.
Item, quinto illud valet ad cognoscendum materiam formalitatum, quia de dicto ponuntur distinctiones formales in Deo et in creaturis. Ita quod ponentes formalitates imaginantur quod esse sit idem a parte rei in omnibus. Postea imaginatur quod vivere sit aliquid distinctum a parte rei ab esse. Concurrunt tamen identitate, ita quod vivere sit idem in tota latitudine viventium, non tamen est idem formaliter cum ente. Et sic imaginatio eorum est secundum distinctionem praedicatorum sic realiter distinctio aliqua ex parte rei, licet non quaelibet sit summa quia quaedam est distinctio perfectior alia ut quando essentia distinguitur ab essentia alia, quando suppositum a supposito. Tamen essentia divina est eadem identitate cum supposito, licet sit aliqua distinctio inter essentiam et suppositum. Unde licet ens et vita sint idem in Sorte suppositionaliter, tamen aliqualiter distinguitur. Ideo non conceditur similiter negatio unius de alio quia non conceditur quod essentia Sortis non sit vita Sortis. Tamen conceditur negatio cum addito ubi, scilicet negatio importat distinctionem secundum quid et non absolute, ut bene conceditur quod essentia Sortis in esse essentiae non est vita Sortis in esse vitae.
Quartus modus: primus modus abstrahendi conceptum proprium et singularem Dei
Nunc ad propositum veniendo secundum ordinem istorum praedicatorum essentialium communium Deo et creaturis dicentium perfectionem simpliciter sumptorum a convenientiis essentialibus Deo et creaturis, a quolibet istorum abstrahi potest unus conceptus singularis et absolutus Dei, proportionalis tamen ad huiusmodi conceptum communem a quo abstrahitur. Verbi gratia, li ens est praedicatum communissimum sumptum a convenientia essentiali inter infimam speciem et Deum. Ita imaginandum est quod ab huiusmodi conceptu intellectus potest abstrahere conceptum mere absolutum et singularem qui significet rem sub tali convenientia. Et ita potest abstrahi conceptus simplex de Deo absolutus per illum modum, scilicet per additionem alicuius determinationis isti conceptui generalissimo ens. Et etiam ab illo conceptu cum illis determinationibus supponente pro Deo adaequate potest abstrahi conceptus singularis simplex absolutus de Deo in significando et in supponendo pro deo, correspondenter tamen ad primum conceptum illum communissimum a quo abstrahitur. Et tunc si ponerentur distinctiones formales in Deo, tunc conceptus ille esset conceptus correspondens Deo secundum primam rationem formalem.
Et secundum hoc Guillelmus Parisiensis tenet quod esse vel ens est conceptus singularis mere absolutus ipsius Dei, ita quod circa illud nomen ens dupliciter utitur analogia: quia, aliquando capitur solum prout dicitur de creaturis, et secundum illum modum aliquando Beatus Dionysius negat quod Deus sit ens, et tunc proprie dicitur de creaturis et analogice de Deo. Verum est quod alio modo capitur analogice prout solum dicitur de Deo et etiam est analogia vice versa, quia solum dicitur de Deo principaliter, et analogice de creaturis. Et isto modo li ens est realiter mere singulare et absolutum competens ipsi Deo. Et isto modo capit Guillelmus Parisiensis quando dicit quod esse est proprium nomen ipsius Dei in libro De divinali magisterio, ubi Deus hoc testatur, dicens: "Ego sum qui sum," et "Qui est misit me," ecce ubi utitur isto nomine ens tamquam sibi proprio. Et sic patet quod li esse aliquando significat Deum praecise et principaliter, aliquando creaturas, et aliquando Deum et creaturas. Significat enim Deum et creaturas quando abstrahitur a convenientia essentiali illa quae est esse reperta inter Deum et creaturas, et tunc ab illo conceptu potest abstrahi unus conceptus simplex mere absolutus et singularis ipsius Dei correspondenter ad conceptum illum a quo abstrahitur. Et ita posset dici de vivere et aliis praedicatis essentialibus dicentibus perfectionem simpliciter competentibus Deo et creaturis. Et sic secundum quod li ens vel aliud praedicatum dicens perfectionem simpliciter, significat Deum et creaturas, est universalis. Et secundum hoc quod significat Deum solum est mere singularis et absolutus. Et sic quodlibet tale est singulare secundum primarium significatum et universale secundum secundarium significatum.
