Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 60, de Trinitate
Circa prima propositio: formalitates in Deo
Quantum ad materiam motam aperienda est via doctorum, doctores enim faciunt difficultatem de formalitatibus et quaerunt, utrum in deo sint formalitates distinctae et etiam in creaturis, ut utrum intellectus divinus et voluntas divina sit idem omnino formaliter, et ita de aliis attributis, ut de divina sapientia, bonitatis, iustitia, et sic de aliis.
Opinio Iohannes de Rippa
Primo recitabo opinionem Magistri Iohannis de Rippa et imaginationem eius, et post ea opinionem Doctoris Subtilis, et post dicam opinionem quae videtur magis consona veritati theologicae et fidei.
Quantum ad primum, est notandum quod circumscripta operatione intellectus quia de distinctione rationum non est ad praesens difficultas quia eadem res simplicissima potest concipi diversis rationibus. Est ergo sciendum quod circumscripto opere intellectus in re ad extra inveniuntur quattuor modi distinctionum secundum Magistrum Iohannem de Rippa.
Primus modus est essentialis, scilicet, quando essentiae duae sunt, et una non est alia, et ista est prima et maxima distinctio.
Alia est minor, scilicet realis non essentialis quando, scilicet aliquae res sunt eadem essentia, et tamen una non est alia. Ista est minor prima quia cum identitate essentiae communicat cum prima, tamen una res non est alia, communicat tamen quia licet a non sit b, tamen a est essentia quae b. Prima distinctio conceditur ab omnibus philosophis et theologis.
Secunda conceditur ab omnibus fidelibus theologis, sicut distinctio divinarum personarum, nam pater et filius et spiritus sanctus sunt tres personae distinctae, nec una est alia, et tamen quaelibet illarum est idem quia pater et filius et spiritus sanctus sunt essentia et sunt idem in neutro genere, et ita concedunt omnes catholici articulum trinitatis.
Tertius gradus est distinctio formalium rationum quae quid distinctio minor est quam aliqua duarum personarum. Unde in prima negatur essentia de essentia, in secunda res de re, in tertia non negatur essentia de essentia nec res de re, nisi cum aliquo addito, ut capiamus obiectialem rationem bonitatis, ut gratia exempli bonitatem divinam et eius sapientiam et iusticiam bonitatis divina et iustitia divina sunt eadem essentia iuxta primum modum distinctionis et bonitatis et iustitia sunt eadem res in secundo gradu distinctionis, et sic minor est quam secundus gradus distinctionis, quia conceditur negatio unius de reliquo cum addito tamen quia bonitatis non est formaliter sapientia, et a parte rei, ita est quod bonitatis non est formaliter sapientia nec istud resolvitur ad gradus solum, et sic nullus intellectus divinus est formaliter voluntas divina. Et imaginandum est quod solum modum praedicatorum essentialium est ordo huiusmodi rationum formalium. verbi gratia ut alias dicebatur a convenientia cuiuscumque Rei cum omnibus superioribus quia convenit in aliquo cum illis potest sumi conceptus transcendens communis[?] illi et omnibus superioribus ut a convenientia primae specie, cum dicitur potest sumi conceptus communis illi et deo et omnibus superioribus, ut iste conceptus transcendens ens communis deo et omnibus inferioribus speciebus et secundum hoc quod isti conceptus essentiales sunt diversi et habent diversos modos significandi.
Ita imaginatur quod sit in deo diversitas formalium, non tamen negatur quod vi illius naturae simpliciter esse unius de esse alterius ubi, scilicet praedicatum essentiale in divinis praedicetur absolute de reliquo ut esse entis in deo est esse vitae non tamen formaliter, et ab illis transcendentibus possunt abstrahi conceptus proprii deo, licet non sint nomina imposita quia grammatici non imposuerunt, nisi illis speciebus de quibus habuerunt notitiam et sicut est diversitas in huiusmodi praedicatis perfectionalibus, ita est diversitas obiectialis rationum formalium, ut si caperetur praedicatum quod significaret deum in esse praecise iste conceptus haberet alium modum significandi quam praedicatum, qui significaret eum in esse vitae et habent alium modum obiectialem significandi, et sicut unus significat uno modo et alius alio modo, ita formalitates obiective correspondent proportionaliter, et sic se habet alio modo deus in esse entis, et est alia formalitas in esse entis in deo quam in esse vitae. Unde imaginatio huiusmodi praedicatorum essentialium multum Iuvat ad cognoscendum distinctionem huiusmodi rationum formalium. Unde multi ponunt infinita praedicata essentialia, quia possunt esse infinite aliquibus et[?] aquaris[?] convenientissima cum deo potest abstrahi unus conceptus communis illi deo et omnibus ea superioribus, et licet ista praedicata significant idem, habent tamen varios modos significandi. et sicut habent varios modos significandi, ita habent varias rationes obiectiales formales. Ita quod alia est formalitas entis, alia boni et licet huiusmodi formalitates formaliter sit sumptae in suo esse formali secundum proprias rationes obiectiales distinguantur concurrunt tamen in identitate essentiali et etiam in identitate Reali, nihilominus tamen materiam gradus minoris distinctionis secundum diversitatem rationum obiectialium.
