Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 58, de Trinitate
Quomodo cum simplicitate divinae essentiae stat pluralitas personarum
Articulus qui tractatur, scilicet, sacratissimae et benedictissimae trinitatis est principalis et fundamentalis christianae Religionis, licet enim in aliquibus articulis antiqui philosophi et aliquae sectae conveniant in isto tamen articulo trinitatis disconveniunt est tunc principalis quia ab isto articulo trahunt alii originem ut articulus incarnationis, et alii plures, et ab isto sacramenta trahunt efficaciam, et etiam merita. Ideo circa istum est insistendum, et in ista materia tota difficultas Resolvitur ad unum punctum, scilicet, quomodo cum simplicitate divinae essentiae stet pluralitas personarum, et maxime omnes doctores circa hoc tractantes Resolvuntur ad hoc.
Et breviter circa istam materiam Boecius, qui fecit librum De trinitate toto conatu in IIo libro non intendit nisi ostendere simplicitatem divinae essentiae, et consequenter personarum trinitatis.
Et Augustinus in libro De trinitate recitat tres causas errandi in articulo trinitatis. Prima est quia deo attribuimus illud quod experimus in creatura corporali. Secunda causa est quia deo attribuimus illud quod experimur in creatura spirituali. Tertia causa quia aliqui praesumptuose deo attribuunt aliquid quod nulli alteri competit, ut quod posset seipsum gignere.
Quantum ad duos primos modos removetur causa errandi per duo prima principia posita in lectionibus praecedentibus. Unde quia deus est immensus et infinitus, ideo sibi competunt aliae proprietates et conditiones quam creaturis. Unde Aristoteles Io Physicorum impugnans opinionem anaxagorae, qui ponebat infinitatem principiorum, dicit quod infinitum inquantum infinitum est ignotum. Et ex isto habetur quod divinae essentiae inquantum ipsa est infinita proprietates suae sunt infinitae ignotae, et hoc respectu creaturae intellectualis, quia oculus noster sive intellectus noster se habet ad secretissima naturae, scilicet ad deum sicut oculus noctuae ad lumen solis. Quantum ad tertiam causam errandi persuadetur satis philosopho satis elevato quod in materia trinitatis loquendo est sine quacumque praesumptione. Sed cum omni humilitate loquendo est ut dicit Augustinus, nam si esset aliqua causa effectiva et scirentur praecise finiti effectus producibiles ab ea, non tamen esse negandum a philosopho quin posset, a b et c effectus producere. Et ideo philosophus reduceretur ad hoc saltem quod non haberet negare quin essentia divina sit in tribus suppositis et quod essentia divina est subsistentia trium suppositorum, et quod articulus non sit evidenter impossibilis. et oportet huiusmodi articulum fundare et suadere et breviter maxime insistendum est circa divinae essentiae simplicitatem.
tria de ratione aeternitatis
Continuando ergo materiam de generatione divina et adiungo aliquid de locabilitate eiusdem. Advertendum est quod de ratione aeternitatis sive durationis divinae sunt tria.
Primum est quod non est mensura alicuius potentialitatis. hoc est dicier quod non mensurat aliquid quod possit non esse in se, sed est mensura actualiter necessario existentis.
Secundo de ratione aeternitatis est quod si universalis mensura hoc est quod mensurat qualitercumque intrinsece est vel intrinsece potest esse. et quidquid potest esse in ea intrinsece et qualitercumque res posset intrinsece se habere.
Tertio de ratione aeternitatis est quod cuiuscumque alterius mensurae effectiva et productiva et simpliciter in genere mensurarum prima. Ideo Dionysius V De divinis nominibus vocat aeternitatem saeculum tempus et saeculum saeculorum. Et Anselmus in Proslogion vocat aeternitatem saeculum saeculorum, ex quibus innuitur quod tempora et omnes mensurae alio sunt effectus illius mensurae, tunc in esse et Augustinus X Confessionum sanctus dicit omnia, scilicet, "praeterita tempora non futura, nec praeterita aeternitas".
Corollaria
Tertium corollarium
Tertium corollarium: repugnantia est in aeternitate contradictoria verificari. Patet quia repugnat quod contradictoria verificentur in instanti temporis. Sed instans aeternitatis est simplicius quam instans temporis, ergo maius inconveniens est quod contradictoria verificentur in instanti incarnationes aeternitatis quam in instanti temporis.
Quintum corollarium
Quintum corollarium: licet aeternitas vel instans aeternitatis sit quoddam modo ante tempus vel post vel simul cum tempore, non oportet tamen quod cuilibet instanti temporis coexistat, nam ad coexistendum Requiritur nedum aeternitatis praesentia et etiam instanti temporis coexistentia. unde salvator dicit ad prioritatem aeternitatis respectu temporis, antequam abraham fieret ego sum. et per hoc denominatur aeternitas dei quia li est proprissime deo competit et de deo dicitur aeternaliter. Sed admittitur de deo propter nostram infirmitatem quod erit vel fuit, tamen proprie competit sibi li est, iuxta illud Exodi "qui est misit me" etc. et "ego sum qui sum" et est nomen aeternitatis et proprie immutabilitatis.