Et sic habemus quod tot sunt huiusmodi praedicata quot sunt species habentes ordinem inter se secundum ordinem specierum, licet supponant adaequate et absolute pro eodem. Primum esset ens competens Deo ut existens; secundum, ut vivens quia non habemus aliud inter esse et vivere scilicet aliud praedicatum cui sit nomen impositum, licet sint plura possibilia; et tertium ut intelligens; et quartum ut volens et aliis et semper posterius, repraesentaret Deum perfectius quam prius ut conceptus Dei competens sibi in esse vitae perfectius Deum repraesentat quam conceptus competens sibi in esse entis, et ita de aliis continue ascendendo secundum perfectionem specierum possibilium. Et in isto ordine praedicatorum propriorum Dei est processus in infinitum, sicut in praedicatis sumptis a convenientiis essentialibus communibus Deo et creaturis. Et consequenter dato praedicato communicabili supremae intelligentiae, si esset praedicatum correspondens Deo abstractum a conceptu communi Deo et supremae intelligentiae, esset ultimum absolutum ipsius Dei et includeret omnes perfectiones simpliciter competentes aliis praedicatis inferioribus. Et illae essent species specialissima perfectissima reposita sub genere substantiae, supposito quod huiusmodi conceptus reponeretur in praedicamento et infinite distans a genere generalissimo. Utrum autem talis conceptus posset a nobis abstrahi, dico quod non.
Quintus modus: secundus modus abstrahendi conceptum proprium et singularem Dei
Secundus modus abstrahendi conceptum proprium et singularem ipsius Dei absolutum est a pluribus denominationibus simul iunctis combinando plures simul sicut esse, vivere, intelligere, etc. Et quanto plures combinarentur simul tanto, ceteris paribus, posset abstrahi perfectior conceptus singularis et absolutus ipsius Dei. Et tunc quanto potentia esset perfectior tanto ex eisdem denominationibus potest elicere perfectiorem conceptum, et quia potentia nostra abstractiva est limitata, forte daretur maximus numerus notitiarum possibilium. Et tunc conceptus elicitus ex illis esset perfectior possibilis a nobis abstrahi, stante dispositione communi quam nos communiter habemus, scilicet sine speciali gratia ipsius Dei, quia non est dubium quin intellectus noster posset tantum iuvari et elevari per Dei dona supernaturalia et spiritualia quod posset ad perfectiorem conceptum attingere.
Sextus modus: tertius modus abstrahendi conceptum proprium et singularem Dei
Tertius modus abstrahendi conceptum proprium Dei est datis notitiis creaturarum complexis vel incomplexis ex ipsis potest elici conceptus simplex proprius et absolutus de Deo Unde imaginandum est quod licet quaelibet notitia per se sumpta non sufficeret in nobis ad causandum conceptum proprium ipsius Dei, quia non gereret sufficienter vicem speciei Dei, tamen illa tota combinatio notitiarum creaturarum haberet talem habitudinem ad intellectum et ad notitiam Dei quod sufficienter gereret vicem notitiae Dei. Et hoc testatur Scriptura Sacra quae dicit "a speciebus creaturarum potest Creator cognosci". Dico tamen, sicut alias dixi, quod quaelibet notitia creaturae quantum est de se sufficienter gerit notitiam sive speciem notitiae Dei secum et esset sufficiens quantum est de se ad causandum et producendum notitiam Dei. Et forte quod simplex notitia creaturae, quae nobis non sufficeret ad causandum vel eliciendum notitiam Dei, sufficeret angelo.
Et tunc secundum varios gradus combinationum huiusmodi notitiarum creaturarum possunt elici varii conceptus proprii ipsius Dei et absoluti de Deo. Secundum etiam variationem potentiarum abstractivarum, variarentur huiusmodi conceptus, et si variarentur ista duo, tunc notabiliter variarentur huiusmodi conceptus secundum perfectionem. Potest iterum fieri alia variatio augmentando combinationes notitiarum et dividendo potentias, et tunc si fieret hoc aequaliter, tunc semper remanebit aequalitas conceptuum.
Conclusio
Ex istis apparet quod Deus est a nobis cognoscibilis tribus modis sibi non propriis et tribus modis sibi propriis per notitias omnino absolute et adaequate ipsum significantes et supponentes pro ipso. Advertendum est tamen quod verisimiliter huiusmodi abstractio notitiarum propriarum Dei non est a nobis possibilis sine iuvamine fidei intellectum nostrum iuvante, et sicut dictum est in praecedentibus, quod fides est lumen naturalis investigationis directivum; quomodo et qualiter dictum est in praecedentibus. Et secundum illud, verum est quod alii dicunt, quod ex puris naturalibus non possumus habere notitiam absolutam de Deo et singularem, ubi, scilicet subtrahetur adiutorium fidei.
Responsio ad instantias
Aliquae sunt instantiae contra illum modum procedendi per praedicata essentialia infinita, quia si sic, non possent inveniri definitiones quidditativae circa species specialissimas infinite distantes a generibus generalissimis.
Ad istud respondetur primo quod nulla species distat sic infinite a genere generalissimo, sed quaelibet solum finite distat. Ideo secundum viam divisionis descendendo a genere generalissimo contingit devenire ad notitiam cuiuslibet speciei.
