Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 36, de Fruitione
Utrum a parte obiecti aliquod bonum finitum sufficiat ultimate terminare appetitum rationalis creaturae?
Prius fuit inducta difficultas tangens finitatem capacitatis humanae. et de hoc dictum est aliqualiter supra.
Nunc restat inquirendum utrum a parte obiecti aliquod bonum finitum sufficiat ultimate terminare appetitum rationalis creaturae?
Primo quod generaliter omnis creatura, sive cognitiva sive non, appetit summum bonum tamquam suum finem ultimum. illud est de intentione Philosophi Io Ethicorum dicentis "bonum est quod omnia appetunt". Et antiqua translatio habet bene enuntiaverunt antiqui dicentes bonum est quod omnia appetunt, et Eustratius dicit in commento quod per bonum debemus intelligere deum, et sic creatura rationalis appetit bonum ultimum tamquam finem.
Item est subordinatio finum ergo quilibet finis melius appetitur propter ultimum, ergo ultimum magis appetitur. et hoc potest duplicatur imaginari. uno modo Resolvendo huiusmodi appetitum ad divinum et infrustrabile imperium, quia deus non solum Reducit ea solum quae sunt in se finem; immo illa quae non sunt vocat tanquam ea quae sunt. secundo modo potest imaginari huiusmodi appetitus in inanimatis[?] ut coniungantur suo principio effectivo secundum imaginationem Boetii. unde multiplex reperitur in Rebus bonum. unum quod concernit individuum, aliud quod concernit speciem, aliud genus, aliud universum.
Quantum ad primum animalia ratione individui appetunt cibum, qui est conservativus individui et sic cibus est ei bonum et comestio bona, animalia etiam appetunt generationem et hoc propter bonum speciei, quia generatio ordinatur in speciem continuandam. tertium est bonum generis, et illud est agentium aequivocorum ut superiorum respectu inferiorum sicut intelligentiae movent ista inferiora et ordinant ad suos fines ratione generis. Aliud est bonum universi respectu, et illud fit per quandam analogiam a causa generalissima et illud fit a deo. unde bonum quanto communis tanto divinus, bonum enim speciei est melius quam individui et generis quam speciei et universi quam generis.
Nunc advertendum quod nedum creaturae appetunt deum per opus bonum suae voluntatis, sed etiam appetunt permutari quantum possunt et ideo operationes creaturam Resolvuntur in ultimum ut creaturae ultimo fini assimilentur et quia creatura rationalis potest deo assimilari plus quam aliae, quia ipsius est capax dilectione et cognitione per quos actus transformatur in deum. Ideo creatura rationalis singulariter ipsum omnibus gradibus appetendi appetit per quos deus potest appeti. Veniendo ergo ad materiam conclusio repraesentativa quod creatura rationalis non potest in aliquo bono finito quietari etiam de potentia dei absoluta illud probatur ante per aliquas rationes; primo ex insufficientia creaturae quae non sufficit sibi nec ad esse nec ad bene esse, ergo nec alteri. Item ex habitudine causae ad effectum, sicut se habet causa secunda efficiens ad producendum effectum, ita finalis ad suum, sed causa secunda non potest virtute propria efficere effectum, ergo nec creatura potest finaliter terminare.
Corollaria
Primum corollarium
Res essentialiter perfectior est a suo fine dependentiorEx qua conclusione sequuntur corollaria. primum corollarium: Res essentialiter perfectior est a suo fine dependentior. nam secundum gradus specificos sunt etiam gradus inclinationum diversarum in superiori specie quot enim species est contentiva graduum specificorum tot inclinationum. et sic quanto creatura est nobilior tanto habet plures inclinationes et per consequens dependentior.
Secundum corollarium
Latitudo honestatis naturalis et essentialis perfectionis correspondent sibi adaequateSecundum corollarium: latitudo honestatis naturalis et essentialis perfectionis correspondent sibi adaequate. honestas enim est habitudo Rei ad suum finem, sicut naturalis iustitia. unde Plato vocat eas operationes naturae ultimate regulatas. unde quanto operatio honestatis est naturalis est optime Regulata et ad finem directa tanto est magis naturalis iustitia. et sic ex hoc sequitur quanto res nobilior tanto a suo fine dependentior.
