Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 57, de Trinitate
Propositio: sola divina natura summe identice[?] est omnis perfectio sibi possibilis
Sicut tactum est in lectione praecedenti, trinitas personalis est una de conditionibus propriis naturae immensae, et sicut probatur Res infinita in eadem specie habet alias proprietates et conditiones quam finita, ergo si natura divina sit infinita in se, et etiam in specie excedens imperfectione totam aliam perfectionem specierum non est inconveniens si sibi competant variae proprietates et conditiones.
Continuando hanc materia ponam unam propositionem ex qua inferam aliqua corollaria aperitiva materiae.
Propositio est ista: sola divina natura summe identice est omnis sua perfectio sibi possibilis. Et cum hoc est quaelibet perfectio immensa. ista propositio quantum ad principalem partem quia exclusiva est satis patet ex tractatis in tertia distinctione, ubi ostensum est quod divina natura est simpliciter immensae imperfectionis. unde quod divina natura sit omnino sua perfectio possibilis et necessario et omnis summa perfectio possibilis ista fuit deducta circa materiam tertiae distinctionis, ubi fuit probatum quod deus est simpliciter et absolute summe perfectus. Ita quidquid est perfectionis est deo attribuendum. modo, habere omnem perfectionem est perfectionis et carere perfectio aliqua est habere potentiam ad eam, haec est aliqua imperfectio, ideo non competit deo. Ideo deus omnem sibi possibilem, et etiam perfectionem possibilem habet.
Et ex illa deductum est quod non possibilis pluralitas deorum, quia de ratione deitatis est habere omnem perfectionem, alias Deus non esset summe perfectus, modo si unus deficeret ab aliqua perfectione non esset deus, et si plures haberet omnes perfectiones illi superfluerent.
Sed secunda pars, scilicet quod nihil aliud a deo est identitate omnis sua perfectio sibi possibilis etc. patet ex operatione creaturarum ad suas causas tam efficientes quam finales quam formales et materiales, nam quaelibet creatura, ut tactum est, indiget causa efficiente et recipit ab alia causa sua perfectione et etiam creatura producta in nihilum flueret nisi conservaretur.
Item creatura maxime perficitur per finis adeptionem, ita quod finis est summa perfectio creaturae tamen finis creaturae distinguitur ab ea.
Item perfectio intellectus est cognitio et perfectio voluntatis est dilectio, et sic est multiplex indigentia creaturarum respectu illorum ad quae ordinantur quae tamen sunt distincta formaliter vel realiter respectu creaturam non sic autem est de deo, quia deus est summe perfectus et est omnis sua perfectio, nec potest sibi aliqua perfectio acquiri.
Unde circa hoc aliqui doctores dicunt quod quaelibet creatura est realiter composita etc intelligentia et est divisibilis de potentia dei absoluta, et hanc ponit Hugolinus octava distinctione primi. Et praeter ponentes distinctiones formales, qui ponunt distinctionem in quamlibet creaturam, et sic quoddam modo compositionem.
Corollaria
Primum corollarium
Nulla creatura esset omnis sua perfectioPrimum corollarium, dato quod gratia, virtutes, et dona gratuita, et formalis beatitudo concurret simul unitive identitate intrinsece et essentialiter in subiecta alicuius rationalis creaturae nihilominus illa non esset omnis sua perfectio. patet, quia indiget obiecto beatifico in quo consistit sua summa perfectio et est suus finis ultimus.
Secundum corollarium
Esse simplex proprie causando non est ad extra proprie praedicatum communcabileSecundum corollarium: esse simplex proprie causando non est ad extra proprie praedicatum communicabile. Patet quia non potest creari creatura quin habeat dependentiae habitudinem et possibilitatis. Ex qua quoddam modo resultat per modum compositionis conditio repugnans simplicitati simpliciter. Unde quaelibet creatura habet multas dependentias respectu suae causae. Habet enim inhaerentiam quamdam ad suam causam et alia multa. Unde creatura habet quamdam compositionem promissum quaedam proportionalem ad inhaerentiam, licet non sit realis inhaerentia.
Ex quo sequitur quod esse simplex proprie et stricte capiendo est de praedicatis perfectionalibus deo propriis immediate dicentibus perfectionem immensam et quodlibet tale praedicatum est talis naturae quod illud cui competit potest immediate concludi esse summe perfectum. non sic autem est de istis praedicatis vivens, intelligens, licet dicant perfectionem simpliciter.
