Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 35, de Fruitione
Responsio
De prima ratione
Prima tangit finitatem potentiae perceptivae, et sic deberet quietari in finito, et sic Deus non esse obiectum fruibile, et sunt huiusmodi dicendi, scilicet, quod capacitas animae est infinita, scilicet quacumque notitia data potest per illam intensius cognoscere, et sic in infinitum tamen esse perceptivum ut est denominatio essentialis competit finitae creatae, quia denominatio posterior competit intensius quam prior, ut imaginando lineam entis incipiens a non gradu procedendo in infinitum, et tunc detur portio eius ut pedalis ibi incipit linea in infinitum ascendendo, et sic de aliis posterioribus, et sic posterior est perfectior, quia includit primam. Et ideo consequenter posterior denominatio participat intensius, et sic impossibile est posteriorem competere infinite, quia tunc esset infinite ens, et sic de aliis primis. Et ideo circa materiam non est intensio doctoris quod denominatio capacitatis creaturae competit infinite, ut est essentialis, sed solum ut est actualis[?accidentalis?].
Obiectio
Sed contra arguitur intrinseca capacitas non potest melius quantificari quam penes effectum, ut hoc maxime penes effectum intensum et non penes remissum quia quilibet intensum habet remissum, et sic ex magnitudine effectus cognoscitur magnitudo causae licet non ex parvitate. Parvitas ergo ex infinitate cognoscitur infinitas, ergo si est infinitae capacitatis, est infinite perceptiva, et ideo infinita.
Item quod cognitio animae Christi non est infinita, quia quamlibet talis species accidentum[?] est sub minima specierum substantiarum, ergo non est infinita.
Item tunc quaelibet natura intelligibilis esset aequaliter perceptiva, et sic anima humana esset aequae perceptiva, sicut suprema intelligentia si daretur.
Quarto sequeretur quod quaelibet rationalis creatura beata circa[?] anima Christi in infinitum esset minimus beata quam Beata, quia quaelibet carent infinita latitudine beatitudinis sibi possibile et sic in infinitum deficit ab illa latitudine quae sibi possibilis ex qua arguitur imperfectio et miseria, quia illud appraehendit tamquam sibi possibile et movetur in illud motu desiderii et caret illo, ergo non quietatur.
Responsio ad obiectionem
Ad istas rationes dicitur quod prima arguit de extrinseca perfectione. Unde advertendum quod infinitas creatae de qua loquitur quasi nihil ponit perfectionis nisi accidentalis. Ut dato quod una ingredo[?] efficeretur infinita intensive minus gradus lucis excederet totam illam latitudinem, et sic ista perfectio perceptitatis[??] extensiva non est specifica et essentialis, sed individualis. Unde ipsam non est intensiva quo ad speciem licet quo ad modum percipiendi, et sic non est perfectior in specie quam minus gradus notitiae in illa specie. Unde advertendum quod proportionaliter perfectiones perceptionum diversificantur specie secundum diversitatem specificam personarum ut capiamus in esse perceptionis duas potentias ut ut animam et angelum, licet angelus cognoscit anima ista perceptio non est maior quantum ad speciem quam perceptio quam haberet anima humana in certo gradu finito, et sic per eundum gradum perceptionis perfectius cognosceret angelus quam anima Christi, et sic licet ex infinitate modi percipiendi quantum ad speciem concluderetur bene infinitas potentiae perceptivae, tamen perfectio gradualis perceptionis non arguit perfectionem perceptivae potentiae.
Unde licet anima Christi infinite percipiat illa est infinitas individualis et non specifica, et sic angelus per eandem qualitatem perciperet perceptivae alterius speciei quam anima humana i et in hoc est similem aliquo modo, quia licet ignis in appositionem infinita combureret, tamen hoc non arguit infinitatem suae perfectionis. Si ergo argumentum haberet efficaciam deberet sic argui potentia perceptiva producit infinitam notitiam quantum ad speciem suam ergo potentia est infinite perceptiva.
Sed argumentum non procedit quia non loquiritur[?] de perceptione specierum essentialium, sed de modo percipiendi. Unde licet eadem perceptio in anima Christi et angelo esset eadem speciefice, tamen esset alius modus cognoscendi, et sic stat perceptiones esse diversarum specierum in esse perceptionum, et non esse diversas in esse absoluto specifico, et sic licet sit processus in infinitum in modo cognoscendi perceptivo, non tamen dabitur ultima species perceptionis, et sic repugnat quod anima Christi habeat infinitam perceptionem secundum speciem, et per istum modum apparet quod potentia ratio est sophistica quae dicit quod potentia quantificatur penes effectum hoc intelligitur quantum ad perfectionem specificam effectus. Modo licet anima Christi habeat infinitam perceptionem est tamen finita inesse[?] specifico.