Sed contra arguitur quia si deus sit, haberent prioritatem respectu temporis tam a parte ante quam a parte post, tunc vi illius prioritatis posset facere quod mundus numquam fuisset creatus, nam si aeternitas praecedit mundum, et etiam nunc sequitur etiam quod eius causalitas et libertas praecedit mundum. Et sic posset mundus numquam fuisse productus.
Petrus Damiani ex ista radice concedit conclusionem in uno libro quem fecit ubi quaerit: utrum deus posset Reparare virginem sic quod numquam fuerit corrupta. Et hoc non est intelligendum quin posset dare dona naturalia et aeque perfecta, nunc sicut ante. Tamen utrum possit reparare virginem sic quod numquam fuerit corrupta, et concedit quod sic, tamen quia Articulus Parisiensis est ad oppositum, dicitur quod non, licet enim deus habeat eandem nunc sicut ante, sed quia res labilis est, et ideo cito quod res est labitur in praeteritum et trahit necessitatem corruptionis, et sic non est ex parte potente divinae defectus, sed ex rerum repugnantia et incompossibilitate.
Sextum corollarium
Alia propositio: essentia divina et quaelibet personarum et omnes simul, sicut sunt unicus gradus perfectionis, ita sunt eadem aeternitas adaequate.
Ex quo sequitur contra Magistrum Iohannem de Rippa quod suppositum etiam in esse personali mensuratur aeternitate et est aeternitas. Licet enim ibi sit suppositorum distinctio, est tamen perfectionis identitas quia quaelibet personarum et omnes simul sunt eadem perfectio. Et sic persona in esse personali est formaliter aeternitas, et omnes tres aeternitatem mensurantur. Imaginatur tamen de Rippa quod aeternitas est mensura rei formaliter immense. et consequenter sumptum, ut sic non dicit perfectionem simpliciter, ideo non immediate mensuratur aeternitate, sed mediante quia est idem identitate cum essentia. Tamen alias tenui quod personam dicit perfectionem simpliciter, et omnes personae sunt eadem perfectio, et satis probatum est ibi.
Sequitur etiam quod productio verbi et spiratio spiritus sancti mensurantur aeternitate. Ex hoc patet causa quare verbum dei, licet sit productum tamen semper producitur, causa est perfectio divina et mensura aeternitatis.
Et ex hoc sequitur quod non consurgit ex imperfectione illius quod producit verbum quod dicimus quod semper verbum producitur, licet in productione creaturae hoc esset ex imperfectione causae, quae non sufficeret dare perfecte et complecte esse creaturae. tamen in deo ratione perfectionis datus est sibi esse et semper datur. et ex hoc est aliqua contrarietas creaturae ad deum.
Advertendum tamen ulterius quodlibet sic loquamur vocando aeternitatem mensuram, tamen aeternitas a parte Rei nihil aliud est quam deus immensus, et sicut videbitur post ista praedicata sunt imposita propter nostrum modum concipiendi, quia concipimus eum, ut existentem vocamus eum aeternum, nec est ibi diversitas, nisi a parte nostri modi concipiendi. ideo aeternitas nihil ponit nisi deum ut actum purissimum includentem omnem perfectionem et infinitam actualiter. Et necessario excludentem omnem perfectionem et infinitam actualiter et necessario excludentem omnem potentialitatem ad aliquid acquirendum vel deperdendum, ut quod consideramus eum ut actum cui repugnat aliquid acquirere vel deperdere, scilicet, aliquid perfectionis acquirendae vel deperdendae et prout est omnis plenitudo perfectionis, tunc vocatur aeternus, et secundum istum modum est aeternitas et ita dicendum est de ubi et locabilitate eiusdem.
Propositiones
Pro cuius declaratione ponentur aliquae propositiones, quia Boecius discurrit per singula praedicata declarando istam materiam.
Prima propositio
Sit ergo haec prima propositio quanto creatura spiritualis est perfectior tanto nata est maiorem locum occupare quia de corporali non oportet, nisi secundum quantitatem sui quod occupet locum et secundum quod congruit decori universi. Una res est maior alia, ut terra est maior homine, et tamen homo est perfectior, ideo loquor de spirituali, nam sicut creatura spiritualis magis immutatur deum in perfectione essentiale, ita in loci occupatione.