Tertium corollarium
Quod res perfectior universaliter est dependentiorSequitur tertio: quod Res perfectior universaliter est dependentior, quia ex habituine effectus ad causam efficientem et conservantem Res perfectior ostenditur, ergo sicut res perfectior Requirit maiorem influxum ad suam productionem ita ad sui conservationem ideo quanto est perfectior tanto magis dependet.
Quartum corollarium
Quod ad subtractionem influxus causae finalis res desineret esseQuarto sequitur quod ad subtractionem influxus causae finalis res desineret esse. probatur tanta est dependentia effectus ad causam finalem, sicut ad causam efficientem et conservantem. sed pro subtractione efficientis et conservantis desineret esse, ergo. Unde si subtraheretur causa finalis res esse pessima quia sine fine, nec ordinaretur ad finem. unde tanta est habitudo necessitatis rei ad suum finem sicut Rei ad suam conservationem.
Quintum corollarium
Quod creatura non tendit in non-esse positive et tamen sibi derelicta in non-esse subito deflueretSequitur ulterius quod creatura non tendit in non esse positive et tamen sibi derelicta subito in non esse deflueret. patet quia creatura tendit in deum, qui est summum esse et tamen sibi derelicta statim non esset et cito desineret esse, quia sicut causa effectiva requiritur ad conservationem effectus ita finalis ad effectum esse.
Octavum corollarium
Quod suprema intelligentia, si daretur, magis passive tenderet in nihilum quam mixtum ex contrariisSequitur ergo quod spiritualis creatura est indigentior quam corporalis, Sequitur etiam quod suprema intelligentia, si daretur, magis passive tenderet in nihilum quam mixtum ex contrariis. et sic patet error dicentium quod intelligentiae vel creaturae separatae a materia sunt necesse esse. et hic error est ex mala consideratione habitudinis creaturae ad deum, quia creatura quanto perfectior tanto indigentior. Unde quare non corrumpitur hoc intelligentia hoc est propter ordinationem dei quam fecit, quia ordinavit opposito modo generationem et corruptionem in mixtis quae componuntur ex contrariis sequitur etiam quod Res perfectior et nobilior magis subicitur et tenetur deo quam minus perfectam, quia magis indiget eo, et sic magis debet subici et humiliari, et sic si daretur suprema intelligentia teneretur esse summe subiecta quia plura a deo reciperet.
Nonum corollarium
Quod demonstrationes necessario inclinatur in Deum tanquam in finem ultimum et summum bonumSequitur quod daemones necessario inclinantur in deum tanquam in finem ultimum et summum bonum. patet quia non stat creaturam esse sine inclinatione in suum finem, quia non potest esse creatura sine sua naturali habitudine ad suum finem et ex hoc consequenter dicitur quod si daretur creatura non male habituata posset experiri inclinationem naturalem in deum. Verum p? tamen, quia inclinationes versantur circa multa ut temporalia extinguunt motum naturae quae semper inclinant ad bonum patet ergo quod est indissolubilis et inaufferibilis inclinatio creaturae ad deum, cum praedictis tamen stat de inclinatione actus liberi quod stet ad oppositum ut quod aliquis odiat deum. et sic quod creatura inclinetur ad oppositum sui finis.
Stat etiam quod creatura saltem decepta statuat sibi alium finem quam deus quo dato ex parte potentiae rationalis haberet appetitum quietatum reputativae. tamen voluntas non quietaretur naturaliter, nec appeteret actus naturales propter vehementiam tendentiae in illud obiectum. et sic talis crederet esse quietatus et esset summe miser et crederet esse quietatus et non esset. et sic patet qualiter creatura rationalis non potest aliquo modo infinito quietari, licet decepta crederet quietari in illo et cetera etc.
On this page