Ad aliam rationem quae est de latitudinem accidentium
Ad aliam rationem quae est de latitudine accidentium quod nulla potest esse notitia infinita, quia tota latitudo accidentium est sub tota latitudine substantiarum, dicitur quod non loquitur de perfectione specifica essentiali. Sed de perceptione in esse perceptionis quae hic ponitur infinita, nam latitudo perceptionis in esse perceptionis non ponitur in latitudine essentialium, sed accidentium. Unde si perceptio animae Christi potentia in angelo erit perfectior in esse perceptionis. Et etiam si poneretur in alia proportionata[???] perfectiori esse perfectior in esse perceptionis si ergo poneretur in suprema intelligentia infinita per imaginationem, tunc esset infinita perceptio, et sic solvuntur rationes per distinctionem perceptionis in esse individuali et essentiali vel in esse specifico et est esse perceptionis, et sic potentia potest dici infinita extrinsece illo modo quo notitia sua est infinita et est quaedam accidentalis perfectios. Unde non arguitur albedo infinita ex hoc quod est infinitorum graduum nisi accidentaliter et non extrinsece et non essentialiter sic est in proposito.
Tertia ratio
Tertia ratio argumenti de extrinseca perfectione, quia non est inconveniens quod quaelibet nulla intelligibilis sic aequae perceptiva illo modo dicto tamen quantum ad perceptione quo ad gradus est ordo secundum species, cum arguebatur quarto sequeretur quod rationalis creatura circa[citra?] anima Christi esset infinite modice beata.
Sed hic advertendum quod principalis pars beatitudinis, immo tota quasi beatitudo est obiectum et solum per accidens, requiritur formalis beatitudo, immo si obiectum posset communicari se ipso et anima posset coniungi se ipsa obiecto, non requireretur formalis beatitudo.
Secundo advertendum quod licet appetitus obiecti sit nobis naturalis tamen appetitus formalis beatitudinis non est nobis naturalis. Et si est, non est cum limitatione certi gradus. Ubi advertendum quod quantitas beatitudinis formalis et appetitus eiusdem est secundum instinctionem gratiae[?] et non naturae. Nam praecise beatus tantum appetit de beatitudine formali quantum Deus vult eum appetere, quia non est appetitus certi gradus respectu formalis beatitudinis. Ex hoc sequeretur[?] quod beatus non plus appetit de formali beatitudine quam habet. Et sic non desiderat esse perfectior quam est. Et sic quietatur. Et sic est soluta ratio, quia totum residuum beatitudinis quod non habet non est obiectum quod appetit, et sic, licet sibi deficeret infinita perfectio beatitudinis formalis illam non appeteret. Et etiam haberet obiectum infinite perfectum. Unde non in eadem proportione dicontur[??] beati beatitudine formali, quia beatitudo formalis non est pars essentialis beatitudinis, unde non sufficit ad duplicationem totius quod pars dupletur, et sic non sequitur beatitudo formalis duplatur in isto, ergo iste est magis beatus in duplo quam iste et sic non sequitur infinita beatitudo formalis deficit isti, ergo est infinite modice beatus, et sic rationes non procedunt.
Quomodo potest sustineri finitas
Primus est quodlibet anima sit finitae capacitatis naturaliter tamen per miraculum potest de potentia dei absoluta ultra suam capacitatem infinite Recipere. unde licet vas continens pintam de potentia naturali non potest continere nisi pintam, tamen deus per potentiam absolutam per penetrationem potest ponere infinita, licet per primum corpus repleretur tota. Et iste modus est quasi medius inter primum et communem modum quod potentia sit finitae capacitatis, tamen credere primum esse meliorem.
Alius modus est quod capacitas animae non terminatur ascendendo, sed descendendo ad modum potentiarum passivarum quae terminantur descendendo vel ad minimum a quo non possunt, vel ad maximum a quo propter debilitatem. et sic diceretur quod anima terminatur descendendo, et quod daretur ita Remissa notitia quae non sufficeret inmutare potentiam.
Aliam viam est quod quantum ad gradum terminatur et non quantum ad speciem. Unde imaginatur quod Realiter potentia perceptiva potest esse ita intensa quod non potest esse intensior quantum ad gradum ut licet anima non posset intensius percipere quam ut decem quantum ad gradum tamen potest percipere per aliam speciem perfectiorem ut decem tamen et per aliam nobiliorem ut decem. et sic in infinitum et sic solveretur quod si esset unus qui tantam meruisset quantum est capax quomodo posset ultra praemiari, diceretur quod per praemium speciei perfectioris, tamen qui vellet dicere posset quod terminatur anima quo ad gradum et quo ad speciem, tamen non posset venire ad suppremum gradum cuius est capax quantumcumque viveret, et ista est responsio Hybernici, quae est probabilis.
Primo subiectiva et ista est infinita, et anima aliter se habet in recipiendo ut subiectum, quia se habet ut passiva, et aliter in participiendo, quia se habet ut activa. et sic capacitas subiectiva est infinita, quia secundum quod deus potest agere, potest Recipere, et tunc si anima reciperet infinitam visionem, tamen finite perciperet. Unde hic Adam dicit unum quod est verum. unde ponatur quod potentia sit perceptiva ut decem, et primo ponat visionem ut decem, et iterem aliam ut decem. tunc dico quod non videbit nisi ut decem, licet Adam dicat quod videbit in duplo.
Alia est capacitas eminenter contentiva et ista communicatur Rebus secundum perfectionem earum quia secundum quod res est perfectior secundum hoc plura eminenter continet.