Tertium corollarium
Supremum gradum est omnino indivisibils gradus perfectionisTertium corollarium: quamvis supra materiam continue ascendendo supra latitudinem creatarum posset concedi quod Reperiatur maior latitudo potentiae et possibilitatis, supra tamen supremum gradum est omnino indivisbilis gradus perfectionis. Ita quod ascendendo supra latitudinem creaturarum quanto creatura est perfectior tanto est possibilior, id est, habet plures potentias quoddam modo specifice distinctas. patet nam species superiores participant naturam inferiorum. Et species humana participat naturam non viventium, immo etiam anima humana, quia inhaeret ad modum formae materialis nec eius inhaesio est operatio vitalis. etiam ad modum vegetabilium anima nutrit corpus vegetabiliter.
Et etiam cognoscit sensitive, cum brutis et intelligit cum intelligentiis intellectus, et sicut sunt gradus in natura corporali, ita in spirituali. unde licet intellectus non inhaereat, non tamen est negandum quin sit inhaesivus et vegetivus et sensitivus et quin habeat potentias aptas ad vegetandum, sentiendum, et nutriendum et quanto est perfectior tanto habet aptitudinem ad plures potentias, tamen ex statuto divino quia hoc non congruit universo, non exercet operationes vegetiva, sensitivam, etc.
Secunda pars dicit quod extra huiusmodi latitudinem unicus est indivisibilis gradus et extra totam latitudinem creabilium reperitur deus qui est unicus et omnino indivisibilis gradus perfectionis. Unde imaginandum est quod omnes potentiae et omnes modi ad intra ipsius dei sunt idem et unicus gradus modus formaliter. Patet quia nisi, ita esset deus non esset simplicissimus quia alias haberet aliquas perfectiones limitatas, cum ergo sit summum bonum quo maius excogitari non potest. Patet quod est simplicissimus et immensus et unicus gradus indivisibilis, et sic omnis modus ad intra est immense modus et est unicus modus dei ad intra.
Quartum corollarium
Gradus divinae perfectionis excedit immense totam latitudinem creabiliumQuartum corollarium: licet sit unicus gradus indivisibilissimus, et immense tamen excedit totam latitudinem creaturam, ita quod, licet gradus divinae perfectionis sit simplicissimus et immensus et unicus gradus indivisibilis et indivisibilissimus, excedit tamen immense totam latitudinem creabilium.
Quintum corollarium
Aeternitas excedit in duratione totam latitudinem temporis imaginarii infinitamQuintum corollarium: quamvis aeternitas sit duratio simpliciter indivisibilis et simplicissima, excedit tamen in duratione totam latitudinem temporis imaginarii infinitam, a parte ante et a parte post et immense excedit, quod autem aeternitas sit sic duratio subitanea et simplicissima habetur ex dictis Boetii, V De consolatione, ubi dicit quod "aeternitas est interminabilis vitae tota simul possessio" et ibi recte ponit quod aliud esset semper modum existere tempori. aliud esset ipsum esse aeternum. Unde Anselmus monologion dicit quod deus ex sua duratione est ante creaturas et etiam post creaturas perpetuo duraturas non quid temporali duratione sed duratione perfectiori in infinitum quam sit duratio successiva. Unde ad imaginandum huiusmodi durationem posset imaginari tempus perpetuum a parte ante et a parte post per modum lineae finitae, et tunc imaginemur quod illa linea fluat ad punctum et efficiatur punctum Realiter, sicut imaginatur de corpore christi quod est in puncto hostiae, et tunc si posse sic imaginari quod tempus concurreret ad punctum, tunc illa duratio esset satis apropinquabilis ad aeternitatem, sicut si imaginaretur quod panis transubstantaretur in aliquod corpus in infinitum. Hoc est possibile, et quod illud corpus contineretur in hostia, hoc totum est possibile, sic in proposito de aeternitate.
Sequitur consequentur quod si deus ab aeterno produxisset unam intelligentiam secum duraturam, tamen illa intelligentia non esset aeterna, et causa est, quia sua duratio est divisibilis, quia praesens divisibile est a praeterito et a futuro, quia si illa intelligentia sit nunc potest statim non esse, et de illa potest verificari quod est et quod statim non erit, et potest futuritio ab ea Removeri. Sed aeternitas non potest Removeri a Re cui competit, quia aeternum includit cum aeterna duratione impotentem non essendi si autem non est de creatura, quia sua duratio est producibilis et successiva.
Sextum corollarium
Quod Pater et Filius sunt idem gradus perfectionis simpliciter et sunt idem gradus indivisibilisSequitur ulterius quod pater et filius sunt idem gradus perfectionis simpliciter identitate et sunt idem gradus indivisibilis. Ita quod tres personae non sunt, nisi unica perfectio simul, et quaecumque perfectio est pater, illa est filius, et illa perfectio est indivisibilis et immensa.
Sequitur ulterius quod pater filius et spiritus sanctus habent eandem durationem et aeternitatem, et per consequens sequitur quod filius aeque primo est sicut pater, quia ex quo quaelibet persona est aeterna illa est impartibilis divinae, quia omne aeternum et quidquid est aeternum est impartibile. et sic filius, cum sit aeternus, est aeque primo duratione sicut pater.