Secundo respondetur quod dato quod per viam divisionis non posset, tamen posset per aliam viam, nam intellectus a circumstantiis, et proprietatibus, et operationibus, et maxime propriis alicuius speciei potest intellectus abstrahere conceptum absolutum proprium speciei. Et tunc consequenter posset habere aliquem conceptum qui supponeret pro forma connotando proprietates sive operationes illius qui esset differentia. Et tunc a convenientia illius cum aliis posset abstrahi genus, et tunc ex illo genere et differentia illa constitueretur definitio speciei.
Tertio dicitur quod in talibus bene potest fieri saltus, ita quod incipiendo a genere non oportet descendere per omnia intermedia. Verbi gratia, immediate a conceptu animalis abstrahitur conceptus hominis, et tamen inter istos sunt convenientiae infinitae a quibus possunt causari conceptus intermedii infiniti.
Quarto dico quod licet in huiusmodi denominationibus procederetur sic in infinitum, tamen descendendo ad species signatas per terminos limitatae perfectionis non procederetur in infinitum. Verbi gratia, ens quod est praedicatum dicens denominationem perfectionis simpliciter descendendo ad species signatas per terminos limitatos. Primo divideretur in ens finitum et infinitum et consequenter in ens per se et in ens in alio, sive in substantiam et accidens, et post in corporeum et in incorporeum. Et sic descendendo per talem processum per viam divisionis ad species limitatae perfectionis ad habendum definitiones ipsarum specierum specialissimarum non procederetur in infinitum. Et ideo in tali processu divisio non sequeretur illum processum in infinitum quae procedit per praedicata dicentia perfectionem simpliciter. Et sic locutus est Aristoteles quod per viam divisionis in aliquo certo genere descendendo secundum certos terminos limitatae perfectionis contingit devenire ad notitiam definitionis.
Consequenter, contra unum quod fuit prius dictum arguitur. Dictum fuit prius quod quaelibet creatura ad repraesentandum ipsam emanationem divinarum personarum ad intra concurrit obiective ad producendum speciem et deinde obiectum et species ad producendum amorem etc. Contra quia, si sic, tunc notitia causata ab obiecto causat obiective notitiam sui, quia si quaelibet res concurrat obiective ad sui ipsius notitiam, notitia illa causata ab obiecto concurreret etiam obiective ad sui notitiam, et sic de secunda notitia, et sic erit processus in infinitum in huiusmodi notitiis, secundum quod Alkindus ponit in quodam tractatu concederetur quod quaelibet res multiplicat radium suum, immo etiam lumen diffusum immediate aliunde causat aliud lumen diffundendo se ad latus, et quod species multiplicat speciem, et sic in infinitum usque ad non gradum. Et sic secundum hoc non esset inconveniens quod notitia producta immediate ab obiecto produceret iterum aliam notitiam, et sic in infinitum usque ad non gradum.
Aliter potest dici quod non erit processus in infinitum in huiusmodi notitiis, et tamen salvabitur quod quaelibet res concurrit obiective ad sui notitiam ad intellectum datum, quia bene concederetur quod notitia causata ab obiecto concurrit obiective ad sui notitiam, quia concurrere obiective est se communicare potentiae cognitivae, modo notitia communicaret se potentiae. Et cum hoc esset obiectum sui ipsius et sic inquantum est obiectum teneret vicem patris, inquantum est notitia tenet vicem prolis, et ita diceretur consequenter de amore. Utrum autem ista positio, scilicet quod quaelibet notitia sit notitia sui, potest probabiliter dici quod sic, si non actualiter tamen habitualiter. Et illud ponit Magister Ioannes de Ripa de notitia Dei beatifica; non est revocandum in dubium quin sit sui ipsius notitia. Sed utrum ita sit de omni notitia, potest dici quod quantum est de se quaelibet notitia est sui ipsius repraesentativa, licet intellectus non possit istud immediate cognoscere. Et in hoc quod ponit Magister Ioannes de Ripa, scilicet quod notitia quaelibet per prius est notitia sui quam alterius. Credo quod notitia per prius repraesentat obiectum, et consequenter intellectus, propter difficultatem convertendi se ad huiusmodi notitiam, non cognoscit eam per ipsammet, immo forte cognoscitur a nobis primo complexe formando in nobis notitiam complexam qua cognoscimus nos habere talem notitiam, et tunc forte post possumus abstrahere notitiam incomplexam illius notitiae, et sic non est processus in infinitum in talibus notitiis et sic ratio satis est soluta, et haec de primo articulo.
On this page
Sex modis possumus habere conceptum de Deo
Reditio ad materiam de ordine praedicatorum essentialium
Quartus modus: primus modus abstrahendi conceptum proprium et singularem Dei
Quintus modus: secundus modus abstrahendi conceptum proprium et singularem Dei
Sextus modus: tertius modus abstrahendi conceptum proprium et singularem Dei