Quartus gradus distinctionis est iterum minor, quia est plurium graduum eiusdem rationis formalis aliqualiter distinctorum, unitive tamen concurrentium. verbi gratia, imaginatur iste doctor quod ratio obiectiva entis est intensior commuincabilis uni quam alteri, ita quod intensior isti quam illi imaginatur enim quod tota ratio entis creabilis sit in ratione formali sua sumpta sit eiusdem rationis in omnibus creaturis ut esse quid est in sorte et esse quod est in lapide in ratione formali est omnino adaequate eiusdem rationis, est tamen in intensiori gradu in uno quam in alio, quia homo habet plures gradus essendi quam lapis et lapis quam elementum et secundum hoc terminis transcendentibus absolutis et denominationibus essentialibus correspondent a parte rei rationes formales communicabiles compositae ex gradibus eiusdem rationis, ita quod intensius homini communicantur et intensius angelo quam homini.
et hoc quantum ad multitudinem graduum eiusdem rationis formalis, imaginatur ergo iste doctor quod tota latitudo entis creabilis est intensive infinita et quod eiusdem rationis sit secundum quid licet gradus et[?] quilibet gradus cum toto communicatur superiori speciei intensius et inferiori remissius. et sic oportet quod sit intensior in uno ex quo participatur intensius ab uno quam in alio. Et iste gradus distinctionis est minor ceteris quia non est essentialis nec realis nec formalis quia huiusmodi gradus unitive concurrentes sunt eiusdem rationis formalis, sed distinguuntur minori distinctione quia distinguuntur, sicut distinctio graduum albedinis, si possent simul unificari stante multitudine ipsorum et ipsis remanentibus. Ista videtur esse opinio istius doctoris et est multum abstracta ad imaginandum, tamen imaginabilis est quia non est difficultas de primo modo distinctionis, scilicet, distinctio essentiarum inter se, de secundo satis imaginabile est, et fides nostra hoc ponit quia ponit distinctionem realem trium personarum cum unitate essentiae, et ita possumus imaginari unam distinctionem minorem ubi erit identitas essentiae et rerum, et tamen erit distinctio rationum formalium. Quarta erit sicut ad imaginationem gradus eiusdem speciei concurret unitive ipsis remanentibus, ut si albedo et nigredo ipsis in suis naturis remanentibus concurrent unitive, tunc esset distinctio similis, sicut distinctio quarti gradus. Exemplum etiam ut si triangulus et quadrangulus identificarentur essentialiter et realiter, nihilominus tamen quolibet remanente in sua figura, ita quod figurae non identificarentur, sed illae res quae sunt triangulus et quadrangulus identificarentur, tunc ista esset distinctio, sicut distinctio quarti gradus, quia remaneret triangulo sua formalitas et formalis ratio, scilicet habere tres angulos, et quadrangulo etiam sua formalis ratio, scilicet haberet quattuor angulos, nihilominus una res esset alia essentialiter et realiter et formaliter, et sic esset minor distinctio quam essentialis vel realis vel formalis.
Conclusiones Iohannis de Rippa
In ista ergo materia Magister Iohannes de Rippa ponit aliquas propositiones, et quia ista materia est bene subtilis et bonum est eam intelligere, ideo ponam suas conclusiones.
Prima conclusio de Rippa
In qualibet creatura reperitur multitudo graduum eiusdem rationis formalis et denominationisPonit ergo istam conclusionem: in qualibet creatura reperitur multitudo graduum eiusdem rationis formalis et denominationis quia sicut dici de esse entis in qualibet creatura quod secundum speciei perfectionem habet plures gradus in esse entis. Ita de aliis denominationibus perfectionibus, sicut est perfectior in esse vitae, sicut habet plures gradus in esse vitae. et sic latitudo in esse vitae est intensibilis, quia una creatura participat intensius esse vitae quam alia. Ex hoc infert quod in qualibet creatura sunt infiniti gradus unitive concurrentis, quia nec sunt formaliter nec Realiter distincti. patet quia ista distinctio quarti gradus est minor quolibet alia.
Secunda conclusio de Rippa
Distinctio gradus rationis formaliter et adaequate repugnat DeoAlia conclusio: distinctio quarti gradus, scilicet graduum eiusdem rationis, formaliter et adaequate repugnat deo. Patet quia ubicumque reperitur latitudo quantumcumque intensa ibi reperitur remissus gradus, ergo cum in deo esset infinita latitudo graduum, tunc in deo reperiretur unus gradus essendi quod repugnat deo, et ita de aliis latitudinibus, scilicet de esse vitae et aliis, ita quod gradus constituerit unam latitudinem intensivam. Modo impossibile est quod in deo sit gradus intensio quia alias esset compositus. Ex hoc infert quod minor distinctio repugnat deo ubi maior non sibi repugnat quia distinctio quarti gradus repugnat ubi maior, scilicet distinctio realis non sibi repugnat, illud tamen concedam contra eum de distinctione reali quae sibi non repugnat quae est tamen alior quam distinctio formalis quae sibi repugnat, ut infra videbitur.
Tertia conclusio de Rippa
Quod sicut in Deo, ita in creatura reperitur distinctio formalisAlia conclusio: sicut in deo, ita in creatura reperitur distinctio formalis. unde sicut d tactum est doctor iste imaginatur quod secundum numerum praedicatorum perfectionalium ad extra communicabilium est numerus rationum formalium in deo unitive concurrentium formaliter inter se distinctarum et ita in creatura. Radix est quia creatura a qua mutatur deum in esse praecise. alia in esse vitae, si ergo absolute in deo nulla est distinctio in esse et in esse vitae, tunc bene sequitur quod si ista creatura assimilatur deo in esse, quod ergo assimilatur in esse vitae ex quo esse et esse vitae sunt in deo formaliter idem.