Ex quo sequitur quod si suprema intelligentia creabilis daretur illa infinitum spatium extra caelum extra occuparet, nam si secundum essentialem perfectionem sit occupatio loci cum illa esset infinita, tunc occuparet infinitum locum.
Sed quaereretur utrum creatura spiritualis sub quantolibet modico loco posset situari. pro quo imaginandum est quod quaelibet creatura determinat sibi secundum quantitatem suae perfectionis essentialis quantitatem loci, quid occupat. potest tamen de potentia dei absoluta in maiori vel minori loco situari, quia non videtur quin in quantacumque parva parte corporis, anima humana posset situari, ut si produceretur homo successive, tunc anima primo informat modicam perfecte. et sic non videtur quin infinitam parvam partem posset occupare.
Secunda propositio
Alia propositio deus non est proprie in loco, non loquendo de existere in loco circumscriptive, quia hoc nulli est dubium, sed magis locus est in deo, et haec maxima difficultas circa praesentem materiam. Et ad hoc sunt plures auctoritates Augustini quas allegat Magister in tertio distinctione prima. Unde dicit Augustinus quod deus non est proprie alicubi, sed in eo sunt res.
Tertia propositio
Alia propositio: locus vel situs imaginarius ut divisibilis et creaturae capax infinite recedit a divina capacitate et istud est aliqualiter difficile ad imaginandum tamen ibi est punctus difficultatis. unde imaginandum est sic quod deus ratione suae immensitatis est sphera intelligibilis cuius centrum ubi et circumferentia nusquam deinde ex immensitate dei recedit a divina capacitate et illud est aliqualiter difficile ad imaginandum est sit quod deus ratione suae immensitatis est sphera intelligibilis cuius centum ubi et circumferentia nusquam Deinde ex immensitate deus concurrit aptitudinaliter ad recipiendum creaturas situaliter.
Primo ergo imaginandum est divinam immensitatem, deinde imaginandum est spatium infinitum coexistens sibi causatum ab eo ex quo consurgit tanquam effectus potentialitas recipiendi creaturas, ita quod imaginandum est quod illud spatium imaginarium est infinitum minus perfectum ad Recipiendum creaturas quam ipse deus. ita quod deus Recipit creaturas et etiam spatium imaginarium, tamen deus in infinitum perfectius Recipit creaturas in suo modo recipiendi et deinde spatium habet possibilitatem recipiendi creaturas emanentes a deo. et quod deus est capax creaturarum in nobilissimo genere. Et a deo emanat spatium, sicut ab aeternitatem emanatur tempus et omnis alia successiva duratio, et sic patet imaginatio.
Quarta propositio
Alia propositio: immensus locus intelligibilis potest solum divinam essentiam locare imaginadum est proportionaliter, licet idem sit a parte rei adaequate aeternitas et deus, ita locabilitas est ipsemet, tamen consideremus eum secundum aliqui rationem secundum quam est locus immensus et sicut aeternitas est mensura dei Ita ille locus est locus adaequatus dei, et etiam immensus locus intelligibilis, sicut aeterna duratio solum mensurat divinam perfectionem, nihilominus divina locabilitas est formaliter. Unde deus habet multas proprietates quas non possumus exprimere. Ideo philosophus sufficienter posuit quod deus est sphera intelligibilis cuius centrum est ubi circumferentia vero nusquam.
Sexta propositio
Alia propositio: licet creaturae variae valde intimentur a deo et diversimode vocentur in eo participando intimationem variae, nihilominus tamen deus immense intimatur creaturae quantum est ex parte sui, nam sicut deus unico gradu agendi nihil actionis agit diversos effectus, ita unico gradu concurrit intimando creaturas sibi, et sic creaturae intimantur deo infinite.
Septima propositio
Alia propositio de intimatione ex gratificatione. Unde dicitur quod deus in gratificatione quantum est ex parte sui non magis intimatur creaturae, sed per hoc creatura magis intimatur deo.
ideo deus non venit ad creaturam, licet deus multipliciter pulset creaturam, sed magis creatura ad deum. tamen quia ex propriis viribus creatura non venit ad deum, nec intimatur gratificatione in deo. Ideo ista intimatio attribuitur deo et non creaturae et per hoc proprium argumentum creaturae fortiter et magis intimatur deo.
Conclusio
Ex dictis patet de proprietatibus dei quantum ad ea quae concernunt duo praedicata, scilicet, praedicamentum ubi, et quando dicit tamen Boetius quod deus non est proprie in praedicamento, nec est proprie substantia sed supscribam, tamen aliquo modo reducitur in genere substantiae et relationis, et non in aliquo aliorum quia alia derivantur ab illo, et est causa illorum, scilicet, tam loci quam temporis, et sic patet de eius simplicitate, tamen de eius simplicitate magis inquireretur, quando fiet mentio, utrum in deo sint aliquae formalitates ponendae, et cetera.