Ex quo sequitur quod in divinis non est ponenda prioritas originis quo ad signa vel instantia naturae quae consuevit ponere Doctor Subtilis. Unde Doctor Subtilis imaginatur quod quia ad intra est emanatio personarum oportet quod servetur ordo. et sic per consequens est ibi aliqua prioritas. unde imaginatur quod pater concipitur vel consideratur prius quam filius, quia ab eo emanat filius, ideo pater consideratur in primo signo originis, et quia a patre emanat filius, ideo filius est in secundo signo, et spiritus sanctus in tertio. Sed illa imaginatio stare non potest quia ut tactum est eadem duratio quae est aeternitas absolute aeque primo competit tribus.
Item instans originis quodcumque signetur illud est indivisibile et formaliter aeternum, ergo est omnium trium personarum mensura, et tunc capiatur instans quod mensurat instans generationis filii, id est aeternum, ergo est quis omnium mensura. ex quo est aeternum, ergo unum non est prius alio.
Item, si ita esset sequeretur quod aeternitas praecederet filium secundum durationem Rei prior filio. patet quia aeternitas mensurat patrem pro primo signo originis. et in illo non mensurat filium imaginabilis est portio aeternitatis in qua non est generatio filii, ergo filius non est aeternus.
Septimum corollarium
Productio personarum divinarum naturam poni potentialitatem successivam vel etiam mutationemSeptimum corollarium: productio personarum divinarum naturam poni potentialitatem successivam vel etiam mutationem. Patet quia, licet filis producatur a patre, nihilominus tamen est aeque cito, sicut pater, et aeque aeternus et aeque immutabilis, immo est eadem perfectio cum patre, immo est unica perfectio in divinis indivisibilis.
Ex quo sequitur quod filius est identice illa excellentia nobilitatis et perfectio qua pater potest producere filium. patet, quia omnis gradus excellentiae et nobilitatis, quae est in una persona immo quae est una persona est alia. et omnis perfectio paterna est filius. Et ideo, si sit alicuius dignitatis producere filium, illa dignitas et perfectio est in filio quia omnis perfectio est indivisibilis in tribus personis quia in divinis personis est unicus gradus perfectionis, licet immensus, ergo corollarium verum.
Octavum corollarium
Licet divina essentia sit ad intra communicabilis, non tamen ad extraOctavum corollarium: licet divina essentia sit ad intra communicabilis, non tamen ad extra. Istud tamen corollarium dimitto declarandum pro aliis materiis.
Consequenter pro una difficultate, quae superius tacta est, scilicet, quia filius producitur a pater, ergo mutatur, hic est advertendum quod productio vel generatio in creaturis multa Importat. Importat enim de communi cursu modum agendi limitatum. Importat etiam Rei inceptionem, quae producitur de non esse ad esse quia generatio est progressio rei de non esse ad esse. Importat etiam indigentiam a sua causa. Importat etiam communicationem perfectionis.
Ubi nota quod habitudines omnes in generatione, quae important imperfectionem in creaturis debent a divina generatione removeri et quod est perfectionis ut communicare alicui perfectionem, quia illud nam dicit imperfectionem debet deo attribui et illud, scilicet, communicare perfectionem non dicit imperfectionem, nisi indigenti. exemplum, ut Radius dependet a sole, licet sol communicet sibi perfectionem in se, scilicet, esse non tamen communicat sibi perfectionem conservativam sui, ideo radius dependet a sole, si tamen esse possibile quod sol communicaret radio illam perfectionem, quae est sua perfectio. et etiam vim conservativam sui ipsius sic quod sufficienter conservaret seipsum radium non dependeret a sole, sed haberet sufficientem virtutem exeundi. Ita in proposito, quia pater producit filium et continue producit quia est aeterno. ideo semper producit nec producere desinit cum aeternitas sit subitatur duratio filius, tamen non indiget aliquo quia est aeque perfectus, sicut pater et summe sibi sufficiens et habet omnem perfectionem quam pater nec Filius dependet a patre. ideo non indiget a patre. unde aliquid dependere ab alio, hoc est ratione alicuius perfectionis quam in se non habet et ab alio habet. Sed, quia illam perfectionem filius non habet a se, ideo requiritur productio, sed illa non includit de non esse ad esse productionem quia cum hoc quod filius producitur omnis perfectio est in eo. ideo non indiget alio. Et per hoc salvatur quod filius non est mutabilis, immo est tota perfectio, quae pater et habet totam quam pater et tota auctoritas, quae est in patre est in filio, et filius est aeque perfectus, sicut pater, et sic patent corollaria.